Text List

Praeambulum

Praeambulum

SEQUITVR DISTINCTIO. OCTAVA. Sententia literae octauae distinctionis in generali & speciali.

NVNC de veritate siue proprietate. Superius ostendit magister trinitatem personarum in vnitate essentiae. Hic autem prosequitur de his qui pertinent ad essentiam & personam. Sunt autem g in diuinis tria, scilicet essentia communis, persona distincta, & proprietas distinguens. Et circa hoc quatuor facit. Primo enim determinat de pertinentibus ad essentiam. Secundo de pertinentibus ad personas. Tertio de proprietatibus. Quarto comparat illa ad inuicem. Secunda in principio, cum dicit ibi: Nunc autem ad distinctionem personarum. Tertia in principio 20. distinctio. ibi, nunc de proprietatibus. Quarta in principio 30. distinct. ibi post praedicta. Prima diuiditur in tres secundum tria attributa essentiae quae prosequitur. Primo enim determinat de essentiae vnitate. Secundo de essentia incommunicabilitate. Tertio de simplicitate. Secunda ibi, Dei autem solius. Tertia ibi, Eadem quae sola. Prima in tres partes Primo enim proponit suum intentum circa diuinae essentia vnitatem. Secundo circa propositum mouet dubitationem. Tertio dubitationem soluit. Secunda ibi, hoc autem diligente aduertendum. Tertia ibi. Ecce hoc dicit Augustinus. Tunc sequitur illa prima pars, Dei etiam solius essentia, in qua determinat de ipsius Dei immutabilitate. Et diuid: tur in duas. Primo proponit in diuinam immutabilitatem. Secundo eam declarat per comparationem ad creaturas. Secunda ibi, vt enim ait Augustinus. Haec est diuisio & sententia magistri pro ista lectione in generali.

In speciali sic procedit magiter. Er primo proponit qun na essentia est suminae veritatis, incommutabilitatis, & simpli citatis, veritatis, quia esse ei verissime conuenit, nam & a verbo essendi proprium nomen habet, & ostendit quod Dei esse secundum Hieronymum non habet praeteritum nec futurum quod qualiter intelligendum sit aperit dicens, quod esse Dei non nouit praeteritum, quia semper erat, non desinit esse, neque nouit futurum, quia semper fuit nec incepit esse. Et hanc expositione confirmat per August. Postea contra hoc obiicit dicens. Si enim esse diuinum non nouit praeteritum vel futurum, quomodo ergo verba praeteriti vel futuri temporis de eo dicuntur? Et respi det ad hoc quod praeterita verba de Deo dicuntur: non quia esse diuinum praeterito vel futuro subiaceat, sed ad significandum diuinam aeternitatem & permanentem ipsius perpetuitatem, subdit etiam quod esse diuinum non aduenit ei ab alio nec est accidens mutabile, sed naturaliter ei inest. Tunc sequitur illa parDei etiam solius in qua magister primo proponit quod esse diuinum est incommutabile. Secundo probat hoc quatuor rationibus, quarum prima talis. In omni mutabili est aliquid secundum accidens quo mediante fit mutatio (id autem sumit ad August. in Deo autem nihil est secundum accidens: ergo Deus est immutabilis. Secunda ratio est talis, quod habet verissimum esse semper seruat esse, Deus habet verissimum esse: ergo seruat sem per esse, & omne tale incommutabile est: ergo Deus est incommutabilis. Tertia talis est, & sumpta est ab Apostolo, & potest sic formari, Omne quod mutatur moritur & mouetur secundum aliquid sui, quia dicit August. omnis mutabilis nonnulla est mors ipsa mutatio, sed Deus semper est immortalis, sicut dicit Apostolus: ergo Deus est immutabilis. Quarta ratio talis est, Omne quod mutatur mouetur vel per locum vel per tempus, sed Deus nullo motu mouetur: ergo Deus est immutabili: Deus ergo non est mutabilis: ergo est immutabilis vere. Et haec est sententia Magistri in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum