Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum ista sit vera Deus genuit Deum
SEcundo quaeritur vtrum ita sit vera Deus genuit Deum. Et videtur quod non, quia si esse vera hoc esset tantum pro persona patris, se sicut Deus pater generat, ita Deus filius non g nerat, ergo si haec concedatur, Deus genuis pro patre eadem ratione haec debet concedi pro filio & spiritusar cto Deus non genuit quod tamen non conceditur.
Item si Deus genuit Deum aut se Deum aut alium Deum, non se Deum quia nihil seipsum gignit vt habetur primo de Tri nirate, nec alium Deum quia iam essent plures dijigitur, &c.
Item patet idem per syllogismum expositorium sic, patei genuit filium, pater est Deus, ergo Deus genuit filium, sed filius est Deus. ergo Deus genuit Deum.
RESPONSIO, ad euidentiam quaestionis primo videndum est quo modo differunt Deus & deitas, & ex hoc apparebit quomodo haec sit vera Deus genuit Deum, & non ista, deitas genuit deitatem.
Est ergo notandum quod quantum ad signatum, & modum signandi, ita videntur se habere Deus & deitas, sicut homo & humanitas. Humanitas autem significat naturam absque habitudine ad supposita, homo autem & vniuersaliter omne concretum includit suppositum saltem ex modo suo signandi, quod patet, actiones sunt suppositorum, attribuuntur auter concretns & non abstractis. Haec enim est vera album currit, & non haec, albedo currit. quod non esset nisi suppositum importaretur per concretum, quod non importatur per abstractum. Similiter haec est vera rationale disputat, & non illa, ratio dispu. Haec etiam recipitur tanquam vera & propria, homo aedificat. non aut haec, humanitas aedificat vel saltem non est propria. Ex quo patet quod concretum importat suppositum, non autem abitractum.
Est etiam aduertendum que inuenitur triplex concretum quoddam accidentale vt album quoddam substantiale, sed de nominatiuum, vt animatum, quoddam substantiale quod non est denominatiuum vt homo, animal. Omnibus autem concretis commune est quod dant intelligere suppositum & pro su posito reddunt locutionem veram, vt album currit pro sortcurrente, rationale disputat, vel homo mouetur.
Ex hoc patet quod haec est vera Deus genuit Deum, non autem est ista, deitas genuit deitatem, quia actiones quae important distinctionem in diuinis non possunt conuenire naturae, sed tantum suppositis, quia natura est vna, supposita verplurificantur, & distinguntur, sed generatio est actio quae importat distinctionem, nihil enim seipsum gignit, vt habetur, primo de trinit. ergo non potest in diuinis competere naturae sed tantum suppositis, deitas autem importat solam naturam absque habitudine ad supposita, Deus autem importat suppositum habens naturam diuinam, ergo haec potest verificari pro supposito generanto & genito, Deus genuit Deum, quia pate genuit filium, non autem haec, deitas genuit deitatem.
Ad primum argumentum dicunt quidam quod haec est vera, Deus genuit Deum, & ista est falsa Deus non genuit Deum Quod declarant sic. quia termino communi differunt praeponere, & postponere negationem. Nam negatio praeposita termino communi cadit super totum significatum. Et ideo negat totum, quia negato significato negatur totus ambitus suppositorum, quia ad quodlibet suppositum sequitur ratio significati. Vnde sequitur, non homo currit, ergo nullus homo currit, sed negatio postposita termino communi non cadit super totum significatum, sed tantum super praedicatum, vt si dicatur homo non currit, negatur quidem omnis cursus ab homine, sed non ab omni homine, termino autem discreto nihi differt praeponere vel postponere negationem, quia pro vno tantum affirmatur, vel negatur quicquid de termino discreto dicitur. Ad propositum ergo Deus, vt dicunt, est terminus discretus, quia importat naturam quae non est plurificabilis, & ideo non differt dicere Deus non generat, vel non Deus generat, quia negatur generatio ab omni, illo cui conuenit ratio tera igi & ita negetur a patre cui competit generare, ergo simi liter haec est falsa Deus non generat.
