Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum intentio sit actus voluntatis
SECVNDO quaeritur vtrum intentio sit actui voluntatis. Et videtur quod non, quia omnis actus voluntatis, vel est finis, vel eorum quae sunt ad finem, sed intentio non est finis nec eorum aj quae sunt ad finem, ergo &c. Minor patet, quiactus voluntatis respectu finis dicitur velle, respectu autem eorum quae sunt ad finem dicitur eligere, quorum neutrum est intentio, ergo &c.
IN CONTRARIVM est, quia meritum & demeritum pertinent ad voluntatem, sed tam meritum quam demeritum attenduntur maxime secundum intentionem secundum Ambrosium, ergo &c. Responsio, si sequeremur interpretationem nominis intentionis, quum intendere sit ex vno in aliud tendere possemus dicere quod intentio esset actus rationis, cuius est ex vno cognito ratiocinando in aliud tendere, & pedis cuius est vno loco in alium tendere, & similiter plurium aliorum: sed quia interpretatio nominum est quandoque nimis lata (non enim omne laedens pedem est lapis, nec omne tr tum a pede est petra) ideo in significatis nominum magis sequer dus est vsus loquentium, quam interpretatio eorum.
DICENDA sunt ergo tria. Primum est, quod intentio est actus voluntatis. Secundum est, quod est respectu finis Tertium est, quod est respectu finis non absolute, sed vt per ali quid aliud peruenitur ad finem.
PRIMVM patet dupliciter. Primo sic, intendere importat in aliquid tendere: tendit autem in aliquid & actio mouentis & mobilis, sed quod mobile tendat in aliquid, hoc procedit ex actione mouentis. Ex hoc sic arguitur, illi potentiae praecipue conuenit intendere cui competit motus actiue & passiue, sed sola voluntas est huiusmodi, ergo &c. Maior patet: sed minor probatur. Aliis enim potentiis a voluntate competit tendere ex vno in aliud solum passiue, sicut rationi competit discurrere ex vno cognito in aliud, sed hoc habet actiue a voluntate imperante discursum, & similiter est in aliis. Voluntas autem tendit quidem ex vno volito in aliud, sed hoc aliquo modo habet a se actiue, & non solum passiue, sicut aliae potentiae, sicut alias declaratum fuit, ideo &c. Item nullus intendens ad malum operatur, vt vulit Diony. de di.no. Illius ergo potentiae intentio est actus, cuius obiectum est bonum & malum, haec autem est voluntas, ergo &c
SECVNDVM sic patet inter volita illud habet ratio nem intenti, quod habet rationem termini, intentio enim importat motum: motus autem per se respicit terminum, & non medium nisi ratione termini, sed finis habet rationem termini, ea autem quae sunt ad finem rationem medij, ergo &c.
TERTIVM apparet ex eodem, omnis enim motus est ex quodam in quoddam: intentio autem non importat simplicem actum voluntatis, sed motum, ergo intentio est actus voluntatis ex quodam volito tendens in aliud. Illud autem in quod tendit est finis, vt iam dictum est: illud autem ex quo vel per quod tendit, est res ordinata ad finem, ergo &c. Aduertendum tamenae licet sic proprie vtamur nomine intentionis, tamen in commi ni vsu loquendi, quandoque nomine intentionis sumitur large pro actu voluntatis, quo immediate volumus aliquid, praecipue in operalibus, sicut dicimus quandoque quod intendimus ire ad talem locum, vel incedere, vel aliquid huiusmodi.
AD PRIMVM argumentum dicendum qu intentio proprie est actus voluntatis respectu finis. Sed voluntas potest re spicere finem dupliciter, vno modo prout in eo quiescitur, & hoc modo actus voluntatis dicitur fruitio, alio modo secundum q est terminus alicuius quod in ipsum ordinatur, & sic intentio re spicit finem quae differt ab electione. Electio enim est directe de his quae sunt ad finem, licet in habitudine ad finem. Sed intentio est directe de fine, licet in habitudine ad ea quae sunt ad finem modo quo dictum est, forte differentia electionis ab intentione & econuerso est solum secundum rationem. Cum enim simul & eodem actu voluntas feratur in finem, & in ea quae sunt ad finem simul & eodem actu finem intendit, & ea quae sunt ad finem. Dicitur ergo actus intentio quoad finem, sed electio quantum ad ea quae sunt volita propter finem: velle autem proprie dicit actum voluntatis absolutae respectu boni, non inclusa ratione finis, vel eorum quae sunt ad finem. Cum enim rationes eorum sint relatiuae, impossibile est quod voluntas seratur absoluti in aliquid eorum sub propriis eorum rationibus. Sed si feratur in vnum, fertur & in alterum, cum referantur mutuo secundum rationem bonitatis in eis existentis. Quod autem dicit Philo. 3. Ethicorum, quod voluntas est finis, non est intelligendum cum reduplicatione, scilicet quod sit finis inquantum finis, sed quia nihil potest habere rationem finis, nisi habeat aliquam bonitatem in se, ratione cuius voluntas potest ferri in ipsum absolute, multa autem ordinantur in finem, quae nullam habent bonitatem in se & absolute, sed solum ex ordine in aliud (puta medicina amara) ideo voluntas magis dicitur esse finis quam eorum qua sunt ad finem, licet neutrorum sit cum reduplicatione, quia velle dicit actum voluntatis respectu boni absolute.
Ad secundum dicendum quo naturalia dicuntur intendere fi nem metaphorice & non proprie, quia appetitus eorum noi dirigitur in finem a se vel ab aliquo sibi coniuncto, sed ab inte lectu separato instigante naturam, & ideo magis aguntur quam agant. Voluntas vero mouet se saltem indirecte, quatenus moue rationem ad deliberandum, quae congruunt fini, vel non: & idec magis competit ei intendere, quam naturae, cui non competit. nisi secundum quid, & improprie.
On this page