Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum omnium voluntatum bonarum sit unus finis

QVAESTIO QVARTA. Vtrum omnium bonarum voluntatum sit vnus finis. Thom. 1. 2. 7. I. ar. 7.

DEINDE quaeritur, vtrum omnium bonarum voluntatum sit vnus finis. Videtur quod non quia si esset vnus omnium bonarum voluntatum, hic esset deus, sed deus non est finis omnium bonarum voluntatum, ergo &c. Probatiminoris, quia quod non est cognitum non est intentum, sed in omni bona actione non est necessarium de deo cognoscere, ideo &c.

Item malarum voluntatum non est vnus finis, ergo nec bonarum, consequentia patet per simile. Probatio antecedentis, quia voluntates malae contrariae sunt circa idem, sicut voluntas prodigi & auari, talia autem non videntur posse ordinari in vnum finem, ergo &c.

IN CONTRARIVM est, quia finis & agens sibi correspondent, sed omnium est vnum principium agens, ergo vnus vltimus finis.

RESPONSIO. Quum quaeritur, de fine voluntatis, intelligendum est de fine quem intendit voluntas in actu suo considerato secundum esse morale, sicut dans eleemosynam inten¬ dit mereri aliquid apud Deum, vel ad vanam gloriam apud homines, in quo sensu videtur procedere quaestio. Dicendum erge quod est finis proximus & remotus, proximus sinis omnium honarum voluntatum est vnus & idem secundum speciem, circa eandem maceriam, simpliciter autem non est idem. Primum patet, quia recte agere contingit solum vno modo, deficere autem mu tipliciter, vt patet ex 2. Ethico. sed modus quo contingit recte agere est tota causa secundum Dionysium, in qua praecise includitur finis: vnde & Philosophus dicit quod cuius causa fit aliquid maxime attendendum est in actu morali, ergo finis proximus idem secundum speciem intenditur ab omni bona voluntate circa eandem materiam secundum speciem, & in hoc differt bona voluntas a mala, quia malae voluntates circa eandem materiam feruntur in diuersa, & quandoque in contraria, ficui voluntas intemperata & insensibilis circa delectabilia gustus ractus, sed voluntates bonae feruntur in idem, & propter idem, quia propter bonum virtutis quod est vnum.

Secundum patet, quia finis proximus proportionatur his quae sunt ad finem, sed ea circa quae sunt bonae voluntates, sunt differentia secundum speciem (vt patet in obiectis diuersarum virtutum) quare &c. Vnde Philosophus in i. Ethico. dicit quod multis operationibus existentibus, & artibus & doctrinis multi sunt & fines. Si vero loquamur de fine vltimo, sic de eo possumus loqui dupliciter. Vno modo secundum generalem rationem vltimi finis. Alio modo secundum illud in quo specialiter ratio finis vltimi inuenitur. Primo modo omnium voluntatum, tam bonarum quam malarum est vnus vltimus finis. Quod patet, ratio enim generalis vltimi finis est bonum perfectum quietans voluntatem, in vltimo enim est quies: In imperfecto autem inquantum huiusmodi, nihil quiescit, sed mouetur ad suam perfectionem, quia motus est actus imperfecti, ergo ratio vltimi finis est que fit bonum perfectum. Istud finaliter intenditur ab omni ve luntate. Ad hoc enim tendit finaliter omnis voluntas inquantum potest, vt possit carere malo, & adipisci bonum: tale autem est bonum perfectum. Nam bonum imperfectum inquantum imperfectum, habet aliquo modo rationem mali: ergo &c.

Quantum vero ad illud in quo ratio specialis vlumi finiconsistit. Sciendum est quod voluntas bona aut sequitur rationem syllogisantem ex principus fidei, aut syllogisantem solum ex principiis legis naturalis. Si sequatur rationem syllogisantem ex principiis fidei, sic omnium bonarum voluntatum est vnus finis vltimus, scilicet vita aeterna Quod patet dupliciter. Primo quia voluntas non est bona, nisi praecedat ratio recta practica vbicunque ergo processus rationis practicae deriuatur ex vno principio, ibi electio voluntatis & eius intentio terminatur ad finem vnum, quia principium rationis practicae est finis, sed te tus processus rationis practicae syllogisantis ex principiis fidei deriuatur ex vno primo principio, scilicet ex vita beata: vnde & tam Christus quam Ioan. sic arguebant, poenitentiam agite & appropinquabit regnum coelorum: sic & in alio loco, si vis ad vitam ingredi, serua mandata, & huiusmodi similia, ergo &c

Secundo quia illud quod est vltimum in assecutione, est principium in intentione, sed vltimum quod assequuntur omnes bonae voluntates illuminatae per fidem est vita bona, ergo &c. Si autem voluntas sequatur rationem deliberante ex principiis legis naturalis, sic magis dubium est, an omnium bonarum voluntatum sit vnus finis, & si est vnus, quis sit ille. Nam fini supernaturalis, de quo iam dictum est, expectatur ex alterius munere, & est vnus, quia vnum est quod nobis pro praemio datur, scilicet visio beata. Sed finis naturalis attingitur propriopere, est enim vsus alicuius principij naturalis: operationes enim sunt fines, vbi praeter operationes non sunt operata, vt dicitur primo Ethicorum. Quum igitur principia operationim multa sint in nobis, & habitus virtuosi, quibus redditur opus bonum multi sunt, & non vnus tantum: videtur quod non possit esse vnus finis omnium bonarum voluntatum.

Sed hoc non obstante probabilius tenendum est quod vt vnus vltimus finis omnium bonarum voluntatum, quia licet sint in nobis principia multa actuum, & multi habitus & actus: est tamen in eis ordo, quia potentia ordinatur ad potentiam, & habitus ad habitum, & actus ad actum, sicut sensitiuum ordinatur ad intellectum & habitus & actus sensitiuae partis ad habitus & actus intellectiuos, licet igitur propria operatio secumdum vnamquanque virtutem sit finis proximus illius virtutis operatio tamen perfectissimae potentiae secundum perfectissimum habitum respectu perfectissimi obiecti est hinis vltimus omnium potentiarum & habituum inferiorum: & hoc modo ponit Philosophus quarto Ethicorum, foelicitatem quae est optima operatio esse totius vitae humanae finem. Nec tamen oportet quod hic finis actu, & explicite intendatur in quolibet actu bonae voluntatis, sed sufficit quod intendatu habitu, sicut ad bonam voluntatem sequentem rationem illu¬ minatam per fidem non requiritur quod semper acta explicito intendatur beatitudo: multi enim sunt bene fideles, qui explicite nesciunt quid sit beatitudo, etiam illi qui sciunt non semper in quolibet bono actu de ipsa cogitant, sed sufficit quod principio ordinent actus suos ad salutem, & virtus huius ordinis remanet in actibus meritoriis qui succedunt, & eodem modo sufficit in bonitate morali, a principio intendat homo ea quae deducunt ad virtutem perfectam, quae intentio habitu manet in omnibus actibus sequentibus.

PER HOC apparet solutio ad primum argumentum so Ad secundum dicendum quod non est simile de malis voluntatibus, & de bonis. Nam malae voluntates sunt per auersionem a bono, quod contingit multipliciter. Bonae vero per conuersionem ad bonum, quod contingit vno modo circa eandem materiam. Item non est aliquod perfectum malum ad quod malae voluntates vltimo ordinentur, sicut est perfectum bonum, ad quod bonae voluntates finaliter tendunt: propter quod malarum voluntatum non est idem finis neque simpliciter, nec circa eandem materiam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4