Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum bonitas actus voluntatis sit ex fine

QVAISTIO PRIMA. Vtrum bonitas actus voluntatis sit ex fine. Thum. 1 a. 4. 1.ar. 3. & q. 3. aric. ..& 4.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum bonitas actus voluntatis sit ex fine. Et videtur quod sic, quia motus recipit speciem a

termino, sed terminus actus voluntatis est finis, Iergo &c.

Item Boetius in Topicis suis dicit quod cuius finis bonus est, ipsum quoque bonum est: ergo bonitas finis causat bonitatem operis.

IN CONTRARIVM atguitur, quia euangelizare bonum est, manducare bonum est, tamen euangelizare propter manducare non bonum est, ergo bonitas operis non est ex bonitate finis.

RESPONSIO. Quum quaestio sit de bonitate morali actus voluntatis videnda sunt duo. Primum est, quis actus dicatur moralis, & quare. Secundum est, in quo consistat bonitas actus moralis ipsius voluntatis. & ex his apparebit illud quod quaeritur.

QUANTVM Ad primum sciendum est quod actus moralis dicitur actus qui est in potestate voluntatis, siue sit ab ea elicitus siue imperatus. Et dicitur moralis a more seu consuetudine, quia per morem seu consuetudinem possumus nos habere diuersimode circa tales actus, inquantum assuescimus sic vel aliter operari, & omnes tales actus sunt liberi. Circa actus enim pure naturales consuetudo vel mos non habet locum. Si quienim proiiciat lapidem sursum centies millesies, nunquam assue. scet ascendere, quia motus eius sursum vel deorsum non est liber, sed vnus est violentus, & alter naturalis. Et propter hoc quod actui morales liberi sunt, & in potestate nostra: idcirco secundum eos laudamur, vel vituperamur, inquantum sunt boni vel mali¬

ET EST adnertendum quod praedicti actus morales sunt quaedam res in esse naturae, sed dicuntur morales, propter rationem iam dictam, & quamuis esse morale nihil reale addat super naturalem talium actuum entitatem: tamen aliud iudicium est de eis secundum esse suae naturae, & secundum mores, seu secundum genus moris. Actus enim temperatus & intemperatus sunt eiusdem speciei in esse naturae, sed in esse morali dicuntur contrarij. Quod in esse naturae sint eiusdem speciei patet, quia illi actus sunt eiusdem speciei in esse naturae, quorum sunt eadem principia secundum speciem, sed actuum praecedentium huiusmodi habitus sunt eadem principia secundum speciem in esse naturae, & ex parte appetitus & appetentis, & ex parte obiecti. Si enim duo concupiscunt iacere cum eadem muliere, quae est vxor vnius, & non alterius, quicquid pertinet ad esse naturae, totum est vnius speciei ex vtraque, & tamen vnus actus est intemperatus, & alius temperatus, quare &c. Patet secundo, quia de actibus appetitus sensitiui in nobis & in brutis, quantum ad esse naturae est idem iudicium (quod enim appetitus sensitiuus in nobis obediat rationi: non autem in brutis potest quidem facere differentiam in moribus, sed non in esse naturae) sed in brutis appetitus sensitiui sunt eiusdem speciei quantum ad esse naturae, respectu omnium obiectorum quae non differunt specie in esse naturae, ergo & in nobis. In esse tamen morali non dicuntur esse vnius speciei, imo sunt oppositi, & vnus est bonus, & alius est malus.

QUANTVM ad secundum, scilicet quid sit bonitas moralis, & in quo consistit. Sciendum est quod quum ratio boni fit ratio conuenientis, sicut bonum naturae consistit in esse conueniens naturae, sic bonitas moralis actus voluntatis consistit in conuenientia eius ad rationem rectam. Quod patet dupliciter. Primo ex ratione boni sic, bonitas moralis, actus voluntatis est conuenientia eius ad hominem secundum esse morale, sed homo habet primo esse morale per rationem practicam, per quam habet primo liberum iudicium de eligibilibus, haec autem non est conueniens nisi sit recta: ergo bonitas moralis actus voluntatis, & cuiuscunque alterius est conuenientia eius ad rectam rationem. Secundo patet idem ex comparatione actus rationis ad actum voluntatis sic, Sicut se habet veritas rationis ad entitatem rerum, sic bonitas voluntatis ad veritatem rationis, causa huius est, quia sicut obiectum intellectus sunt res exteriores, sic bonuin a ratione propositum est obiectum voluntatis, sed veritas rationis est conformitas eius ad entitatem rerum: vnde diffinitur veritas, quod est adaequatio intellectus ad rem: ergo similiter bonitas actus voluntatis est conformitas eius ad rectitudinem rationis. Huic etiam concordat dictum commune, scilicet quod bonitas cuiuslibet rei consistit in conformitate ad suam regulam: ratio autem est regula voluntatis: semper enim non cognoscentia nata sunt regularia cognoscentibus, ideo &c. Haec autem conuenientia vel conformitas actus voluntatis cum ipsa ratione non attenditur secundum esse naturae vt talis sit actu: voluntatis quo ad esse naturae, qualis est actus rationis, sed seci dum tendentiam in obiectum, vt in illud tendat actus voluntatis eligendo quod recta ratio prius dictauit eligendum.

