Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum potentia generandi dicat quid an solum ad aliquid
AD secundum sic proceditur. Et arguitur potentia generandi dicat ad aliquid & non quic hoc est relationem & non essentiam, quia potentiae distinguntur & cognoscuntur per actus, sed generare in diuinis dicit ad aliquid & non quid, alloquin conueniret omnibus personis, ergo potentia generandi non dicit quid sed ad aliquid.
SECVNDO, proprius actus est a propria forma, sed generare est proprius actus patris, ergo est a propria forma patris, haec est paternitas & non essentia quae est omnibus communis, ergo &c.
Tertio sic, sicut se habet pater ad creandum inquantum Deus ita se habet ad generandum inquantum pater, quia sicui creare est proprium Dei, ita generare est proprium patris, sed Deus creat diuinitate, ergo pater generat paternitate. Quarto secundum Augustinum de fide ad petrum cap. 3. qui dicit quod generatio est opus paternae proprietatis.
IN CONTRARIVM arguitur quia illud est principium generationis in quo genitum assimilatur gignenti, sed filius assimilatur patri in natura & non in proprietate relatiua ergo &c.
ITEM PRINCIPIVM actionis & terminus sibi correspondent, sed relatio non potest esse terminus actionis, ergo nec principium.
RESPONSIO, circa quaestionem istam triplex est modus dicendi. Primus est quod potentia generandi dicit intrinsece solam essentiam, quamuis actus generandi non eliciatur ab ea nisi concurrente relatione paternitatis. Et quia tota difficultas vel quasitota quae sequitur ad hac positionem est quo meam essentia communis potest esse ratio propria eliciendi actum qui non est communis, videtur enim quod in quocunquoe est sufficiens principium actus alicuius & non impeditur quod illud possit exire in actum: ideo ad tollendum hanc difficultatem. Primo ponetur imaginatio huius positionis, & secundo ponentur rationes eius.
Imaginatio positionis est ista quod sola essentia diuina est illud cuius virtute ordine quodam eliciuntur hi actus generare & spirare & creare. Nec est inconueniens quod ab eodem principio sint plures subordinati actus, cum hoc reperiatur in creaturis. Lux enim solis est principium illuminandi et calefaciendi, sed quia agere est suppositi, ideo oportet essentiam esse in supposito vno vel pluribus ad hoc vt eliciat supradicto actus. Si autem termini illorum actuum essent formae compossibiles in eodem supposito, in quocunque inueniretur efsentia illud posset in omnes eius actus, sicut lumen & calor, quia sunt formae compossibiles in eodem, omnis forma quae est principium istorum actuum qui sunt illuminare, et calefacere, potest in eos in quocunque supposito sit nisi impediatur in agendo per contrarium, & per indispositionem materiae de quo non est in diuinis timendum, quando autem per quemlibet actum constituitur nouum suppositum, vt in diuinis non potest sic esse, imo primus actus necessario est ab essentia vt est in vna persona tantum, secundus vt est in duabus, tertius est vt in tribus. Cuius ratio est, quia in diuinis non potest esse nisi vna persona non producta. Si enim essent plures non productae tales necessario differrent per absoluta non per relationes originis, quod esset impossibile, quia sic essent duo dij.
Ex hoc sic arguitur, nulla per sona potest principiare actionem per quam producitur, sed prima persona producta in diuinis producitur per primam productionem vel emanationem, ergo prima persona producta non potest habere essentiam vi principiet primam productionem vel emanationem, oporte ergo quod productio prima sit a persona non producta quae est tantum vna vt prius dictum est. Per idem patet quod secunda emanatio non potest esse ab essentia nisi prout ipsa est in duabus personis & non in pluribus, quia secunda persona producta producitur per secundam emanationem, ergo non potest habere essentiam prout est principium secundae emanationis, alioquin produceret seipsam. Restat ergo quod essentia prout est principium secundae emanationis sit solum in persona producente & persona producta-
Ex quibus apparent duo. Primum est quod essentia diuina non est principium praecisum & adaequatum alicuius dictorum actuum qui sunt generare & spirare. Sed est commune principium omnium eorum, licet possit designari per rationem huic vel illi actui adaequatam, vt cum dicitur potentia generandi vel potentia spirandi.
