Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum qui est vel esse conveniat Deo proprie

QVAESTIO PRIMA. Vtrum qui est vel esse, Deo conueniat proprie Hac quaestio penul. art. I. non est apud Tho. Sed vide non multum distantem iniuersaliorem. Tho. i. p. q. 13. art. 3.

CIrca distinctionem istam quaeritur de entitat. Dei. Secundo de eius immutabilitate. Circa primum duo quaeruntur. Primum est vtrum qui est vel esse Deo conueniat proprie. Et videtur quod non, quia nihil nominamus nisi secundum quod concipimus, sed conceptus quem habemus de Deo quia est, est maxime confusus & minime proprius: ergo & nomen huic conceptui correspondens minime est proprium, tale est qui est vel esse: ergo &c.

Item agens aequiuocum non communicat cum effectu in ratione quam largitur effectui, sicut sol non est calidus, quia causa est aequiuoca caloris, sed Deus est causa aequiuoca respectu creaturae, & largitur esse ei: ergo non conuenit Deo esse. Et si non conuenit ei non est ei proprium.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Exod. 3. Qui est, misit me ad vos, &c. Et arguitur per rationem sic. Cui soli competit nomen essentiae illi propriu est esse, quia essentia ab esse dicitur vel econuerso, sed soli Deo competit nomen essentiae, vt patet per Hierony. ad Marcel. vbi dicit, Deus solus qui exordium non habet verae essentiae nomen tenuit, quia in eius comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt quae commutabilia sunt: ergo soli Deo proprie competit esse

RESPONSIO: proprium diuiditur contra commune 8 contra translatum, & sic dicitur dupliciter. Dicimus enim quod homo proprie ridet, pratum autem dum floret ridere dicitui non proprie sed translatiue. Dicimus etiam quod homini proprium est ratiocinari sentire autem non, sed commune, licet vtrumque conueniat homini proprie prout proprium diuiditur contra translatum.

Si ergo quaestio quaerat de proprio prout diuiditur contrtranslatum (quod quidem habet rationem improprij) sic dicendum est qui Deo competit maxime proprie esse. Quod patet di pliciter. Primo sic. Illa nominatio est magis propria prout nunloquimur de proprio quae fumitur secundum cognitionem magis propriam, sed talis est per hoc nomen qui est vel esse: ergo &c. maior de se patet: minor probatur. Cum enim in havita non possimus videre Deum sicut in seipso est quemcunque modum intellectus noster determinet, circa ipsum deficit semper a modo quo ipse in se est. Et ideo omnis affirmatius cognitio de Deo quanto particularior est, tanto plus habet de improprietate determinando circam Deum modum qui in ipso non est, quanto aurem vniuersalior est tanto minus habet dimproprietate, talis autem est cognitio si est secundum quam nitur ei hoc nomen qui est, &c.

Secundo sic: illud nomen magis proprie competit Deo quod importat plures perfectiones vnico modo & sine contradictione alicuius limitationis. ratio huius est, quia de his qua fuit in creaturis ex quibus Deum cognoscimus & nominamu solae perfectiones Deo attribuuntur, sed eminentius quam sini in creaturis, quia in Deo sunt perfectiones omnes generalite sine exceptione, nitae sine diuisione, infinitae sine limitationi ergo illud nomen magis proprie competit Deo quod importat plures perfectiones quoad primum, & vnico modo quo ad secundum, & sine contradictione & limitatione quo ad tertium sed hoc est esse vel qui est. Dicit enim Dionysius quod inter omnes diuinae bonitatis participationes primum est esse & quasi principium aliorum praehabens in se omnia praedicta secundum quendam modum, vnicum est enim minime determinatum & limitatum, ergo maxime proprie competit Deo. Et hanc rationem tangit Damascenus lib. 3. capi. 13. dicens sic? Videtur quidem omnibus principalius eorum quae de Deo dicuntu nominibus esse qui est, quemadmodum ipse oraculo loquens Moysi in monte, ait, Dic filiis Israel, quod qui est, misit me ad vos. totum in seipso compraehendens velut quoddam pelagus substantiae infinitum & indeterminatum. r

Si autem quaestio quaerat de proprio vt diuiditur contra conmune, sic dicendum est, quod esse vel qui est non est proprium nomen Dei, est tamen aliquo modo appropriatum. Primum paret quia illud est proprium quod soli conuenit: sic per oppositum illud est commune quod pluribus conuenit, sed esse non solum conueniDeo, sed etiam creaturis: ergo non est Deo proprium. Secundi patet, scilicet quod est appropriatum, id est de communi tractum ad proprium propter aliquam specialem rationem: dicitur enim aliquid appropriate tale, quia maxime est tale. Et hoc mode esse appropriate competit Deo. Quod patet sic, illud cui competit primo esse & nullo modo potest ei competere non esse dicitur maxime esse, & per consequens appropriate esse, sed Deo primo competit esse: & nullo modo potest ei competere non esse, quia ipse solus est necesse esse: ergo Deo competit maxime esse, & sic appropriate esse: maior patet, quia illud conuenit alicui maxime quod conuenit ei primo & sine respectu ad oppositum: minor similiter declarata est: sequitur ergo conclusio sic, ergo esse conuenir Deo non proprie, sed appropriate, haec autem appropriatio non est respectu aliorum nominum quae simili modo possut Deo appropriari sicut esse sapientem, bonum, & huiusmodi, sed est respectu creaturarum quia nulli creaturae potest sic appropriari esse.

PER HOC patet responsio ad primum argumentum, solum enim probat quod esse non est proprium Dei prout proprium diuiditur contra commune. & hoc concessum est. tamen non probat quin conueniat ei appropriate & proprie prout proprium dicitur contra translatum.

Ad secundum quod videtur probare quod esse nullo modo competit Deo, dicendum quod causa aequiuoca non communicat cum effectu in ratione specifica quam ei largitur, alioquin iam non esset aequiuoca, sed vniuoca, necesse est tamen quod communicet in rationibus communibus & transcendentibus quae omnia circueunt sicut esse bonum, & huiusmodi.

Argumentum in oppositum probat solum quod essentia & esse conueniant Deo appropriate, & hoc sonant verba Hieronymi, vt patet intuentibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1