Praeambulum
Praeambulum
Distinctio quarta. HIc oritur quaestio. Superius magister probauit trinitatem personarum & vnitatem essentiae auctoritate, rationibus, & similitudinibus. Hic incipit quaestiones incidentes circa praedicta determina. re, praemiserat enim supra distinguens personas vel processionem vnius ab aliis, vnde circa processionem vnius ab alia quaestiones mouet & determinat. Et secundum hoc pars ista diuiditur in tres partes, quia primo mouet questiones circa processionis suppositum vel terminum. Secundo circa processionis modum. Tertio circa processionis principium. Secunda pars incipit, 6. dist. Praeterea ibi quaeri solet. Tertia in principio, 7. distin. ibi hic solet a quibusdam. Est autem sciendum quod licet magister moueat has quaestiones de generationi filij a patre, tamen egdem quaestiones possunt fieri de processione piritussancti & determinantur eodem modo. Prima potest diuidi in duas, primo enim ponit quaestionem de nominibus essentialibus in concreto vtrum scilicet possint significare vt suppositum generationis an vt finis. Secundum mouet quaestiones de nominibus essentialibus in abstractione significantibus ibi post hoc quaeritur. Prima vero est praesentis lectionis? Et diuiditur in tres partes. Primo enim praemittit hanc quaestionem, vtrum haec sit vera, Deus genuit Deum. Secundo excludit circa hoc incidentem opinionem. Et tertio obiicit in contrarium circa detorminata. Secunda ibi. Quidam tamen aduersarij veritatis. Tertia ibi. Nunc autem ad praemissam quaestionem reuertamur. Prima diuiditur in duas partes, secundum quod duplici via opponit. Secunda ibi. Sed ad hoc opponitur. Et haec est sententia magistri in generali.
IN SPECIALI sic procedit magister, inquirit vtri haec sit vera, Deus genuit Deum. Et videtur quod non. Si enim Deugenuit Deum aut ergo se aut alium. Si se, tunc ergo idem est generas & genitus. quod est impossibile. Si alium ergo in diuinis sunt plares dij. Et respondet magister quod Deus genuit Deunm non tamen se nec alium in diuinitate, sed alium in persona. Posteopponit ad quae stionem alia via. Si enim Deus genuit Deum, aut Deum qui eit Deus pater; & sic genuit se, aut genuit Deum qui non est Deus pater. Et respondet quod illa propositio habet duos sensus; videlicet, vno modo vt sit sensus genuit Deum qui non est Deus pater, id est Deum qui non est pater, & sic est rera, vel sic, genuit Deum qui non est idem Deus eum Depatre & sic est falsa, quia in diuinis est vnus solus Deus. Postea ncidentaliter excludit quorundam opinionem. Supposuerat enim in praedicta solutione quod personale nomen praedicatur de essentiali vt dicatur Deus est pater. Quidam tamen sunt ir contrarium opinati. dicunt enim quod haec est vera, tres personae sunt vnus Deus non tamen econuerso. Sed magister dicit quod secundum fidem catholicam vtraque est vera. Quod probat per multas auctoritates. Vitimo contra determinationem praecedentis quaestionis obiicit per auctoritatem August. qui dicit quod pater genuit alterum a se. quod videtur contra solutionem praedictam; & magister respondet quod hoc si intelligendum & genuit alterum a se, id est, alterum qui es idem in natura cum ipso, sed alter in persona, & in hoc terminatur sententia in speciali.
On this page