Secundo apparet quare quodlibet diuinum suppositum habens perfecte diuinam naturam non potest in omnes actus istos licet sola essentia diuina sit totale & sufficiens principium horum actuum. Causa enim eius est quia essentia diuina foecunda est ad hos actus ordine quodam. Et quia non potest esse in secunda persona nisi completa foecunditate prima per quam expletionem ipsamet secunda persona producitur, nec potest esse in tertia nisi completa foecunditate secunda, ideo in secunda persona solum est principium secundi actus, qui est spirare In tertia autem non est principium alicuius actus nisi transeuntis in materiam exteriorem vt est creare, non sic autem est in generatione creaturarum vniuoca, quia ibi communicatur alia natura secundum numerum habens similem virtutem secundum speciem nulla foecunditate expleta. Et ideo potest in omnes actus speciei debitos in quocunque supposito sit. Haec est imaginatio opinionis.
Rationes autem eius sunt plures, vna est talis, id quod est per se fundamentum relationis, non includit intrinsece relationem. Sed potentia quae est ad actus dictos diuinos est per se fundamentum relationis inter producens & productum, ergo &c. maior patet quia relatio realis semper fundatur super rem alterius praedicamenti, minor probatur quia nihil pertinet pe se ad agens quod possit esse fundamentum dictae relationis nisi actio vel potentia actiua. Actio autem non potest esse fundamentum eius nec in creaturis, nec in diuinis. In creaturis non quia actio & passio sunt in passo, fundamentum autem respectus agentis debet esse in agente. Nec in diuinis quia actio in diuinis, puta generare, est relatio, & relatio non est per se fundamentum relationis. Alioquin esset processus in infinitum, ergo actio non potest esse fundamentum dicti respectus. Relinquitur ergo quod sit potentia actiua. & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio.
Secunda talis est. Si in diuinis esset diuersitas naturae secundum numerum & vnitas secundum speciem, ratio principiand attribueretur naturae & non relationi sicut nunc est in creaturis, sed vnitas nihil perfectionis tollit a natura, ergo per vnitatem non tollitur, quin debeat habere rationem principij respectu actuum diuinorum.
Tertia ratio talis est, continere principiatiue diuinam personam nobilius est quam continere causatiue creaturam, sed continentia creaturae est propter essentiam & non propter re¬ lationem aliquam, ergo continentia principiatiua respectu diuinae personae multo fortius est propter essentiam, plures alia rationes possent adduci, sed istae nunc sufficiunt.
AD: RATIONES principales, quae sunt contra hanc opinionem respondetur sic. Cum enim primo dicitur quod potentiae distinguntur per actus, dicendum quod potentiae distingun tur per actus, id est, cognoscuntur distincte per actus, sed non oportet quod potentiae sint in eodem genere cum actu etiam si potentiae non solum distinctae cognoscantur, sed etiam distinguantur eodem modo quo per fines est distinctio eorum qua ordinantur ad finem, non enim oportet quod finis & illud quod est ad finem sint eiusdem generis praedicamentalis, vt patet de medicina & sanitate. Et ideo in nullo casu necesse est quod si generare dicat ad aliquid quod propter hoc potentia generand quantum ad illud quod importat intrinsece dicat ad aliquid licet potentia generandi quantum ad hoc connotet extrinsece aliquid quod importat habitudinem ad actum qui vere est ad aliquid.
Ad secundum dicendum quod proprius actus est a propria forma, vel a forma communi vt appropriata, & hoc modo generare est ab essentia vt est sub proprietate patris, nec tamen proprietas dat essentiae quod principiet actum generandi, sed est tantum causa sine qua non Multa enim concurrunt cum potentia quae non pertinent ad rationem potentiae sine quibus tamen potentia nullo modo exiret in actum. Verbi gratia quantitas nullo modo est de ratione potentiae calefactiuae, aut disgregatiuae, & tamen sine quantitate forte calor non calefaceret, nec color disgregaret, sic est in propolito, foecunditas essentiae ad primum actum qui est generare licet non possit explicari nisi ab essentia existente in prima persona quae nullo modo est ab alia vt declaratum fuit prius, tamen proprietas constituens primam personam nullo modo pertinet intrinsece ad rationem potentiae generandi.
