Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum pater genuerit filium necessitate

XIOOq. QUAESTIO PRIMA. Vtrum pater genuerit filium necessitate. eiler 2 Thom. 1. p. q. 41. artic. 2. ad quintum.

CIrca distinctionem istam quaeruntur duo. Pri(mum est vtrum pater genuerit Filium necessitate an voluntate. Secundum est vtrum genuerit Filium natura. Ad primum sic proceditur. Et Aarguitur quod pater non genuit filium necessitate, quia quod gratis datur non datur ex necessitate, sed secundum Rich. de Trinit. Pater quicquid dat Filio, vel Spirit. fanct. dat secundum amorem gratuitum: ergo non necessariosed per generationem Pater dat Filio quicquid Filius habet ergo pater non necessario generat.

Item August. ad Orosium nec necessitate, nec voluntate pater genuit Filium. Et Hilar. lib. de Syno. dicit quod non naturau necessitate ductus Pater genuit Filium.

IN: CONTRARIVM arguitur quia si Pater non necessario genuit, potuit non generare & per consequens Filius potuit non esse. Hoc aut est impossibile, ergo & primum. consequentia patet quia non necesse & possibile non aequipollent. J. RESPONSIO, necessarium dicitur multipliciter. Est enim necessitas violentiae & coactionis, vt cum lapis proiicitur sursum necessitatur ad ascensum. Alia est necessitas expedientiae ex suppositione finis sicut volenti ire vltra mare necesse est habere nauem. Et his duobus modis sumitur necessarium ex causis extrinsecis quae sunt agens & finis. Est tertia necessitas scilicet immutabilitatis quae sumitur ex causis intrinsecis, vel ex aliquo quod est de essentia rei, sicut necesse est hominem esse rationalem ratione formae, vel corruptibilem ratione materiae. Principia autem intrinscca ad quae sequitur talis necessitas quandoque sunt causata actiue ab alio sicut est in omnibus circa Deum. Et ideo sicut in eis principia rei dependent ab alio, ita & necessitas consequens principia, propter quod in his non est necessitas secundum potissimum gradum necessitatis. In Deo autem nihil est quod ab alio dependeat. E ideo necessitas immutabilitatis quae in Deo est, summa est & prima necessitas.

Dicendum ergo cum quaeritur vtrum Pater genuit Filiun ex necessitate, quod si loquamur de prima necessitate quae es coactionis, quod talis nullo modo cadit in Deo. Quod patet dupliciter? Primo quia necessitas coactionis est a potentiore, sed Deo nihil est potentius, ergo, &c. Secundo quia necessitas talis non est in cognoscentibus sine tristitia. v. meta. sed tristiia non cadit in Deo, ergo nec talis necessitas.

6:. Si antem loquamur de necessitate secundo modo dicta qu est nocessitas expedientiae ex suppositione finis, sic dicendum quod¬ talis necessitas non est in Deo quoad actus interiore qui non transeunt in creaturam, potest tamen in Deo esse quoad actus qui in creaturam transeunt. Primum patet sic Sractus manentes in Deo siue essentiales, siue notionales fierem ex suppositione alicuius finis aut ille finis esset in diuinis, aut in greaturis. Sed neutrum horum potest esse: ergo, &c. probatur minor quia finis potior est his quae sunt ad finem, sed nihil quod fit in creaturis potest esse potius his quae sunt in diuinis simo nec aeque bonum, in diuinis etiam non est gradus bonitatis ve vnum sit potius altero, ergo nihil est in diuinis, nec in creaturis ad quod tanquam ad finem ordinentur actus diuini intra manentes. Cum ergo generatio filij sit actus manenindiuinis, patet quod Pater non genuit necessitate quae est ex supposiione finis. . Secundum sie patet, quis licet Deus & ea quae in Deo suni QV non ordinentur ad aliud tanquam finem, tamen actus diuin transeuntes in materiam exteriorem & res per eos producta habent inter se ordinem finis & eorum quae sunt ad finem, propter quod inter haec inuenitur dicta necessitas; vt si dicamus quod si Deus velit producere creaturam capacem beatitudinis necesse est quod producat eam intellectualem. Talli enim finis nullo modo potest haberi nisi a creatura habente talem formam. Et ideo in istis inuenitur necessitas suppositionis.

