Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XXXViij. generali & speciali.

POST praedicta de voluntate. Superius Magiste determinauit de peccato per comparationem ad actus quibus peccamus, ponendo diffinitio. nem peccati. Hic determinat de peccato pe I comparationem ad potentiam voluntatis, & ad alias potentias. Secundo inquirit de peccato voluntatis per comparationem ad alias potentias. Tertio inquirit de peccato prout respicit actus exteriores. Secunda in principio distinctionis 39. ibi, hic erit quaestio. Tertia in principio 40 distinctionis ibi, post haec de actibus est considerandum. Prima est principalis lectio. Et diuiditur in tres. Primo, inquiri vtrum voluntas habeat rectitudinem tantum a fine. Secunde inquirit vtrum iste finis sit vnus an plures. Tertio ostendi quomodo se habeant intentio & voluntas adinuicem. Secunda ibi, sed quaeritur, vtrum bonae voluntates. Tertia ibi, solet etiam quaeri. Prima in duas. Primo ostendit quod voluntatis finis est charitas. Secundo ostendit quod iste finis finem, qui est Deus, non excludit. Secunda ibi, ergo charitatem sibi ponit finem. Secunda pars principalis, in qua determinat de vnitate & pluralitate finis diuiditur in duas. Primo determinat quaestionem intentam. Secundo obiicit contra determinata, & soluit. Secunda ibi, veruntamen huic sententiae, Illa pars principalis, in qua inquirit quomodo se habeant intentio & voluntas, diuiditur in duas partes, secundum duas quaestiones quas mouet & soluit. Secunda ibi, sed quaeritur vtrum etiam intentio. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali.

IN SPECIALI vero sic procedit Magister. Et proponit primo, quod voluntas rectitudinem & peruersitatem habet a bono vel malo: finis autem bonus est charitas, quonian propter charitatem fieri debet quicquid fit. Postea dicit quod iste finis ad vlteriorem finem ordinatur, scilicet ad Deum: malae autem voluntatis finis est mala dilectio, vel delectatio. Postea dicit quod poterunt esse plures fines intermedij, tam bonarum quam malarum voluntatum, qui sunt quasi quoddam me dium in veniendo ad vlteriorem finem. Postea ponit quandam auctoritatem, per quam videtur probare quod duos fines non debemus nobis constituere, & soluit dicens quod hoc intelligendum est, quando illi fines sic se habent quod vnus ad alium non refertur. Postea querit, vtrum voluntas & intentio sint idem. Et respondet quod voluntas proprie dicit ipsam potentiam. Intentio vero dicit illud propter quod mouetur ad volendum. Vitimo quaerit, vtrum idem sit actus, quo volunta vult finem, & ea quae sunt ad finem. Et respondet quod quibusdam non videtur esse idem: quibusdam vero videtur quod sunt idem actus voluntatis: diuersificantur tamen secundum volita, magister tamen hoc indeclaratum relinquit. Et in hoterminatur sententia lectionis, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum