Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia quintae distinctionis in generali & speciali.

POst haec quaeritur. Superius magister mouit quaestionem de nominibus essentialibus concretis hic mouet quaestionem de nominibus significantibus essentiam in abstracto, vtrum aliquid eorum zi se possit habere ad generationem vt subiectum vel terminus. Et circa hoc tria facit. Primo mouet quaestionem Secundo determinat eam. Tertio determinationem confirmat Secunda ibi, ad quod autem catholicis. Tertia ibi, ideo non es dicendum. Haec vltima diuiditur in duas partes. Primo enim ostendit quod diuina essentia non se habet ad generationem vt terminus vt dicatur generata. Secundo ostendit quod nec si habet ad ipsam vt principium vt dicatur generans. Secunda ibi itaque etiam non est dicendum. Prima istarum diuiditur in duas partes. Primo probat intentum triplici ratione. Secundo obiicit in contrarium. Secunda ibi, huic autem videtur contrarium esse. Secunda pars in qua ostendit quod essentia non dicitur generans diuiditur in duas partes. Primo enim ostendit quod neessentia generat essentiam, nec essentia generat filium, secunde obiicit contra vtrunque. Secunda pars ibi, praedictis autem videtur contrarium. Et haec secunda diuiditur in duas. Primo obiicit per auctoritatem Aug. & Hilarij quod essentia generat essentiam & soluit vtramque. Secundo obiicit quod essentia generat filium & soluit. Secunda ibi, videtur quoque & frequenter & haec est sententia & diuisio in generali.

In speciali vero sic procedit magister. Et quaerit primo vtri concedendum sit quod pater genuerit diuinam essentiam, & vtrum diuina essentia genuit filium, & vtrum essentia genui essentiam, & vtrum essentia possit dicit quod nec generet nec sit generata, nec procedat. Postea respondet magister & dicii quod nec pater genuit essentiam, nec essentia filium, nec essentia genuit essentiam. Postea probat primum horum, scilice quod pater non genuit diuinam essentiam. Et hoc triplici ratione. Prima talis est. Omne illud quod generatur relatiue dicitur ad aliud & econuerso. Sed si diuina essentia generaretu diceretur relatiue, quod falsum est quia non significaret substantiam. Secunda talis est, pater est diuina essentia. Si ergo pate generet diuinam essentiam: ergo genuit se & illud quod ipsi est, quod esse non potest. Tertia ratio talis est, pater per diuini essentiam potest esse. Si ergo pater genuit essentiam, tunc pater haberet esse per id quod est generatum ab ipso, quod falsum est, quia generatum a generante habet esse non generana generato. Addit magister quod simili modo probat Augustinus quod pater non est sapiens sapientia generata. Si enim esset sapiens per illam sapientiam genitam cum sit idem sape re & esse, ergo haberet esse per illud quod est ab eo, quod falsum est. Obiicit contra istam solutionem ostendendo quod genui quod est ipse, & ita genuit essentiam & soluit exponendo genuit illud quod est ipse, id est, genuit filium qui est idem cum ipso. Postea ipse determinat quaestiones alias & dicit quod non est concedendum quod diuina essentia genuit filium, quia cum filius fit idem cum essentia diuina sequeretur qo idem generare seipsum, & eadem ratione determinat quod diuina essentia non generat diuinam essentiam. Postea obiicit in contrarium, probando per multas auctoritates August. quod essentia filij est de essentia patris, & sapientia de sapientia, & diuinitas de diuinitate Et respondet quod cum dicitur sapientia de sapientia sensus est, filius qui est sapientia est de patre qui est sapientia, & similitei exponendae sunt aliae. Obiicit autem ad hoc per auctoritates Hilarij ostendendo quod natura filij est nata de patre, & soluit. natura est nata, id est nascendo accepta, vel filius qui est eiusdem naturae cum patre est natus a patre. Vitimo obiicit quod diuina essentia generat filium, ostendendo per multas auctoritates quod pater genuit filium de sua substantia. Item ostendendo quod filius est eiusdem naturae cum patre, & responde magister, quod autoritates istae sunt exponendae, sensus enim es quod pater genuit filium de sua substantia, id est, genuit non dinihilo, sed genuit talem qui est eiusdem naturae cum illo. Hanc expositionem confirmat per multas auctoritates. Addit etiam quod filius ideo dicitur filius natura non per adoptionem habens naturam eandem cum patre. Et in hoc terminatur sententia in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum