Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum Pater genuerit filium natura

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum Pater genuerit Filium natura, an voluntate Thom. . p. 4. 11.artic. I.

AD secundum sic proceditur. Et arguitur quod pater non genuerit filium natura, quia pater eo est pater quod genuit, sed pater non est pater natura, ergo non genuit filium natura. Maior patet, quia paternitas est relatio ex generatione consurgens, minor probatur per Augustinum 7. de Trinit, cap. 9. vbi dicit quod pater non eo est pater quo Deus, sed est Deus natuia, ergonoi est pater natura.

2 Item natura & voluntas sunt vnum & idem in Deo, sed pater non genuit filium voluntate secundum Augustinum, ergi nec natura.

Item tantum conueniunt voluntas & natura in Deo quantum natura & intellectus, sed illud quod procedit per modum voluntatis, vt spiritus sanctus non dicitur procedere natura ve per modum naturae, ergo illud quod procedit per modum intellectus vt filius qui est verbum, non debet dici procedere natura vel per modum naturae.

AD OPPOSITVM est quod dicit Hilarius libro de synodis. vbi dicit quod omnibus creaturis substantiam Dei voluntas attulit, filio vero natura dedit. & Augustinus 15. de trinitate dicit verbum per quod omnia facta sunt esse filium Dei natura

RESPONSIO, ad videndum quomodo filius procedat per modum naturae, & spiritus sanctus procedat per mos dum voluntatis, proceditur sic, quia primo excluditur imagist natio quorundam non bona circa hoc, & secundo declarabitur 7. veritas quaestionis. Quantum ad primum sciendum quod quidam imaginantur quod filius producatur per actum intellectu: propter quod dicitur verbum, quod est terminus operationis intellectualiter per ipsam productus. Spiritus autem sanctus per actum diligendi, vnde & amor est. Ex quo statim patet, quare filius dicitur produci per modum intellectus, & spiritus sanctus per modum voluntatis, quia per actus harum potentiarum producuntur, sed quare filius dicatur procedere per modum naturae, non autem Spiritus sanctus, dicunt quod haec est causa, quia id quod procedit ab alio accipiendo naturam & proprietates naturae & modo naturae, illud procedit per modum naturae, sed filius procedit a patre accipiendo naturam & proprietates naturae & modo naturae, non sic autem per omnia pro cedit Spiritus sanctus ab vtroque, ergo &c. Minor declaratur sic, modus naturalis productionis est producere aliquid per viam assimilationis. Vnde natura dicitur vis insita rebus ex similibus similia procreans, pater autem producit filium per viam assimilationis, producit enim ipsum per operationem intellectualem de cuius ratione est quod verbum productum similimum sit intellectui informato specie rei. Non sic autem est de Spiritu sancto, quia licet Spiritus sanctus sua processione a patre & filio accipiat naturam & proprietates naturae, tamen de ratione processionis suae non est quod sit per viam assimilationis qui est modus naturae, non enim est de ratione eius quod producitur per voluntatem quod sit simile producenti, potest enim esse simile vel dissimile illud quod per voluntatem proeducitur, & ideo Spiritui sancto, cum per actum voluntatis procedit, non procedit per modum naturae.

ILLVD AVTEM non videtur bene dicti, quod enim filius producatur in diuinis per actum intellectus & Spiri. sanper actum voluntatis non potest intelligi nisi dupliciter. vno „modo quod isti actus sint ipsae productiones personarum. Alio modo quod sint principia productionum, sicut calor manus dicitur produci ab igne per calorem & per calefacere, sed per calefacere tanquam per productionem, per calorem vero tanquam por principium productionis.

Primum non potest dici seiluicet quod inteligere & vele sint actiuae productiones personarum propter tria. Primum est quia productiones personarum secundum omnes sunt actus notionales & non essentiales, sed intelligere & velle sunt actus essentiales & non notionales, ergo non sunt ipsae productiones, vtraque propositionum per se nota est.

Secundo qua cuicunque conuent actus per quem persona producitur, sibi compent producere personam ad quam actus terminatur, sicut cui competit generare competit producere filium, sed intelligere & velle competunt omnibus personis in diuinns, ergo si isti actus essent productiones personarum, cuilibet personae competeret producere filium & Spiritui sancto quod est falsum.

Teruo qua productiones personarum diferunt realrer sed intelligere & velle non differunt aliquo modo realiter nec absoluta, nec relatiua, ergo non sunt productiones.

