Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia septimae distinctionis.

Ic solet quaeri a quibusdam. Superius magiste mouit quaestiones circa generationis subiectum & terminum; & circa modum generationis. Hijmouet quasdam quaestiones circa generationis qi principium quod est potentia generandi, & circa loc duo facit, primo mouet quaestionem & eam determinat secundo obiicit in contrarium & soluit. Secunda ibi. Sed vehementer nos mouet. Secunda pars in qua mouet quaestionem diuiditur in duas. Primo enim mouet quaestionem & determinat & adiungit quasdam alias obiectiones, secundo determinat. Secunda ibi. Ita etiam cum dicitur. Et haec est sententia lectionis in generali.

In speciali procedit sic magister & quaerit primo si filiupossit generare. Et arguitur sic primo quod sic, quia si patei potuit generare & filius non: ergo pater potest aliquid quod filius non potest. Et respondet magister quod posset generare, vel posse esse patrem non est aliquid eorum quae subiecta sunt diuinae potestati, sed est ad aliquid. Postea arguit per Augustinum in contrarium qui videtur dicere quod potuit generare, sed non oportuit quia immoderata esset diuina generatio. Et respondet quod Augustinus dicere intendit quod non est impotentia in filio non posse generare, sed ex proprietate relatiua sibi conuenit hoc. Postea quaerit vtrum pater si sit potens gene rare an hoc sit aliqua potentia quae non fit in filio. Et respondet quod pater est potens natura generare filium, & quod filiuhabet eandem potentiam qua potest gigni, quam habet pate qua potest generare. Et quaerit vtrum potentia generandi qui est in patre sit in filio. Et respondet magister quod potentia generandi non tantum dicit naturam, sed proprietatem, referendo ergo intellectum ad proprietatem non est potentia generandi in filio, quia aliud est posse generare & aliud posse generari. Referendo vero ad naturam idem sunt. Vitimo hoc idem declarat vlterius, scilicet quo modo potentia generandi fit in filio, quia in eo est potentia qua potest generari. Et in hoc terminatur sententia in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum