Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XXXIX. in generali & speciali. IC AVTEN oritur quaestio satis necessaria. Superius magister determinauit conditionem voluntatis in comparatione ad finem. Hic determinat de eadem in comparatione ad alias potenatias. Et diuiditur in partes quatuor. Primo mouet quaestionem. Secundo soluit dupliciter remouendo circahoc quasdam obiectiones. Tertio mouet aliam quaestionem. Quarto soluit tangendo diuersas opiniones. Secunda ibi, Ad hoc facile respondet. Tertia ibi, praeterea quaeri solet. Quarta ibi, proposita est profunda quaestio. Et haec est sententia & diuisio lectionis in generali.

IN SPECIALI autem sic procedit. Et proponit primo, quum omnis naturalis potentia bona sit, & voluntas sit naturalis potentia, quomodo voluntas potest esse mala, & in ea esse peccatum. Postea respondet quod inquantum est naturalis pre tentia, bona est: inquantum vero inordinata, est mala. Sed adhuc restat quaestio, quare in aliis potentiis non est inordinatio, ita sicut in voluntate: & respondet quod in potentia ipsius voluntatis non est mordinatio, sed in actu eius. Sed adhuc restat quaestio, quare etiam inordinatio non est in actibus aliarum potentiarum: & respondet quod hoc ideo est, quia non sunt eiusdem generis cum actu voluntatis. Non enim ordinantur ad aliud consequendum vel disponendum sicut actus voluntatis. Aliquando tamen actibus aliarum potentiarum homo vitiose vtitur. Illi etiam qui dicunt voluntatem malam non esse bonam, nec a Deo esse, non intelligunt de natura potentiae, sed de actu eius quem dicunt non esse de naturalibus. Postea quaerit vtrum sit eadem voluntas quae naturaliter vult bonum, & repugnat bono. Et dicit quod secundum aliquorum opinione non est eadem voluntas, quia non est idem voluntatis motus, quia vnus est naturalis, id est, a prima conditione homini com petens: alter est voluntatis, inquantum voluntas est, quae per gratiam a seruitute peccati liberatur. Alij dicunt quod idem est motus voluntatis, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum