Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum essentia generet vel generetur
CIrca distinctionem istam consueuit quaeri. Vtrum essentia generet, aut generetur. Et vtrum filius possit dici esse de substantia patris, aut de nihilo
Quantum ad primum videtur quod essentia gegneret, quia sicut se habet essentia ad personam, ad essentiam, sed attributa essentiae praedicantur di¬ persona vt creare & huiusmodi, dicimus enim pater creat, ergo actus personae possunt attribui essentiae, dicendo quod essentia generat.
Item maior est oppositio affirmationis & negationis quam relationis, sed oppositio relatiua causat indistinctionem personarum, ergo multo fortius hoc faciet oppositio contradictionis. Si ergo persona generet & essentia non generet, essentia & persona different personaliter, quod est falsum.
IN CONTRARIVM arguitur, quia omne quod generat distinguitur a genito, sed essentia a nullo distinguitur in diuinis: ergo essentia non generat.
RESPONSIO: actus generandi potest attribui dupliciter alicui, vno modo tanquam ei quod generat, & hoc ess suppositum, actiones enim sunt suppositorum vt eorum qua agunt. Alio modo tanquam principio quo generans generat, sicut calefacere attribuitur igni vt ei quod agit, & calori vt principio quo ignis calefacit.
Si primo modo intelligitur quaestio vtrum essentia diuina sit illud quod generat sicut videtur intelligi, quia hunc sensum immediate praetendunt termini quaestionis, sic non video quod habeat difficultatem secundum ea quae dicta sunt in praecedenti quaestione, quia generatio nulli competit tanquam ei quod generat nisi supposito, sed essentia diuina, vel diuinitas quod idem est, non includit aliquo modo suppositum vt prius dictum est: ergi nullo modo essentia diuina est id quod generat.
Quantum autem ad eos qui dicunt quod persona & essentis nullo modo realiter differunt seu ex natura rei, sed solum secundum rationem, difficultatem habet, quia sola differentia rationis non potest facere differentiam nisi respectu praedicati rationis, non rei, sed generare non est praedicatum rationis, sed rei (alioquin generatio non esset realiter in diuinis) ergo differentia personae & essentiae si sit solum secundum rationem non potest esse sufficiens causa quare generare competat personae & non competat eodem modo essentiae.
Et ideo tenentes hanc viam addunt tanquam a veritate coacti quod quando aliqua sunt idem re nec vnum importat aliam rem quam alterum, nec distinctionem ab alia re a qua non importat distinctionem alterum, tunc est verum quod quicquid dicitur de vno, dicitur de altero si sit praedicatum reale. Nunc est ita quod licet pater & essentia diuina sint penitus idem re, tamen pater distinguitur realiter ab aliquo a quo non distinguitur essentia, scilicet a filio, propter quod non oportet quod quicquid realiter dicitur de patre praecise quod ad distinctionem pertinet, vt est generare, quod hoc conueniat essentiae diuinae.
Sed istud non valet, quia aeque difficile est quod nunc assumitur sicut illud quod defenditur, aeque difficile vel impossibile est quando aliqua sunt penitus idem re, quod vnum realiter differt ab aliquo a quo non differt realiter alterum, sicui quod aliquod praedicatum reale dicatur de vno quod non dicatur de alio. Si enim illa quae sunt vnum & idem in tertio sunt necessario vnum & idem inter se, illo modo fortiori ratione qui sunt omni modo vnum & idem generaliter inter se sunt omni modo vnum & idem respectu cuiuscunque tertij, siue quo ad conuenientiam & affirmando, siue quo ad differentiam & negando. Et ideo semper remanet, quo ad istos difficultas. Et quasi impossibilitas respondendi quo modo si pater & essentia sunt idem penitus re aliquid reale conuenit patri quod non conuenit essentiae, vt generare, aut quomodo distinguitur pater realiter a filio a quo realiter non distinguitur essentia
Ponentibus autem quod persona ratione relationis ipsam constituentes differt realiter aliquo modo vel ex natura rei ab essentia nihil horum occurrit.
Si autem quaestio intelligatur secundo modo, scilicet vtrum generare competit essentiae diuinae tanquam principio quo ita quod sit illud quo patet generat: sic quaestio ista est eadem cum illa qua quaeritur vtrum potentia generandi dicat substantiam an relationem.
Et quia de hoc dicetur infra distinctio. 7. ideo ad praesens supersedeatur. Simili modo dicendum est de hac quaestiont vtrum essentia generetur, quia sicut in generante est conside rare duo, scilicet illud quod agit, & principium quo agit, sic in genito est considerare duosscilicet illud quod terminat generationem, & illud quo formaliter terminat eam, & haec sibi inuicem correspondent, quia sicut id quod generat est suppositum cuius est agere, quo autem generat est aliquid existens in suae posito, sic illud quod generatur per se, est suppositum cuiu est esse, quo autem formaliter terminatur generatio est aliquid in supposito genito & non suppositum secundum se totum. Ex quo patet quod sicut essentia non est illud quod generat, sic nec illud quod generatur & per eandem rationem Vtrum autem essentia fit illud quod formaliter generatio terminatur, eadem difficultas est cum illa vtrum essentia sit prin¬ cipium quo pater generat, quia principium & terminus generationis videntur sibi inuicem proportionabiliter correspondere. Sicut enim ignis calefacit calore vt principio quo agit ita calefactum terminat calefactionem calore recepto, non eo. dem secundum numerum, sed secundum speciem. Et ideo si essentia est principium quo pater generat, erit etiam terminu quo filius generationem terminat, si vero non, non. Primum autem declarabitur infra distin. 7. vt dictum est, quo declarate erit declaratum quod nunc quaeritur, ideo nunc dimittitur.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod maio est falsa, quia aliter se habet persona ad essentiam, & aliter essentia ad personam. Persona enim includit essentiam & ob hoomnia attributa essentiae conueniunt personae, nisi repugnen proprietati per quam persona formaliter constituitur vt sunt esse indistinctum, esse communicabile, & huiusmodi, sed essentia in suo signato vel nomine nullo modo includit personam, propter quod attributa personae quae conueniunt ei secundum illud quod est formaliter persona nullo modo conueniunt essentiae, vt generare, spirare & similia.
AD SECVNDVM dicendum quod oppositio affirmationis & negationis est maxima secundum continentian vniuersalitatis, quia in omnibus oppositionibus includitur quodlibet enim oppositum includit negationem sui oppositi, sed non est maxima quantum ad suum fundamentum, cum quandoque fundetur super solam differentiam rationis, & vbi fundatur super realem differentiam sufficit propter ipsius oppositionis latitudinem qualiscunque realis differentia, qua vnum non sit aliud, sed relatiua oppositio realis si sit oppositio originis ex necessitate requirit realem diuersitate quia realis est. & diuersitatem suppositorum quia est relatio originis. Origines enim actiue & passiue acceptae respiciunt realiter opposita
On this page