Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum in solo Deo esse et essentia sint idem

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum in solo Deo esse & essentia sunt idem. Tho.i. p. 9. 3. art. 4. Nym. 4. metaphq. 5. .L

SEcundo quaeritur, vtrum in solo Deo essentia & esse sint idem realiter. Et videtur quod sic, quia nihil potest intelligi vere sub opposito eius quod est idem re cum ipso (sicut homo non potest intelligi cum opposito animalis vel rationalis) sed esse omnis creaturae potest intelligi cum opposito ipsius esse, quia potest vere intelligi non esse, ergo in nulla creatura esse & essentia sunt idem re¬

Secundo modo sicut se habet esse actualis existentiae accidentis ad accidens, sic se habet esse actualis existentiae substantiae ad substantiam, sed esse actualis existentiae accidentis quod est inesse est aliud ab accidente; quod probatur ex hoc quod potest manere sine inesse, vt in sacramento altaris: ergo, &c.

Item si essentia esset idem quod esse, tunc esset idem iudicium de ista, essentia est essentia, & essentia est, sed hoc est falsum, quia vna potest esse falsa altera existente vera, ista enim semper fuit vera, homo est homo, non autem ista, homo est: ergo, &c

Item nihil est in potentia ad seipsum, sed essentia est in potentia ad esse? ergo, &c.

Item sicut se habet materia ad formam & ad priuationem, sic se habet essentia ad esse & non esse, sed materia differt realiter a forma: ergo essentia differt realiter ab esse.1ueν

Item solus Deus est esse subsistens & illimitatum? sed si in creaturis esse & essentia essent idem re, creatura esset suum existens (quia quaedam creaturae per se subsistunt) haberent etiam esse illimitatum, quia esse secundum se nullam limitationem habet. Tunc autem creatura esset purum esse, nihil habens praeter esse admixtum, hoc autem est inconueniens: ergo, &c

Item Boetius lib. de hebdomadis, hebdomadum prima dicit diuersum est esse & quod est, & quaedam similia dicit hebdomadum secunda, dicit idem & quinta ex quibus videtur quod essentia & esse realiter differant in creaturis

Item Augustinus lib. I. de Trini. ca. 1. dicit sic, "proprie de Deo dicuntur quaecunque in nulla reperiuntur creatura, exemplum ponit scriptura diuina sicut illud quod dictum est ad Moysen, Ego sum qui sum, & qui est, misit me ad vos. Cum enim aliquo modo dicatur esse & corpus & animus, nisi proprio quodammodo vellet intelligi non illud vtique diceret." Ille autem modus non videtu alius, nisi quod in ipso solo esse sit idem quod essentia quare, &c

INCONTRARIVM est quod dicit Hugo de sacra mentis parte 1. cap. 19. quod homo ex corpore & anima est suum esse. Et arguitur per rationem commentatoris, quia ens aut est per seipsum aut per aliquod additum. Si per seipsum habetur propositum, si per aliquid additum. Quaeram de illo addito cum sit vtrum sit per se aut per aliquod additum, si per seipsum eadem ratione fuit sistendum in primo. Si per aliquid additum, quaera similiter de illo & sic erit processus in infinitum quod est inconueniens

Item quarta propositione de causis dicitur quod prima rerum creatarum est esse, sed hoc non esset, si differret realiter ab essentia, quia supponeret productionem essentiae: quare, &c

RESPONSIO, praeter opinionem quae ponit quod esse & essentia in creaturis realiter differunt cuius rationes potiores tactae sunt in arguendo opinionem illorum, qui dicunt quod ni differunt realiter bifurcatur. Quidam enim dicunt quod esse nihil aliud reale & absolutum addit super essentiam, sed solum respctum ad causam producentem. Dicunt enim quod res habet duples esse, scilicet essentiae & esse existentiae. Primum habet quaelibe res ab aeterno inquantum respicit Deum tanquam causam exemplarem, & est penitus idem re cum essentia, nec differt, nisi sola ratione, quod probant, quia cognitio Dei qua cognoscit re ab aeterno terminatur ad veram rem: quod non esset nisi res al aeterno haberent aliquod esse reale. Item exemplar respicit exemplatum, & idea ideatum, & creatiuum creabile. Cum ergo in Dec sit ab aeterno exemplar & ideae rerum & potentia creatiua earum, sequitur quod ab aeterno sit exemplatum & ideatum & creabile haec autem non sunt Deus, sed creatura: ergo creatura habe aliquid esse reale ab aeterno quod non est secundum istos, nisi esse essentiae quod habet creatura a Deo sicut a causa exemplari, esse autem existentiae habet a Deo sicut a causa efficiente nec differt ab essentia nec ab esse essentiae, nisi solo respectu quem habet ad causam suam vt est actu producens, ita quod creacura sub esse existentiae includit rem sub respectu quo actu producta est, quod concordat cum dicto communi quo dicitur quod generatio & creatio & huiusmodi terminantur ad esse