Ex his patet tertium videlicet a quo actus voluntatis ha¬ bet bonitatem moralem, quia tota bonitas moralis actus voluntatis est ex suo obiecto accepto secundum totalem ambitum obiecti, quod patet, secundum hoc enim attenditur conformita inter voluntatem & rationem, quia voluntas vult quod ratio dictat sed omne quod est a ratione dictatum vel a voluntate voli tum est obiectum, vel cadit sub ratione obiecti rationis & volur tatis, ergo &c. Minor patet, quia sicut omne quod est visum cadit sub ratione obiecti visus, & omne quod est auditum cadit sul ratione obiecti auditus. Sic omne cognitum dictatum vel ratione est obiectum rationis vel cadit sub ratione obiecti, & omne volitum sub obiecto voluntatis, omne enim in quo fertur quae cunque potentia est obiectum eius, vnde licet plurium volitorum vnum possit esse circunstantia vel sinis alterius, omnia tamet respectu voluntatis habent rationem obiecti, patet ergo quobonitas & conformitas voluntatis ad rationem est totalite ex obiecto sicut ex fundamento, nec oportet aliam causam quae rere nisi forte velles inquirere a quo mouetur voluntas in obiectum sibi a ratione propositum, de quo alibi dictum est: nec istud discrepat a communi dicto quod bonitas actus voluntatis est ex ob jecto, & ex fine & ex circunstantiis, nec alterum istorum sufficit, sed oportet omnia concurrere, quia bonum est ex tota causa secundum Dionysium, quia haec omnia comparata ad voluntatem cadunt sub iatione obiecti, vt probatum est, sed comparata inter se vnum est finis vel circunstantia alterius, verbi gratiin volente dare eleemosinam indigenti propter Deum, darieleemosinam est principale obiectum, sed quod hoc fiat propte Deum habet rationem finis, & indigentia eius cui datur rationem circunstantiae, ex quibus omnibus actus voluntatis sortitur bonitatem moralem, & tamen haec omnia cadunt sub ratio ne obiecti voluntatis sumpti secundum suum totum ambitum

Sed praemissis obuiare videtur, quia contingit actum voluntatis esse bonum qui tamen non conformatur rationi recte sec erroneae, vt cum aliquis vult reddere debitum mulieri, petenti quae non est sua quam tamen credit esse suam sicut fuit de Iacob, & Ly2. Et dicendum ad hoc quod etiam in tali casu actus voluntatis conformatur rationi rectae seu verae quia actus rationis cui debet conformari actus voluntatis est conclusio syllogismi practici quae est vera dato quod aliqua praemissarum si falsa, & si arguatur sic, debitum est ieddendum vxori. Sed es vxor, ergo est ei reddendum debirum. In hoc syllogismo lice minor sit falsa quia ista non est vxor. Conclusio tamen est verquia ei quae non est ixor: creditur tamen esse vxor adhibit: debita diligentia quae in talibus adhiberi consueuit licitum est reddere debitum, quia talis ignorantia excusat, & huic conclusioni verae conformatur actus voluntatis sequentis.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod termini actus voluntatis est suum obiectum, in ipsum enim tendit volunta nec in finem tendit nisi vt cadit sub ratione obiecti vt dictum est

Ad secundum dicendum quod plurium volitorum vnum pr test esse finis alterius. Et si illud quod est finis sit bonum & illud quod ordinatur ad ipsum erit bonum dummodo sit ordrerum per se, sicut ordinatur domus ad habitationem. Si autem talis ordo fit ex sola intentione ordinantis & non ex natura rerum, non etiam oportet, potest enim quis ordinare furtum ad subueniendum pauperi, nec tamen pi opter hoc furtum est bonum, respectu tamen voluntatis nullum volitum inquar tum huiusmodi habet rationem finis, sed solum obiecta, sec finis voluntatis est finis actus sicut in caeteris rebus, qui si sit bonus voluntas dicitur bona, si malus mala¬

AD ARGVMENTVM alterius partis dicendum quod voluntas quae vult euangelizare propter manducare mala est, quia sequitur rationem errantem, finis enim non solum debet esse bonus, sed debet esse melior his quae sunt ad finem & ideo licet manducare sit bonum, tamen non est bonus fini euangelizandi, propter hoc ratio quae hoc dictat, erronea est, & voluntas quae hoc vult, est mala

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1