Ad tertium respondetur sic quod aliter est Dei proprium crea re, aliter est proprium patris generare. Creare enim est proprium Dei ratione principij creatiui, quod in nullo alio essi potest, sed generare est proprium patris non ea ratione principij, sed modi habendi principium quod non posset alio modo producere primum actum nisi existens sub proprietate patris propter conditionem & ordinem actuum vt visum est, nor propter hoc quod proprietas ista sit in aliquo elicitiua actus. Sub hoc sensu accipiendum est quod dicit August. quod generatio est actus paternae proprietatis, quia non elicitur virtute essentiae nisi vt existit sub proprietate patris.
Secundus modus est, quod tam essentia quam relatio habent rationem principij in generando & in spirando, imaginantur enim tenentes hanc viam quod cum filius, secundum Hilarium 2. lib. de Trinit. nihil habeat nisi natum, id est, per generationem & natiuitatem acquisitum, habet autem essentiam & priprietatem relatiuam, ideo vtrunque habet per generationem suam ex parte, sed differenter, quia vnum habet tanquam communicatum & non productum scilicet essentiam quae non est producta, sed tantum communicata. Aliud autem habet tanquam vere productum, scilicet proprietatem relatiuam, & vtrunque requiritur ad veram generationem. Sicut enim non esset vera generatio si nihil produceretur, sed supponeretu illud totum quantumcunque communicaretur, ita non esset vera generatio si totum produceretur & nihil communicaretur. modo dicunt isti quod in generatione filij essentia patris habet rationem principij quantum ad illud quod ibi est communicationis. Sed paternitas habet rationem principij quantum ad illud quod ibi est productionis.
Et hoc patet sic, principium quo producens aliquid pro ducit, necesse est realiter distingui a termino quo productum ipsam productionem terminat. Etiam secundum suppositum quando terminus productionis suppositum constituit, principium autem communicandi non oportet realiter distingui ab eo quod communicatur vel quo communicatio terminatur Nunc est ita quod in generatione filij relatio filiationis est id quo productio terminatur & est constitutiua suppositi. Essentia autem est illud quod communicatur vel quo communicatio terminatur, oportet ergo quod principium producendi sit realiter distinctum a filiatione etiam secundum suppositum Principium autem communieandi non oportet dilingui ab essentia communicata, sed essentia secundum positionem com munem non distinguitur realiter a filiatione, nec ab aliquo quod sit in diuinis saltem secundum suppositum, ergo ipsa non est in generatione filij principium productionis licet possit esse principium conimunicationis, maior patet, quia producens & productum necessario distinguntur, nihil enim est impossibilius quam quod aliquid producat se ipsum vt dicit Augustin. 1. de Trinit. sed producens est totaliter producens ratione prin cipij quo producit, & productum totaliter est productum ratione termini quo productio terminatur, quia his exclusis & posito quocunque alio excluditur totaliter ratio producentis & producti. Et his habitis statim habetur ratio producentis & pro ducti, ergo oportet quod producens & productum realiter distinguantur quantum ad principium productionis & terminum.
Quod etiam patet ex alio, quia oportet quod terminus productionis quo productum terminatur sit non solum communicatus, sed etiam productus. Si enim totum esset communicatum & nihil productum, nulla esset productio vt dictum fuit supra. Sed si terminus productionis posset esse realiter idcum principio productionis filij, impossibile esset ipsum ess. productum, quia existit in patre qui nihil habet productum, ergo impossibile est quod principium productionis & terminus idem sint realiter, sed necessario distinguntur.
De principio communicandi secus est, quia non est de ratione rei communicatae, quod sit a communicante producta, sic enim principium communicandi & res communicata necessario distinguerentur, sed solum quod sit a pluribus habita ita quod vnus habeat ipsam ab alio. Et si quidem sit vna numero quae solum est communis communicatae rei de qua nunc loquimur non potest simul haberi totaliter & perfecte a pluribus nisi propter solam illimitationem, ita quod illimitatio rei communicatae est ratio communicandi ipsam, maxime si sit illa communicatio naturalis & non mota a voluntate ex aliquo fine qualis est communicatio diuinae naturae, cuius sola infinitas est ratio, quare ipsa ab vno habita ad aliud suppositum deriuetur.
