Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in divinis sit generatio

Vtrum in diuinis sit generatio. Them. 2. 9. p. 27. ar. 1.

CIRCA distinctionem istam quaeritur primo, vtri in diuinis sit generatio. Et secundo de propositio. nibus exprimentibus diuinam generationem. Ac primam sic proceditur. Et arguitur quod in diuinis non sit generatio, quia a quo remouetur superius & inferius, sed mutatio superior est ad genorationem, ergo cum in diuinis non sit mutatio, videtur quod nec generatio. Item si in diuinis esset generatio, illa esset aequiuoca, vel vniuoca, sed non est aequiuoca nec vniuoca, ergo &c. probatio minoris. Et primo quod non sit generatio aequiuoca, quia seeundum August. in filio est perfecta ratio imaginis, quia in eo nulla est dissimilitudo, sed generatio aequiuoca excludit perfectam similitudinem, ergo &c. Item nec vniuoca quia tantum differunt gignens & genitum quantum proprietates eorum constitutiuae, sed paternitas, & filiatio quae constituunt patrem gnentem, & filium genitum sunt diuersarum rationum, ergignens & genitus sunt diuersarum rationum, sed tunc non est generatio vniuoca, ergo &c.

IN CONTRARIVM: est quod dicitur Isaiae vltimo. Ego qui aliis generationem tribuo, nunquid sterilis ero Et arguitur per rationem. Paternitas & filiatio sequuntur generationem; sed in diuinis est paternitas & filiatio vt pate ex multis locis scripturae. ergo in diuinis est generatio.

RESPONSIO. tenendum est simpliciter quod in diuinis est generatio quamuis per rationem humanam non possit. hoc efficaciter probari, licet dicant quidam oppositum sicu de pluralitate personarum quorum opinio prius recitata fuit distinctione secunda cum rationibus eorum in quaestione. Vtrum cum vnitate essentiae possit realiter esse pluralitas personarum, & ostensum fuit quod rationes non concludunt. Nunc autem persuadebitur propositum scilicet quod generatio sit in diuinis facta quadam suppositione fidei videlicet quod in diuinis sint plures personae, quo supposito potest satis efficaciter probari quod generatio sit in diuinis.

Ad quod probandum ostendetur primo quod personae diuinae distinguntur relationibus originis. Et secundo ostende. tur quod aliqua origo habet in diuinis rationem generationis Primum patet sic, quia si sint plures personae in diuinis aut diferunt in absolutis, aut solum relationibus. Non in absolutis quia cum illud absolutum non sit essentia quae in diuinis est vna, nec distinguit nec distinguitur, oporteret quod esset ad ditum essentiae diuinae, sed absolutum additum alij absolutfacit compositionem. ergo in diuinis esset compositio. quoest impossibile, quare impossibile est distinctionem diuinarum personarum fieri per absoluta, fit ergo per relationes & quidem per relationes reales, quia relationes rationis non distinguerent nisi secundum rationem.

Relationum autem triplex est genus vt patet. 5. Metaphysicae. Quaedam enim fundantur supervnum & multa vt aequalitas, similitudo. Quaedam super rationem mensurae & mensurati vt scientia, & icibile. Quaedam super actionem & passionem siue super originem vt paternitas & filiatio. Oportet erg quod personae diuinae distinguantur per aliquod genus relationum, sed non possunt distingui per relationes fundatas super vnum in quantitate, vel qualitate, vt sunt similitudo & aequalitas. Primo quia tales relationes aut non sunt reales omnino; aut saltem in diuinis vt patebit infra dist. 31. Secundo quia relatio non distinguit personas nisi includat oppositionem sed oppositio relationum aequalitatis & similitudinis supponis distinctionem suppositorum, aequale enim praesupponit aliquid iam constitutum cui aequalitas attribuitur. ergo talis oppositio non fa cit distinctionem. Item nec distinguuntur per secundum genus relationum, quia ratio mensurae & mensuratromnino non sunt in diuinis. Et si essent, relatio tamen mensura ad mensurabile non est realis, sed solum secundum rationem relatio autem rationis non distinguit realiter. Relinquitur ergo quod distinguantur per tertium genus relationum quae sun relationes originis, & hoc est primum.

