Praeambulum
Praeambulum
PRAETEREA quaeri solet &c. Superius magister mouit quaestiones circa generationis subiectum vel terminum. Hic mouet quandam quaestionem circa generationis modum. Et diuiditur ista pars in tres. Primo mouet quaestionem & determinat eam. Secundo remouet quandam obiectionem. Tertio exponit praedictam determinationem. Secunda incipit ibi. Contra hoc opponitur. Tertia ibi. Praedicta tamen vera. Prima diuiditur in tres partes. Primo mouet quaestionem. Secundo eam determinat. Tertio ex terminatione quendam errorem excludit. Secunda ibi, nec voluntate nec necessitate. Tertia ibi, quo contra ait August. Haec est sententia magistri in generali. In speciali vero sic procedit magister & quaerit primo vtrum pater genuit filium necessitate, vel voluntate. Et respondet quod nevoluntate, nec necessitate. Necessitate non, quia necessitas non est in Deo, nec voluntate, quia sic voluntas praecederet sapientiam, id est, filium qui est sapientia, generans enim praecedigenitum. Deinde errorem Eunomij excludit dicens quod male dixit Eunomius qui artibus dialecticis deceptus ponit filium esse genitum voluntate intelligens, & male, voluntatem gene¬ tandi filium patri accessisse de nouo, quod esse non potest. Seuéretur enim Deum esse mutabilam. Confirmat autem hoargumentum haereticorum non est efficax. Opponit enim haereticus, pater aut volens aut nolens genuit filium. Si nolen: ergo miser est. Si volens ergo voluntate genuit filium. Et dici magister quod hoc non cogit, quia sic potest opponi pater aui volens aut nolens est Deus. Si nolens miser est, si volens ergi voluntate est Deus, non natura quod falsum est. Vnde, concludit quod pater nec nolens nec volens genuit filium, Postequandam obiectionem remouet. Obiectio talis est, cum in diuinis idem sit natura & vbluntas. Si pater genuit natura filium, ergo & voluntate. Et respondet dicens quod licet in diuinis na tura & voluntas sint idem re in Deo, differunt tamen ratione, vel connotato. Vnde sicut scientia Dei se extendit respectu malorum, voluntas autem non, & tamen scientia & voluntas in Deo sunt idem, ita etiam aliquid conuenit naturae Dei quod non conuenit voluntati, licet sint idem in Deo. Vitimo dici quod pater genuit filium voluntate communicante generationem non praecedente vel antecedente de nouo. Et in hoterminatur sententia lectionis in speciali.
On this page