Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum potentia generandi sit in filio
MEEVSCHILITT: QVABCTIOTTERTIA.A vtrum potentia generandi sit in filio. Thom. 1. p. q. 41. ar. 6. ad Pr. 21.
D terrium sic proceditur. Et videtur quod potentia generandi sit in filio, quia perfecta imago perfecte imitatur illud cuius est imago, sed filiuest imago perfectisuma patris, ergo perfectissime imitatur ipsum potentia generandi, ergo &c.
Item nulla scientia est in patre quae non sit in filio, ergo nulla potentia est in patre quae non sit in filio, ergo in filio est potentia generandi sicut in patre.
Ad idem est quod dicit Augustinus contra maximum, & habetur in litera, filius non genuit non quia non potuit, sed quia non oportuit, si ergo non quia non potuit, ergo potuit.
CONTRA si potentia generandi est in filio posito? generet, nullum sequitur impossibile, sequitur aut scilicet esset immoderata generatio & infinitas filiorum, ergo haec potentia non est in filio. Quod autem hoc sequatur patet, quia potentia generandi diuina aut est terminata ad vnum filium aut non, si sic, non erit in potentia generandi nisi in patre respectu illius filij. Si non, qua ratione potest in duos & in tre& infinitos? vel dicatur quare non.
RESPONSIO. duo sunt modi dicendi ad quaestionem istam. Prius est eorum qui dicunt quod potentia generandi dicit relationem paternitatis, quae cum non sit in filio nec potentia generandi est in ipso, & hic modus vt mihi videtur verior est & planior.
Alius modus est correspondens primae opinioni. Et est talis quod istud gerundium generandi potest accipi tripliciter, scilice actiue, passiue vel impersonaliter. Et primo modo potentia 7e. nerandi est vt aliquis generet, & sic non est in filio quia filius non potest generare. Licet enim sola essentia sit secundum isto: id virtute cuius fit generatio, tamen quia ipsa hoc non habe nisi inquantum est, secundum istos foecunda, quod ad primum actum qui est generare, ratio cuius foecunditatis sortitur nomen & rationem potentiae generatiuae. Ipsa autem vt sic non est in filio sed solum tali foecunditate expieta, ideo essentia vi habens rationem potentiae generatiuae actiue non est in filio.
Sed diceret aliquis contra hoc sic, omne absolutum commune est tribus personis, sed potentia generandi actiue est quid absolutum vt ponit prima opinio, ergo est in filio & in omnibus personis.
Et ad hoc dicunt qui illud quod est sic absolutum quod nullo modo connotat respectum, est commune tribus personis: sed absi lutum, quod connotat respectum non est commune tribus, vt est sapientia genita quae tantum competit filio, potentia autem generandi actiue licet intrinsece non oportet nisi solum absolutum quod est essentia, secundum istos tamen vt est ad generare ex quo sortitur nomen & rationem potentiae generatiue, actue connotat respectum primitatis sibi coexistentem in persona in qua ex sub ratione talis potentiae, & hoc propter primitatem actus generandi respectu aliorum actuum, propter quod nor est nisi tantum in prima persona & non in secunda vel tert:a
Si autem gerundium sumatur passiue, sic potentia generandi est in filio 1. vt generetur & in solo filio. Sicut enim ess Deum genitum competit soli filio, licet Deus sit nomen commune, sic potentia generandi passiue competit soli filio propter respectum connotandum proportionaliter vt in potentia generandi actiue.
Si autem signandi sumatur impersonaliter, sic dicunt qui potentia generandi est communi, tribus personis. Nam potentia qua exercetur actus generandi est in qualibet persona licet generare vel generari non sit in qualibet.
Sed ista non placent primum non, quia supra ostensum fuit quod potentia generandi est relatio & non essentia vt sic. Nec secundum videtur valere, quia valde extraneus modus lequendi est dicere quod aliquis habeat potentiam generandi quia haberet potentiam vt generetur, quemadinodum esse extraneum dicere quod paries habeat potentiam dealbandi quia habet potentiam vt dealbetur aut quod ignorans habeat potentiam docendi, quia habet potentiam vt doccatur.
Secundo, quia talis responsio in nullo vadit ad intentio nem quaestionis, nullus enim quaerendo vtrum in filio sit potentia generandi intendit quaerere vtrum filius habeat poten riam vt generetur, sed tantum vt generet, quia de hoc est diffi¬ cultas si ponatur quod potentia generandi dicat tantum quid¬„
Tertium etiam non videtur bene dictum, scilicet quod potentia generandi (cum gerundium impersonaliter sumitur) fit in qualibet persona, quia verbum impersonale & si determinate non importat habitudinem ad personam agentem vel patientem, quia ex hoc impersonale dicitur, tamen importat eam in vniuersali & indeterminate: verbi gratiâ: Cum dicitur docetur impersonaliter, vel habet potentiam docendi prout es gerundium verbi impersonalis, non includitur determinati habitudo ad personam quae docet actiue vel determinate ad personam quae docetur passiue, tamen nunquam verificatur, nisi pro persona cui competit aut competere potest actus docendi actiue vel passiue, igitur licet ly generandi impersonaliter sumptum non includat determinate actionem vel passionem aut respectum ad generans vel genitum, includit tamen indeterminate, nec vnquam verificari potest qu in aliquo sit potentia generandi accipiendo impersonaliter, nisi cui competit aut competere potest generatio actiuo vel passiue, sed generatio nullo istorum modorum potest competere esse, ergo nec potentia generandi etiam impersonaliter loquendo, quod est contra dictum tertium. Ii
I4 AD PRIMVM argumentum dicendum quod flius cum sit perfecta imago patris perfectissime imitatur patrem in his in quibus imitatio attendi solet, haec autem sunt proprie quantitas vel qualitas, vel aliqua per modum quantitatis vel qualitatis accepta: vnde de filio perfecte imitante patrem dicitur quod est tantus & talis sicut pater, secundum relationes autem non est proprie imitatio, quia nullus secundum eas dicitur similis aut dissimilis quod ad imitationem pertinet Cum ergo potentia generandi dicat relationem intrinsece secundum eam non debet attendi imitatio; sed solum secundum essentiam & materiae essentialia in quae transeunt quantitas & qualitas in diuinis, in his autem filius perfecte imitatur patrem, licet non in potentia generandi propter relationem quam includit.
On this page