Sic ergo patet maior. Minor similiter probatur. Quod enim in generatione filij relatio filiationis sit illud quo productio filij terminatur, patet sic, illud quod in filio est tantum productum est illud quo productio filij terminatur, sed in filio nihil est productum nisi sola relatio filiationis & non essentia quae nullo modo est producta. Ex his autem duobus constituitur persona filij, ergo sola relatio filij est terminus productionis. De essentia autem quod ipsa sit illud quod communicatur planum est. & haec fuit minor. Sequitur ergo conclusio scilicet quod in generatione filij essentia quidem potest esse principium communicationis, sed non productionis, cum ipsa realiter a nullo distinguatur.
Haec autem opinio falsa est, in hoc quod ponit aliud esse principium productionis & aliud communicationis, quia eiusdem actionis sunt eadem principia, sed generatio filij & communicatio essentiae filio a patre est eadem actio, scilicet sola generatio, ergo non est aliud principium productionis & communicationis sed vnum & idem, ma. de se patet, mi. doclaratur, quia in diuinis non est actio nisi originis, sed in diuinis non sunt nisi duae origines videlicet generationis & spirationis: ergo communicatio essentiae non est actio ab illis distincta.
Ttem omnem actionem originis sequuntur aliquae relationes reales, sed praeter relationes generationis spirationis actiuae & passiuae separatarum non sunt in diuinis aliae relationes reales originis, ergo communicatio diuinae essentiae non est distincta actio a generatione & spiratione, quia sibi correspondent proprie relationes reales, non est ergo imaginandum qua filius habeat essentiam a patre per aliam actionem quam per generationem, quia non est ita, sed quia pater generat filium in sua essentia intrinsece, ideo dicitur communicare ei suam essentiam non alia actione quam generatione.
Et esset simile si in humanis forma patris & filij posseni. esse in eadem materia numero. Tunc enim pater generando filium & introducendo formam in sua propria materia, communicaret ei eandem materiam quam habet non alia actione quam generatione. Similiter quia proprietas formalis constituitius filij potest esse & est in eadem essentia cum formali proprietate constitutiua patris, ideo Deus pater in generando filium communicat oi suam essentiam quia per solam generationem vtraque proprietas est in eadem essentia: non est ergo verum, quod aliud est principium generandi & aliud communicandi. imo oportet quod sit vnum & idem sicut & vna actio, necesse est ergo quod illud principium sit vnum, vel sola essentia vt dicit prima opinio, vel sola relatio.
Et quamuis prima opinio prout fuit posita & exposita, sit satis probabilis, non videtur tamen mihi quod possit esse vera. Et hoc partim probatum est in opinione praecedente, quae quantum ad hoc vera est in hoc quod ponit & efficaciter prae bat quod principium quo producens producit necessario, distinguitur a termino productionis, quae probatio potest confirmari sic, secundum Philosophum I. Physicorum principium & principiatum sunt multa & non vnum. Ex quo accipitur quod principium & principiatum realiter differunt, sed principium & principiatum non solum sunt illud quod producitur & illud quod producit, sed per prius, & verius dicitur principium illud quo producens producit quam suppositum quod producit, & proportionaliter verius est principiatum corresponden: praedicato principio illud quo productio terminatur quam suppositum quod productionem terminat; ergo principium quo producens producit necessario distinguitur a termine quo productum terminat productionem etiam secundum vbi productio semper constituit nouum suppositum, sed omnis productio in diuinis constituit suppositum, essentia autem diuina a nullo quod fit in diuinis distinguitur secundum suppo situm, ergo essentia diuina non potest esse principium quo ve terminus productionis diuinae. assumpta probatur videlicet quod per prius & verius est principium illud quo producens producit quam suppositum producens, quia propter quod vnum quodque tale & illud magis, sed producens dicitur principium producti ratione formae per quam ipsum producit & non econuerso, ergo &c.
Item qualitas abstracta a supposito agit vt in sacramente altaris, sed suppositum agit vt in sacramento altaris, sed suppositum nullo modo posset agere nisi haberet qualitatem vel formam per quam ageret, ergo &c
Item principium quo se toto est principium, sed suppositum non est principium se toto, sed solum ratione principi quo principiat, ergo &c.