Loquendo autem de necessitate tertio modo dicta quae est necessitas immutabilitatis, dicendum quod pater summa necessitate genuit filium, quod pacet, quia productio quae est per modum naturae, nec impediri potest nec a contrario praedominante, nec a superiore principio influentiam subtrahente, est summe necessaria, sed generatio Filij in diuinis fit per modum naturae & a principio naturaliter agente, quia generatio est opus naturae nec impediri potest a contrario praedominante, nec a superiore principio influentiam subtrahente, quia patei generans est primum principium simpliciter & virtus eius infinita, ergo generatio filij est summe immutabilis & necessa. ria. mi. patet, sed ma. declaratur, quia principium naturale ageni modo naturae, agit quantum est de necessitate naturae. Et ideo si impediri non potest in agendo, nec a contrario praedominante, nec a superiore subtrahente influentiam, actio eius erit simpliciter necessaria maxime quando principium quod sic agi nabet in se totum quod ad actionem requiritur, quia si non habet sed requireret aliquid extrinsecum tanquam materiam vel aliquid tale, ex defectu illius posset actio impediri non obstante concursu omnium aliarum conditionum, sed nihil tale extrinsecum requirit pater in generatione filij, ergo &c.

Aliter declarat quidam hanc eandem conclusionem; sic, actus diuini sunt in duplici differentia. Quidam enim transeuiit in materiam exteriorem realiter sicut creare vel gubernare, & contingentia vel libertas in his, puta quod Deus producat creaturam vel non producat, nullam mutabilitatem arguit in Deo, sed solum in re creata. Alij sunt actus intrinseci de quorum nu mero est generatio, & contingentia in istis arguit possibilem mutationem in Deo. Cum ergo mutatio in Deo sit penitu: impossibilis & contingentia in istis est omnino impossibiliter, sed est in eis mera necessitas.

Sed contra hunc modum dicendi est instantia quorundam, quia velle in Deo est actus intra manens & non transiens extra, & tamen non quicquid Deus vult de necessitate vult; sed multa vult libere, ergo non omnes actus intra manentes sunt simpliciter necessarij nisi facta suppositione quod sint, tunc enim impossibile est eos non inesse, sicut supposito quod Deus velit aliquid, impossibile est quod prius noluerit, aut quod in posterum possit non velle, quia sequeretur mutatio in Deo, simpliciter autem & absolute potest illud non velle, quia nor est necessaria habitudo voluntatis diuinae ad tale volitum; & eodem modo diceretur quod supposito quod pater genuerit Filium, necessarium est eum genuisse, simpliciter autem & absolute non. De hac autem necessitate nunc quaerimus.

Haec autem instantia non bene procedit, quia quamuis velle diuinum non sit necessario de quolibet volito, tamen omne velle diuinum est necessario in Deo, nec in Deo est libertas seu contingentia respectu actus volendi, quauis in eo sit libertas, seu contingentia actus volendi respectu aliquorum obiectorum, sicur magis declarabitur infra distinct. xliij.

AD PRIMVM argumentum de amore gratuito dicendum quod in amore gratuito sunt duo. Primum est merliberalitas & quantum ad hoc non est amor gratuitus in generatione filij, sed est ibi absoluta necessitatis immutabilitatis, Socundum est quod dat sine retributione, & quantum ad hoest ibi amor gratuitus, quia pater per generationem dat filio & nihil aecipit ab ipso.

August. autem & Hilarius in dictis suis excludunt a generatione diuina necessitatem coactionis, non autem necessitatem immurabilitatis, de qua procedit argumentum ad alteram parem. Et ideo in hoae sensu concedatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1