Secundum patet sic. illud quod accipit ab alio esse, & naturam, & modo uaturae dicitur ab eo generari, sed prima persom producta in diuinis accipit a persona producente esse & naturam & modo naturae, ergo generatur ab ea. maior patet, quia generatio terminatur ad aliquod esse sicut corruptio ad non es se est etia via ad naturam, & dicitur a Demasceno naturae opus, & ideo vbi aliquid accipit ab alio esse, & naturam, & modo naturae dicitur vero ab illo generari. minor declaratur quia primpersona diuina producta ab alia accipit ab eadem esse & naturam non solum eandem genere sicut in generatione aequiuoca aut specie sicut in generatione vniuoca, sed eandem numero prima etiam persona producta hoc accipit modo naturae vt infra dicetur, quia procedit ab vna persona tantum. Hic aurem est modus naturae, vt infra dicetur quod vnum fit ab vno tantum modo quo exponetur. Est ergo generatio in diumi?

Ad primum argumentum dicendum est quod mutatio noest de ratione generationis sicut superius est de ratione inferioris, loquendo absolute de generatione formali, solum enim de ratione generationis est acceptio esse, & naturae ab alio mdo quo dictum est, ita tamen quod fit ibi aliquid communicatum, non productum de quo dicitur genitum generari, alioquin non esset generatio proprie, quia si homo produceret hominem de nihilo, non esset generatio sed creatio, semper enim in generatione aliquid supponitur quod per generationem no producitur sed communicatur, sed quia in creaturis illud quod communicatur & non producitur; est sola materia, quae tum sit pura potentia omni forma carere non potest; nec plurei specificas simul habere, ideo generans non potest communicare eam genito sine omni forma, nec cum forma praeexistente, quia super illam generans non habet aliquam actionem nisi forte in corrumpendo, ideo generans communicat eam cun forma noua per ipsum introducta & praecedente expulsa in quo est vera mutatio. Omnis ergo generatio in creaturis includit veram mutationem, sed hoc non est de absoluta ratione generationis, sed contingit ex imperfectione eius quod communicatur, & modi communicandi. In diuinis autem non sic est, quia essentia diuina quae communicatur per generatio nem; & non producitur, est secundum se actus ens & potes communicari nihil absolutum amittens, vel acquirens, propter quod non est ibi mutatio, nec credo quod generatio dicatur vniuoce in Deo & in creaturis, sed analogice.

Ad secundum dicendum, quod in diuinis est generatio vniuoca propter vnitatem naturae in generante & genito non obstante diuersitate proprietatum constituentium supposita; quia aequiuocatio & vniuocatio generationis respiciunt naturam generantis & geniti magis quam proprietates sub quibus est natura. Et cum dicitur quod generans & genitum sunt diuersarum rationum secundum speciem, dicendum quod falsum est, quia? concurrunt vnum & idem in numero quod est realiter eius communc. Istud autem non inuenitur in suppositis. differentibus specie, nec sequitur, relationes differunt specie ergo & supposita per relationes constituta, quia aliquid aliud actuale, quam relatio pertinet ad rationem suppositi scilicet essentia, propter quod non tantum differunt supposita diuina secundum esse, quod ad rationem suppositi pertinet, quantum differunt solae relationes, in creaturis autem tantum differunt supposita quantum ea quae formaliter supposita constituunt, quia suppolita nihil aliud actuale per se includunt.

Vel dicendum aliter quod sicut in diuinis non dicitur eneratio vniuoce cum generatione quae est in creaturis, sic quo ad naturam per generationem communicatum est ibi plusquam vniuocatio, sed quo ad proprietatem personam constituenteni formaliter est ibi quasi aequiuocatio, nec oportet alterum tantum dare sicut in creaturis, quia altera ratio est in diuinis, altera in creaturis, quantum ad ea quae intrinsece supposita constituunt vt statim dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1