Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in diuinis sit potentia generandi
CIrca distinctionem istam tria quaeruntur. Primum est vtrum in diuinis sit potentia generandi. Secundum est quid sit, vtrum substantia, an relatio. Tertio vtrum sit in filio. Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod in Deo non sit potentia generandi, quia omnis potentia est actiua, vel passiua, sed potentia passiua cum sit imperfecta de se non est in Deo, actiua vero licet sit inDeo respectu creaturarum non videtur tamen quod possit esse in Deo respectu diuinorum, quia potentia actiua est principium transmutandi vel producendi aliud vt aliud, sed in diuinis non est aliud vt aliud, pater enim non est aliud a filio secundum Augustinum in homilia super illud Ioan. Qui non intrat per ostium. Et in quodam sermone de Trinit. Erge in Deo respectu diuinorum non est aliqua potentia actiua, nec potentia generandi, nec alia¬
Item omnis potentia est respectu alicuius possibiliter, sed in Deo nihil est possibile, sed est totum necessarium, ergo in Deo respectu diuinorum nulla est potentia nec generandi nec alia.
IN CONTRARIVM arguitur quia omnes generans generat per aliquam potentiam, sed in diuinis patei generat filium, ergo in patre est aliqua potentia generandi.
RESPONSIO, dicenda sunt duo, primum est quod in diuinis est potentia generandi, secundum est quod illa potentia non dicitur vniuoce cum potentia generandi quae est in creaturis. Primum patet sic, vbicunque sunt plura realiter differentia quorum vnum est productiuum alterius, ibi est vere & realiter potentia productiua, sed in diuinis pater & filius differunt realiter & filius est a patre productus per generationem, ergo in patre est vere & realiter potentia* productiua filij per generationem, sed hoc est potentia generandi, ergo &c. ma. patet aex ratione potentiae actiuae vel quasi actiuae quae sola ponitur in diuinis. Est enim potentia actiua principium quo aliquid producitur, vt patet ex V. Meta. Et ideo omne quod producit aliud, ( producit ipsum per aliquam potentiam productiuam. mi. supponitur ex traditione fidei, & ex his quae dicta sunt supra di. 4.
Iuxta quod intelligenda sunt duo, primum est quod cum potentia dicatur in habitudine ad actum potentia, aut passiua in habitudine ad actum quem recipit potentia, aut actiua in habitudine ad actum quem producit, vbi non est actus realiter receptus vel productus, ibi non est realiter potentia actiua vel passiua. Cum ergo intelligere & velle in Deo non sint actus realiter recepti, vel producti ab intellectu & voluntate, sed sint penitus idem cum ipsis, idcirco licet in Deo sint intellectus & voluntas prout dicunt naturam actu cognoscentem & volentem, tamen nullum eorum est realiter potentia actiua vel passiua respectu praedictorum actuum, sed cum filius sit realiter a patre productus & per consequens realiter distinctus, & Spiritussanctus, ab vtroque, ideo necesse est in diuinis ponere potentia realiter productiuam respectu vtriusque, & respectu quidem filij dicitur potentia generandi quia productio filij est generatio, sed respectu Spiritussancti dicitur potentia spirandi, quia productio eius est spiratio.
Secundo intelligendum est quod sicut in creaturis aliquid producitur per potentiam naturalem & in similitudinem naturae producentis, sicut (exempli gratia) homo genera hominem, aliquid aut producitur per potentiam rationalem & non in similitudinem naturae producentis, sed speciei in mente existentis (sicut producitur domus ab artifice,) sic aliqua producuntur a Deo patre per voluntatem non in similitudinem paturae sed ideae existentis in mente diuina tanquam artificiata. Et tales sunt omnes creaturae quantum productio quo ad totum dicitur creatio, & principium huius actus dicitur potentia creandi. Aliquid autem producitur per naturam in similitudinem naturae & modo naturae, sicut producitur filius a patre, & actus quo producitur dicitur generatio, & potentia correspondens actui quae dicitur potentia generandi. Sic ergo pa¬ tet quod potentia generandi realiter est in Deo.
SECVNDVM patet, scilicet quod potentia generandi in diuinis non dicitur vniuoca cum potentia generandi in creaturis, quia cum potentia productiua sit illa per quam aliud a producente producitur, vbi esse aliud a producente non conuenit vniuoce ipsis productis, ibi nec est vniuoca productio, nec potentia productiua, sed esse aliud a producente non conuenit vniuoce filio in diuinis & in humanis, ergo & caetera. Minor probatur. quia in humanis filius est vere & propri& simpliciter aliud a patre secundum essentiam & substantiam secundum quam aliquid dicitur simpliciter aliud, sed in diuini: filius non est aliud a patre secundum essentiam & substantiam, sed solum secundum rationem dantis & accipientis. quae alietas non cadit sub vno communi & formali conceptu cum forma.
PER HOC patet responsio ad primum argumentum quod potentia generandi in diuinis non dicitur vniuoce cum illa quae est in creaturis, & ob hoc non est aliud simpliciter ibi sicut in humanis.
Ad secundum dicunt quidam quod possibile diuisum contra necessarium non est in diuinis, sed possibile quod continetur sub necessario. Vnde sicut dicitur quod Deum esse est possibile ita potest dicitur quod filium generari est possibile.
Sed ista responsio non videtur valere, qua dicitur Deum esse est possibile: istud possibile non arguit in Deo aliquam potentiam sed solum non repugnantiam terminorum, sed filium generari arguit in patre potentiam generandi non solum non repugantiam terminorum, alioquin sequitur oppositum principalis conclusionis.
Et ideo dicendum aliter quod possibile in diuinis non excludit necessarium nec ponit aliquam dependentiam, nec dicit solum impossibile filium generari propter non repugnantiam terminorum, imo tali possibili respondet potentia generandi. Sed quia per talem potentiam non producitur diuersum per essentiam sed solum per relationem & in relationibus oppositis est par necessitas, quia aequaliter se cocxigunt, ideo par necessitas essendi in patre habente potentiam generandi & in filio & eadem independentia propter identitatem essentiae.
On this page