Quod autem non sint principia productionum patet sic Illud cuius conditio est opposita foecunditate non potest esse principium actus quo aliquid producitur, quia omnis productio prouenit ex foecunditate, sed conditio actuum intelligendi & volendi est opposita foecunditati, ergo non possunt esse principium actuum quibus personae producuntur, maioriam patet, sed minor probatur, quia haec est conditio actus intelligendi vel volendi quod ex ipsis nihil aliud constituitur seu consequitur, vt patet ex 9. metaphysicae. Foerunditas autem est ex quo natum est alterum sequi, ergo conditio actus intelligendi & volendi contraria est foecunditati, patet ergo, quod inteligere & velle non sunt productiones personarum nec prin cipia productionum, sed exclusis a Deo per intellectum intellectu & voluntate cum omnibus actibus suis adhuc esset in diuinis generatio filij & spiratio Spiritus sancti, ita quod haec sutin diuinis ex foecunditate naturae radicaliter, quam foecunditatem habet ex sua infinitate, & non ex hoc quod est intelligens & volens.

Hoc autem potest persuaderi sic, secundum idem proportionaliter competit foecunditas creaturis & Deo, sed foecund tas aliquid producendi competit creaturis non ex hoc quod sunt intelligentes & volentes, sed per aliquid aliud prius & communius. Vnde & virtus generandi aliud inuenitur in rebus inanimatis carentibus intellectu, & vbi inuenitur in rebus habentibus intellectum hoc non est per intelligere & velle aui per aliquid ad hoc pertinens, ergo similiter est in Deo, quilicet natura Dei sit in Deo intelligens & volens, ex hoc tamen nulla foecunditas inest ei ad producendum quantuncunque personam, sed sicut calor ignis si esset intelligens causaret caliditatem sibi similem foecunditate naturae suae sicut nunc facit nec ad hoc aliquid cooperaretur suum intelligere aut velle, sic natura diuina licet sit intelligens & volens ex infinitate sua habet foecunditatem quod virtute eius persona sit a persona, ad quam tamen nihil intelligere, aut velle cooperatur

Item qualis est ordo rei inter differentia realiter, talis est ordo rationis inter differentia secundum rationem, sed vb natura intellectus & voluntatis differunt realiter productis est realiter vi naturae & non intellectus vel voluntatis, ergisic est in Deo in quo ista sunt differentia solum secundum rationem.

Nec ratio aliorum est sufficiens: quia cum dicunt quod modus naturalis productionis est producere per viamassimilationis non est verum vniuersaliter sed solum in generatione mere vniuoca. Esto etiam quod esset vniuersaliter verum illud quod dicitur postea quod verbum productum similimum est intellectui informato specie, falsum est, quia tunc duae formae eiusdem specici essent simul in intellectu, quia similitudo non est differentium secundum speciem, hoc autem est impossibile, quare &c. & sic patet primum principale propositum.

NVNC RESTAT secundum scilicet quod declaretur veritas quaestionis. Est ergo intelligendum quod cum quaeritur vtrum pater genuerit filium natura, ly natura potest dicere principium generationis, vel modum, si dicat principium generationis, tunc est sensus vtrum pater genuerit filium natura, id est, vtrum essentia diuina quae est natura sit principium generationis, vel vtrum hoc sit proprietas relatiua, et sic non intelligitur ad praesens, quia sic est eadem quaestio cum illa qui quaeritur vtrum potentia generandi dicat quid vel ad aliquid de qua quaeritur in sequenti distinctione, sic etiam non haberet locum distinctio quae ponitur in terminis quaestionis vtrum pater genuerit filium natura an voluntate, quia natura & voluntas sunt in Deo eadem res absoluta, nec differunt quoad esse principium nisi propter principiandi modum, quia alius est modus quo essentia diuina principiat vt natura, (si tamen aliquid sit principians) & alius quo principiat vt voluntas.

Si autem ly natura & ly voluntate dicant modum productionis, sic habet locum quaestio, & tunc dicendum est quod in productione diuinarum personarum est tria considerare, scilicet habitudinem virtutis productiuae ad actum producendi, supposita producentia, & ordinem productorum, vel productionum.

Si consideretus habindo viruis producaiua ai adus producendi, sic nulla persona procedit in diuinis per modum voluntatis, sed quaelibet per modum naturae. Cuius ratio est, quia illud quod procedit a virtute agente ex necessitate immutabilitatis & ex virtute determinata ad vnum producitur per modum naturae, sed quaelibet persona diuina producitur ex necessitate immutabilitatis & virtute determinata ad vnum, ergo quaelibet persona diuina producitur per modum naturae. Maior patet, quia modus naturae in hoc differt a modo voluntatis in eliciendo actum, quia principium naturale agens naturaliter non habet in potestate actum suum, nec est indifforens ad opposita, sed est necessario determinatum ad vnum, agens autem per voluntatem & modo voluntario habet in potestate sua agere vel non agere & est indifferens ad opposita, sicut potestas rationalis. Minor sic patet, quia nec pater habet sic in potestate generare filium vt possit generare vel non generare, nec pater & filius habent sic in potestate spirare Spiritum sanctum quod possint spirare vel non spirare, sed necessario pater generat filium, & pater & filius spirant necessario Spiritum sanctum.

8 vero consideremus suppostica producenua ie Spriussanctus producitur per modum voluntatis, filius autem per modum naturae, quia modus naturae in creaturis est quod vnum sit ab vno tantum, & non a pluribus eiusdem gradus & ordinis, quorum quodlibet esset per se sufficiens ad totum perfecte faciendum. Quae autem fiunt per voluntatem possunt fieri a pli ribus agentibus eiusdem gradus & ordinis, quorum quodlibe esset per se sufficiens ad totum perfecte producendum. Plureenim concurrunt moderando per voluntatem virtutem suam sicut patet de pluribus trahentibus nauem vbi alter ad totum sufficeret. Cum ergo filius procedat tantum ab vno, Spiritu autem sanctus a duobus, scilicet a patre & filio, ita quod aequ perfecte producit vnus sicut ambo, nec perfectius ambo simul quam alter, ideo Spiritussanctus dicitur produci per modum voluntatis, filius autem per modum naturae.

Si autem attendatur ordo productorum & productionum, sic filius dicitur procedere per modum intellectus. Spiritus autem sanctus per modum voluntatis. Cuius ratio est quiin imagine creata quae attenditur secundum potentias & actu naturae intellectuaus, prima emanatio est secundum intellectum alia autem sequens in qua terminatur emanatio manens infra naturam intellectualem est emanatio pertinens ad voluntatem. Primo enim est cognitio boni. Deindo ex hoc oritur amor boni & ibi sistit emanatio intra naturam intellectualem, & ex hoc arguitur sic. Illud quod in diuinis proce dit prima emanatione, procedit per modum intellectus ad intra. Aliud autem quod procedit secunda emanatione & vltima in qua terminatur omnis emanatio diuina ad intra procedit per nio dum voluntatis, quia sic est in imagine creata vt dictum est Sed filius procedit prima emanatione diuina. Spiritus autem sanctus sequente &t vltima, ergo filius dicitur procedere per modum intellectus & Spiritussanctus per modum voluntatis & sic intelligenda sunt quae dicuntur circa materiam istam de modo processionis diuinarum personarum, quod verba docte rum quae videntur insinuare quod intelligere & velle seu diligere sint rationes emanationum diuinarum. Hoc enim dicunt solum secundum quandam adaptationem ad ea quae inueniur tur in imagine creata.

Ad primum argumentum dicendum quod ly natura aliter accipitur cum dicitur quod pater non est pater natura, & cum dicitur quod pater genuit filium natura, quia dicitur quod pater non es pater natura, ly natura accipitur ibi pro essentia & non pro naturali necessitate, quia pater est pater naturali necessitate summe immutabilis, sed non est pater natura, id est; essentia formaliter, imo paternitate seu generatione actiua quod idem est, & sic pater est pater, quia genuit, & alio est pater formaliter scilicet paternitate, & alio est Deus formaliter, scilicet Deitate. Sed cum dicitur quod pater genuit natura, ly natura non accipitur ibi pro essentia vt prius dictum fuit, sed pro modo productionis naturalis: propter quod in argumento variatur acceptio huius nominis quod est natura.

Ad secundum & tertium patet responsio, per ea quae dicta sunt in corpore quaestionis, licet enim natura intellectus, & voluntas sint vnum & idem in Deo realiter loquendo, propter quod quicquid est ab vno tanquam a principio totum est ab altero, tamen modus procedendi per modum naturae, & per modum intellectus, & per modum voluntatis, non sunt vnus & ide modus, sed diuersi vt patuit in solutione quaestionis. Et idec aliqua persona procedit per modum naturae vel intellectus qua non procedit per modum voluntatis & econuerso.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2