Sed istud non cogit, quia Deus non habet rationem termini discreti, sed communis inquantum tribus personis conuenit ratione cuius communitatis aliquis dicere & bene, quod differt praeponere, & possponere negationem. Item ista positic seipsam impedit. quia sicut quod negatur a termino discreto negatur pro omni cui conuenit ratio termini discreti, vt sorte non currit. sic quicquid affirmatur de omni, illo cui conuenit ratio termini discreti affirmatur, vt dicendo sortes currit, Si ergo Deus simpliciter habet rationem termini discreti dicendo Deus non generat, negetur generare ab omni supposito diuin & sic falsificatur pro patre, ita dicendo Deus generat, affgmatu generare de omni supposito diuino, & sic falsificatur pro fili& spiritusancto qui non generantur: contrarium cuius ipsi dicum
Alij dicunt o hoc nomen Dous proprie loquendo nec es vniuersale nec singulare, sed habet aliquid de ratione vniuet salis, & aliud de ratione singulari, rauone primi habentr quod pra dicatur essentialiter de pluribus suppositis, & inde habet quo ea quae praedicantur de singulis supposicus praedicantur de ipso, habet autem de ratione singularis, quia non multiplicatis ad rationem suppositorum. dicimus enim, quod pater & filiu sunt vnus Deus, sortes vero & Plato sunt plures homines.& ex parte ista habet hoc nomen Deus quod affirmatio & negatis dictae de hoc nomine Deus, opponuntur contradictorie. vndi sicut istae non possunt esse simul verae sortes currit, sortes non currit, sic nec istae, Deus generat, Deus non generat.
Sed haec solutio non valet primo, quia contradicit sibipum. dicit enim quod ea quae praedicantur de singulis suppositis prae dicantur de hoc nomine Deus, sed generare praedicatur de pr tre, non generare de filio, ergo non generare, & generare praedicantur de Deo. Dicendo Deus generat & Deus non generat Cuius oppositu postea dicunt. Secundo, quia hoc nomen Deus habet ex vnitate naturae diuinae, quod non praedicatur de pluribus suppositis pluraliter, sed in singulari, & idem iudicium es de omnibus praedicatis essentialibus praecipue substantiuis, sed respectu praedicatorum substantialium) quae sunt propria suppositis & plurificantur, debet dici totum oppositum, ita quod affirmatio & negatio se habeant sub contrarie & possint simu verificari, dicendo Deus generat & Deus non generat.
Ideo dicendum est aliter quod quatum est de virtute sermonis ista potest verificari, Deus non generat, sicut haec, Deu generat, quia cum hoc nomen Deus stet pro supposito habente diuinitatem potest de eo aliquid vere enunciari pro vno supposito, & negari pro alio. Et ideo cum generare conueniat patri, ista potest verificari Deus generat, & cum non conuenia filio nec spirituisancto potest, ilta verificari, Deus non genera quantum est de virtute sermonis, sicut hae duae verificantur, homo currit & homo non currit pro diuersis, tamen non recipitur a magistris, ne sit occasio erroris in imperitis ex hoc credentibus quod omnino non si generatio in diuinis.
Et notidum quod vbi in vno supposito sunt plures naturae, de illo supposito possunt verificari contradictoria rationalterius & alterius naturae vt patet in Christo, ergo, vbi in vni natura sunt plura supposita de termino significante naturan in concreto possunt contradictoria verificari ratione alterius & alterius suppositi vt haec, Deus generat & Deus non generat, quamuis haec, Deus non generat, non recipiatur communiter propter causam praedictam.
Ad secundum dicendum quod non sequitur Deus genui Deum, ergo aut se Deum aut alium Deum, quia alius est relatiuum diuersitatis essentiae, Se autem relatiuum idenuitatis nor solum essentiae, sed personae. Et quia in diuinis pater non es alius a filio in essentia, nec idem in persona, ideo non sequitu Deus genuit Deum aut ergo se Deum, quod notat identitatem personae, aut alium Deum, quod designat diuersitatem essenti
Et si dicatur quod imo, quia idem & diuersum diuiduni ens sufficienter, dicendum quod verum est vno modo & vniformiter accepta, vtpote si referant tantum essentiam, vel tantum personam, sed si referant vtrunque simul, vt in proposito vtrunque potest falsificari pro altera parte, scilicet pro essentia cuius notat diuersitatem vel pro persona cuius notat identitatem.
De hac consequentia, quam magiter facis, Deus genuit Dei qui est Deus pater aut qui non est Deus pater, dicendum quod consequentia est bona & verificatur pro hac parte Deus genuit Deum qui non est Deus pater, ost enim regula quod relatiuum refert antecedens, sed eodem modo supponenui sub quo praecessit. Et ideo cum Deus in antecedente stet pro persona, eod? modo siat in consequente relatiuo cum dicitur aut Deum qu est personaliter pater, quod non est verum, aut Deum qui non est Deus pater personaliter & hoc est verum. Et si inferatu ergo non tantum est vnus Deus, non sequitur absolute, quiplus negatur in consequente quam in antecedente. In antecdente enim solum negatur vnitas in persona propter rationdictam, sed in consequente si absolute capiatur negatur omni vnitas tam in essentia, quam in persona. Si autem inferretu cum determinatione, bene sequeretur dicendo sic, Deus genuit Deum qui non est Deus pater, ergo non est tantum ynuDeus personaliter, quod vtique verum est.
On this page