Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum filius possit dici de substantia patris aut ex nihilo
SECVMDO quaeritur vtrum filius sit de substantia patris. Et videtur quod non, quia de, dici habitudinem materiae vel quasi materiae, sed substantia vel essentia diuina non est materia, vel quasi materia generationis filij. Ergo filius non est nec generatur de substantia patris. Maior patet, sed mino probatur multipliciter. Primo sic. Illud quod est materia vel quasi materia in generatione est subiectum formae communicatae genito a generante, sed essentia vel substantia non es esubiectum alterius formae communicatae filio a patre, nihil enim communicat pater filio per generationem nisi substantiam suam quae non subiicitur sibipsi, ergo essentia diuina non est subiectum in generatione.
Item subiectum in generatione dici potest fieri hoc vel tale sicut in alteratione quae est generatio secundum qui, vt cum aqua calefit, aqua potest dici fieri calida, licet non possit dici fieri absolute & simpliciter. Similiter in generatione simpliciter materia potest dici, fieri formata, licet non possit dici fier simpliciter & absolute, sed in generatione diuina essentia nor potest dicit fieri esse cum quacunque additione secundum quodcunque adueniens absolutum, vel relatum, non absolutum, quia nullum tale est in diuinis adueniens essentiae, nec relatum quia essentia non dicitur fieri relata, ergo essentia nullo modo est subiectum in generatione diuina.
Tertio sic, quod principium producens requirat materiam, vel quasi materiam, hoc est ex imperfectione eius, sed pater generans filium est perfectissimum agens: ergo materia non requirit aliquid quod sit materia, vel quasi.
IN CONTRARIVM arguitur, quia aut filius generatur de aliquo aut de nullo, non de nullo, quia si sic crearetur, ergo de aliquo, sed non esset verus Deus, ergo de substantia propria.
Item quando aliquid est de alio, & est ei consubstantiale potest dici esse de eius substantia, sed filius est a patre & est e consubstantialis, ergo est de eiusdem substantia.
RESPONSIO, in modo loquendi sic consueuimus. dicere quod esse de aliquo est esse de aliquo praeexistente & permanente in refacta. Vnde cum in creaturis nihil praeexistens maneat in re facta, nisi materia, in eis nihil proprie dicitur essi dem mquo nisi materialiter accipiendo, sicut dicimus cultellum esse vel fieri de ferro & sic de similibus, propter quod in diuinis id quod habet rationem materiae vel quasi materiae est illud de quo est generatio & res generata.
Sed aduertendum est quod cum generatio non sit vniuoce & diuinis & in creaturis non est quaerenda vniuocatio totalis hniic ibi quantum ad illud de quo est generatio, & etiam quan¬ tum ad alia quae sunt in generatione, sed sufficit inuenire similitudinem competentem quantum ad ea quae imperfectionem non includunt.
Et secundum hoc potest dici quod filius generatur, & est de substantia patris, ita quod illa praepositio de dicit circunstantiam materiae vel quasi materiae, quod patet primo sic. Illud quod secundum nostrum modum intelligendi praeexistit filio producendo & inexistit iam producto, se habet ad filium vt de quo iam filius est, hoc patet ex praecedentibus. Et haec est conditio materiae quae non pertinet ad aliquam imperfectionem, sed substantia patris secundum nostrum intelligendi praeexistit filio generando & inexistit filio genito, ergo &c.
Secundo sic, quandocunque aliquid constituitur ex pluribus, oportet quod vnum illorum se habeat secundum rationi materiae & perfectibiliter, & alterum secundum rationem quasi actus perficientis, sed filius constituitur ex essentia & proprietate relatiua, ergo oportet quod alterum istorum se habeat quasi in ratione materiae, & alterum quasi in ratione actus, inter haeautem essentia magis videtur se habere in ratione materiae quam relatio, quia intelligitur quasi substare relationi & non econuerso. quod autem habet rationem materiae, est illud do quo est generatio, quare &c
Tertio sic, illud est subiectum vel quasi subiectum in generatione, quod recipit formam geniti, sed essentia diuina recipit in se formam per quam constituitur genitum, scilicet proprietatem relatiuam, ergo ipsa est quasi subiectum & materia de qua est generatio.
Sunt autem aliquae conditiones materiae quae nullo modo conueniunt diuinae essentiae, nec sunt in generatione diuina quae rendae, quia pertinent ad imperfectionem quae omnino relegatur a diuinis sicut quod ipsa est pura potentia & fit actu per aliquam formam absolutam sibi aduenientem. Item quod trans mutatur de priuatione in formam, & quod acquirendo vnam formam amittit aliam & huiusmodi.
Ad primum argumentum dicendum quod ad rationem materiae vel quasi materiae in generatione sufficit quod aliquo modo substet formae geniti, siue illa forma sit communis genito & generanti, communitate rei, vel rationis specificae siue non, modo in generatione filij, licet pater non communicet filio formam sibi & filio communem nisi essentiam a patre, tamen est in filio, non est solum essentia, sed relatio cui tanquam formae, large loquendo de forma, aliquo modo substat essentia.
Ad secundum dicendum quod subiectum generationis dicitur fieri hoc vel tale vbi terminus sub quo fit subiectum est aliquid absolutum sic, aut non est in diuinis.
Ad tertium dicendum quod imperfectionis est in agente quod requirat materiam extra se, sed quod agens in se aliquid habeat quod alteri communicet, & nihilominus teneat aliqualiter rationem materiae non est imperfectionis, sed perfectionis, & sic pater communicat filio essentiam suam quae aliquo modo in generatione habet locum materiae.
Argumenta alterius partis concedantur ratione conclusionis, propter tamen primum aduertendum est, quod nullo modo est dicendum quod filius sit de nihilo, quia esse de nihilo est non habere in se aliquid quod non sit ab alio productum: ita quod sibi derelictum cederet in nihil. In filio autem est essentia diuina quae non ab alio producta, filius etiam nullo modo potest non esse, sed necessario est. Et ideo ei non competit esse de nihilo, sed est de substantia patris modo quo dictum est.
On this page