Videtur ergo necessarium quod potentia generandi qua est principium quo generans generat, sit sola relatio paternitatis quae sola distinguitur secundum suppositum a filio & filiatione. Et haec est tertia opinio quae sola potest habere veritatem secundum ea quae ponit fides: necessitas autem huius opinionis patet ex eo quod principium quo generans generat distinguitur necessario in diuinis secundum suppositum sa termino productionis vt statim probatum est.
Sumuntur etiam ad hoc quaedam probabiles rationes quarum prima talis est, quandocunque aliquis actus inest alicui supposito & non alteri imo repugnat, oportet quod ille actus insi per illam rationem formalem per quam vnum differt ad alionon per illam secundum quam conuenit cum ipso. Verbi gratia ratiocinari inest homini, & non bruto, & certe oportet quod conueniat homini per idem per quod differt a bruto, sed gene rare conuenit patri & non filio sed repugnat, ergo oportet quod conueniat ei per id per quod differt a filio & illud est paternita& non essentia.
Et confirmnatur ratio ista per Aristotelem primo ethic. qui probat simili argumento quod beatitudo, vel felicitas non si operatio sensitiuae partis sed intellectiuae, quia beatitudo mest homini & non bruto, ergo inest homini per illud per quod dif dert a bruto, & hoc est intellectus non sensus. Hoc etiam prima facie videtur rationabile quia effectus communis requirit causam communem & per eandem rationem proprius propriam.
Secundo sic, imperfectionis est in aliqua forma quod dei actum primum & non possit dare secundum sicut ponitur exemplum de qualitate quod esset valde imperfecta, quod dare actum primum & nullo modo possit in actum secundum.
Sed proprietas relatiua in diuinis dat actum primum scilicet esse personale, nec aliquid imperfectionis habet, ergo oportet dare actum secundum, qui est generare.
Tertio sic, tanti ambitus debet esse aliquis actus quanti ambitus est principium praecisum. Dico autem praecisum: quia si principium non esset praecisum respectu huius actus tantum sed excederet ratione excessus posset esse maioris ambitus, sed potentia generandi est principium praecisum generandi, erge non excedit actum generandi, essentia autem excedit, quia es in filio cui non competit generare, ergo &c.
Quarta talis est, emanationes diuinae debent reduci in talia principia quibus positis statim ponitur status in emanationibus, sed posito quod relationes sint principia emanationum statim rationabiliter ponitur quod non sint nisi duae emanationes in diuinis, non sic autem si sola essentia ponatur princ pium, ergo &c. Maior patet quia cum non possint esse plure emanationes in diuinis quam duae, rationabile est quod taliponantur principia emanationum ex quibus possit sufficienter vel probabiliter reddi status emanationum, minor probatur, quia si relationes sint principia tunc rationabiliter potes dici quod sunt tantum duae emanationes actiuae secundum duarelationes scilicet paternitatem & spirationem actiuam, vel rundum duplicem oppositionem relationum originis, si vero Pla essentia ponatur principium hoc non potest dici, qui qua ratione ipsa vna existens erit principium non vnius tantum sed duarum, eadem ratione plurium vel infinitarum.
Ad rationes primae opinionis respondendum est, ad priman cum dicitur quod fundamentum relationis non includit intiin sece relationem aut intelligitur de intraneitate rei, aut rationis. Si de intraneitate rei, contra eos est, quia isti dicunt quod relatio & suum fundamentum semper sunt eadem res intrinsece. Si de intraneitate rationis concedatur sic quod fundamentum relationis non includit illam intrinsece relationem cuius est fundamentum, sed bene potest includere aliam. Dicimu enim quod quaedam relationes sunt oppositae vt paternitas & filiatio, quaedam vero similes vt duae filiationes. Similitudo ergo cum sit relatio fundatur super relationem filiationis. Nec includit eam in sua ratione intrinseca. Et similiter super relationem quae est paternitas potest fundari relatio potentiae inquantum ipsa est principium productiuum alterius.
