Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum sit idem actus voluntatis respectu finis et eorum qui sunt ad finem

VAESTIO TERTIA. trum sit idem voluntatis actus re& eorum quae sunt ad finem. Thom. 1. 2. q. 8. ar. 3.

TERTIO quaeritur, vtrum sit idem voluntatiJactus respectu finis, & eorum quae sunt ad fi nem. Et videtur quod non, quia idem actus non potest esse intensus & remissus, sed voluntas inAtensius fertur in finem, quam in illud quod est ad finem, ergo &c.

Item frui est actus voluntatis respectu finis: vti vero respectu eorum quae sunt ad finem: sed idem actus non potest esse fruitionis & vsus, ergo, &c.

Item sicut se habet intellectus ad principia, & ad conclusiones, sic voluntas ad finem, & ad ea quae sunt ad finem, sed intellectus non eodem actu fertur in principia & conclusiones, ergo &c. Minor probatur, quia plurium habituum non est idem actus, sed alius est habitus intellectus respectu principiorum, qui dicitur intellectus, alius respectu conclusionum qui dicitur scientia: ergo &c.

CONTRA. Vbi vnum propter aliud vtrobique tantum vnum est, cum ergo voluntas velit finem, & illud quod est ad finem propter finem vnum, tunc vult propter alterum, ergo idem est velle vtrobique.

Item duo actus volendi non possunt esse simul, sed voluntas simul vult finem, & illud quod est ad finem propter finem ergo non sunt actus plures, sed vnus. Quod autem voluntas simul velit finem, & illud quod est ad finem, inquantum huiusmodi, patet, quia sicut ea quae referuntur in ratione entitatis simul intelliguntur, sic ea quae referuntur in ratione bonitatis, sicut finis & ea quae sunt ad finem necessario simul appetuntur.

RESPONSIO. Primo videndum est qualiter voluntas se habet ad finem, & ad ea quae sunt ad finem. Hoc autem ostendendum est ex similitudine eorum quae inueniuntur in intellectu. Videmus autem quod intellectus assentit alicui tanquam per se noto, sicut primis principiis, & hic assensus vocatur intellectus. Aliis autem assentit tanquam notis, propter aliud, sicut conclusionibus deductis ex primis principiis: & hic assensus vocatur scientia vel aliquo alio nomine: & ad alterum istorum reducitur omnis assensus intellectus, siue in speculatiuis, siue in practicis. Similiter voluntas fertur in aliquid absolute tanquam in bonum per se, & hic motus voluntatis dicitur simplex velle, & in aliud fertur, non tanquam in bonum secundum se, sed sicut in bonum propter aliud, & hic actus dicitui eligere vel intendere diuersis rationibus, vt dictum est, & ad alterum duorum reducitur omnis motus voluntatis.

His praemissis dicendum quod quaestio potest dupliciter intelligi. Vno modo, vtrum actus quo voluntas vult finem absolute (puta sanitatem) qui actus dicitur velle, & actus quo vuli aliquid propter finem, vel finem, vt per aliud acquiritur, qui actus dicitur eligere vel intendere, sit vnus actus. Alio modo, vtrum electio vel intentio, quae respiciunt tam finem, quam equae sunt ad finem, sint vnus actus, an plures. Primo modo, quaestio non est dubia. Constat enim quod sunt plures actus, quia quae separari possunt, non sunt vnum per essentiam, sed actuvoluntatis, quo aliquid vult absolute, puta sanitatem, separari potest ab actu electionis & intentionis, contingit enim volentem sanari nihil cogitare, & per consequens nihil velle de his per quae acquiritur sanitas, ergo &c.

Si vero intelligatur secundo modo, vtrum electio vel intentio sint vnus actus. Dicendum quod sic. Quod patet tripliciter. Primo ex natura horum actuum secundum se: electio enim non est aliud quam inclinatio voluntatis in aliquid propter finem intentio vero est inclinatio voluntatis in finem mediantibus his quae sunt ad finem. Ex hoc sic arguitur, sicut vnus est motus, quo mobile fertur in terminum per media, sic est vna inclinatio qua inclinatur ad terminum per medium vel in medium propter terminum: sed electio vel intentio voluntatis est inclinatio eius in finem tanquam in terminum mediantibus his quae sunt ad finem, ergo &c.