Vnde quod assumitur quod relatio semper fundatur super rem praedicamenti alterius non est verum vniuersaliter, quia relatio quae est sola denominatio respectiua, potest fundari non soluin super absolutum, sed super relationem, nec propter hoc erit processus in infinitum, quia relatio non est fundamentum relationis ex hoc solo quod est relatio; sed secundum aliquam rationem quae non est multiplicabilis in infinitum, sicut in proposito super paternitatem in diuinis fundatur relatio potentie, quia paternitas in diuinis est principium aliud producendi. Et multa implicantur in minore propositione de fundamento relationis agentis ad passum, seu producentis ad actum productum tam in creaturis quam in diuinis quae parum habent veritatis, sed quia non sunt contra propositum nostrum, ideo non pertracto. Non enim omnia possunt dici de omnibus.
Ad secundam rationem dicendum quod ipsa magis concludit oppositum quam propositum eorum, quia vbi natura plurificatur secundum numerum vna potest esse principium alterius, sed vbi ipsa est vna secundum numerum, ipsa non potest esse principium productionis & terminus propter realem differentiam quam necesse est esse inter principium & principiatum.
Ad tertiam dicendum quod persona diuina est aliquid majus quam creatura, & quicquid continet personam diuinam principiatiue continet etiam creaturam principiatiue & non econuerso, quia Spiritussanctus principiatiue continet creaturam & non aliquam diuinam personam, sed non oportet quod principium quo persona producit aliam sit majus quam illud quo produci creaturam, nec idem praecise, quia principiare diuinam personam non ponit nec arguit in principiante aliquam perfectionem supra non principiantem, alioquin perfectiores essent patei & filius quam Spiritussanctus, qui nullam personam principiat aui producit, quod falsum est, propter quod principiare diuinam personam non est majus, nec minus, nec aequale quam principiare creaturam: quia nullam perfectionem ponit nec arguit plusquam non principiare. Et ideo talis principiatio debet reduci in tale principium quod secundum se non dicat aliquam perfectionem. & hoc est in diuinis sola relatio.
AD RATIONES principales similiter respondendum. Cum enim primo dicitur qui illud est principium generationis in quo genitum assimilatur generanti. Dicendum quod non est verum nisi sit generatio simpliciter vniuoca, in qua genitum non solum recipit naturam a generante, sed cum natura etiam potentiam generandi simile, nisi incidat defectus & error naturae, vbi autem generatio est aequiuoca nec genitum consequitur potentiam generandi aliud, nec consequi potest, impossibile est quod illud sit potentia generandi quo genitum assimilatur generanti. Generatio autem in diuinis ex parte est quasi aequiuoca vt dictum fuit supra distin. 4. Genitum autem non consequitur similem potentiam generandi aliud. Et ideo principium generationis non est illud in quo genitum alteri assimilatur. Et iterum vbicunque principium generationis est illud in quo genitum assimilatur generanti, illa assimilatio est secundum diuersas formas numero differentes sub eadem specie quarum vna potest esse principium alterius, vbi autem assimilatio est secundum eandem formam numero, tollitur necessario ratio principij & termini, quia in nulla productione potest idem numero esse principium & terminus, & sic est de essentia in diuinis.
Ad secundum dicendum quod sicut Aristo. negauit quod relatio posset esse terminus actionis, ita negasset, & multo fortius, quod relatio posset constituere suppositum. Et quia nos non tenemus Aristotelem quantum ad hoc, imo dicimus que relatio in diuinis constituit suppositum, ideo oportet negare illud quod communiter se habet ad hoc, scilicet quod relatio non possit esse terminus actionis vei etiam principium. Dictum etiam fuit quod non omnino similiter loquendum est de potentia generandi in Deo & in creaturis, sicut nec de generatione & suppo sito generante.
Ad dictum autem Damasceni potest dici quod pro tante dicit Damascenus quod generatio est opus naturae, quia per eam natura communicatur, & virtute naturae generatio fundamentaliter elicitur, quia relatio quae immediate actum generandi elicit fundatur in essentia, tamen non propter hoc est potentia generandi, quia potentia dicit immediatum principium quo actus elicitur, vel potest dici quod Damascenus sub nomi ne naturae compraehendit quicquid pertinet ad rationem suf positi & sic relatio in diuinis sub nomine naturae continetur. cum Damascenus dicat quod generatio est opus naturae, vocat enim naturam omne principium quod agit necessario & non libere. & c. . . 11 nier¬
On this page