Secundo apparet idem ex comparatione actuum voluntatis inter se, quia si electio vel intentio diuideretur ad duos actus voluntatis diuideretur in actum simplicem, qui est velle, & in electionem vel intentionem, quod patet ex praemissis, quia omnis actus voluntatis reducitur in aliquem istorum duorum: sed ele¬ ctio non potest diuidi in eligere & velle, ergo &c. Maior patet Minor probatur, quia nihil diuiditur in illud quod contra ipsum diuiditur, sicut animal non diuiditur in animal & plantam, quum vnum contineat totum diuisum, reliquum vero diuidatur contra ipsum. Electio autem diuiditur contra voluntatem, vel contra velle simplex, ergo &c.

Tertio apparet idem ex obiecti formalis ratione, quia quandoque duo sic se habent quod vnum est alteri ratio quod cadat sub actu alicuius potentiae, illa duo apprehenduntur actu eodem, sicut color & quantitas eadem visione apprehenduntur, quia color est formalis ratio vt quantitas videatur: sed quando aliquid appetitur propter finem, vel quando finis intenditur in eo quod est ad finem: finis est tota ratio appetend illud quod est ad finem, nec refert ad propositum, siue illud quod est ad finem habeat secundum se aliquid appetibilitatis (vt electuarium dulce) vel non (vt medicina amara) quia inquantum appetitur propter finem, puta propter sanitatem, sanitas est tota ratio appetendi ea, ergo &c.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod actus. quo voluntas vult finem, & illud quod est ad finem propter finem, non est intensior & remissior secundum se, sed per comparationem ad obiecta, quia quum sit a duobus ab vno est perfectius quam ab altero, sicut dicitur prima propositione de causis, quod prima causa plus influit quam secunda, quamuis vnum sit quod influitur, quia respectu illius causa prima principalius se habet quam secunda. Vel potest dici quod licet voluntas velit intensius finem, quam ea quae sunt ad finem quando sub distinctione ei proponuntur, puta si diceretur infirmo vtrum magis vellet potionem, an curationem, statim responderit quod sanitatem: tamen quum proponitur copulatiue vnum propter alterum aeque intense appetuntur.

Ad secundum dicendum quod inconueniens est idem esse obiectum vsus & fruitionis, quia idem non potest habere rationem vltimi finis, cuius est frui, & relati ad finem cuius est vsus Sed nullum inconueniens est eundem actum esse vsum & fruitionem: & in patria quidem necesse est sic esse, sicut enim eodem actu beatifico videt quis deum & res creatas in ipso, sic eodem actu diligit quilibet beatus deum, & fruitur eo, & diligit creaturas referendo in deum, & sic vtitur eis. Eodem modo est in viatoribus. Vel dicendum quod non omnis actus voluntatis es fruitio respectu finis, sed respectu finis in se: non autem vt est virtualiter in eo quod est ad finem sicut in proposito.

Ad tertium dicendum quod intellectus eodem actu fertui in principia & conclusiones, quando conclusiones deducit ex principiis, non autem quando absolute fertur in principia sicut proportionabiliter dictum est de voluntate respectu finis, & eorum quae sunt ad finem. Et quod obiicitur quod idem actus no potest elici a duobus habitibus. Dicendum quod intellectus ess nabitus quo fertur mens nostra in prima principia absolute, sci entia autem est habitus conclusionum deductarum ex principiis & actus his habitibus correspondentes sunt diuersi, sed quand intellectus fertur in principia non absolute, sed inquantum sunt principia (sic enim dicuntur relatiue ad conclusiones tanquam ad principiata) cognitio principiorum & conclusionum pertinet ad eundem habitum, scilicet ad scientiam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3