Haec autem opinio non potest stare, nec quantum ad illud quo primo dicit de aeternitate essentiarum, nec quantum ad illud quod secundo dicit, quod esse existentiae addit super essentiam aeternam solum respectum, & quia primum non directe pertinet ad propositum ideo de illo nihil dicetur nisi quantum cogunt rationes quas adducunt pro se. Sed de secundo quod est directe ad propositum patet quod non, verum est & hoc sic, esse existentiae aut dicit solum respectum, aut solum fundamentum respectus, aut vtrumque. Primum non potest dici, scilicet quod esse dicat solum respectum, quia tunc rem esse non esset aliud quam ipsam referri, quod est inconuenmens, quia refer ri in creaturis supponi esse. Item quia ad solum respectum no terminatur per se & immediate aliqua actio. Ipsi autem ponuni quod ad esse solum terminatur creatio. Nec potest dici qo includat vtrumque (scilicet fundamentum & respectum) quia totum esse existentiae producitur a generante vel creante. Si ergo includeret fundamentum quod est essentiae & respectum vtrunque produce retur per creatione quod ipsi negant nec aliquis vnquam per esse rei duo intellexit, vnum absolutum & aliud relatiuum. Relinquitur ergo quod esse dicat solum aliquid absolutum, quod tamen potest esse fundamentum respectus. Illud autem absolutum vel est penitus idem cum essentia sola ratione differens ab ipsa, vel est aliquid additum essentiae, quorum vtrumque est contra eos

Ratio autem prima eorum per quam probant aeternitatem essentiarum (quod est praeter propositum) est contra eos. Si enim oporteret illud quod a Deo est intellectum ab aeterno habere veram entitatem ab aeterno, cum Deus ab aeterno cognouerit res non soli quo ad essentiam, sed quo ad earum existentiâ, consequens estae creaturae fuerit ab aeterno, non solum quo ad esse essentiae, sed etii quo ad esse existentiae quod est contra eos. Dicendum est ergo ad maiorem quod cognitio Dei qua cognoscit res ab aeterno, terminatur ad veram rem non quae sit ab aeterno in actu, sed tantum in potentia non rei nisi obiectiue sed Dei, ex hoc enim solum creatura potui esse, quia potuit esse obiectum vel terminus operationis diuins

Ad secundam dicendum u in maiori non bene accipitur proportio sicut debet accipi, totum enim debet accipi secundum potentiam vt dicatur idea & ideale, exemplar & exemplare sicu dicitur creatiuum & creabile & tunc nihil ponitur actu ab aeterno, sed tantum secundum potentiam modo quo dictum est. Si autem dicatur quod exemplar requirit exemplatum & idea ideatum, sicut creatiuum creabile, non bene dicitur, sed debet dici sicut creans & creatum & omnia accipiantur dicta secundum actum, & tunc sicut Deus non fuit ab aeterno actu creans, sic nec fuit ideans vt sic dicatur vel exemplans vt sic liceat nomina fingere, propte quod nullo modo sequitur quod creaturae fuerint ab aeterno, Item cum non sint nisi quatuor genera causarum, necesse est q causa exemplaris coincidat cum aliqua earum non nisi cum efficiente, ergo &c. Item omnes causae quatuor sunt respectu eiusdem, ergo non est aliud esse respectu efficientis & exemplaris.

Alij autem sunt qui dicunt qued esse non est aliquid additum essentiae differens realiter ab ea neque secundum absolutum, neque secundum res ectiuum, sed differt solum ratione. Essentia significat naturam rei in abstracto. Ens vero dicit illud idem in concreto. Esse autem existentiae dicit illud idem cum nota compula verbalis vt sit idem esse quod habere essentiam, ita quod esse & ens & esse realiter idem dicunt sub diuersis modis significandi. Fundatur autem haec opinio in dicto Aristotelis, 5. metaphysicae, qui c diuidit ens in ens secundum animam tantum, & in ens extra animam tantum quod diuiditur in decem praedicamenta, & huius entis solius est essentia & esse extra animam de quo nunc quaerimus. Sicut ergo ens extra animam quod diuiditur in decen praedicamenta, praedicat essentiam vniuscuiusque rei de qua dicitur & non aliquid additum, vt dicit Philosophus 4. Metaphysicae, ita quod idem sint homo & ens homo, nec dicunt aliquid diuersum nisi secundum dictionem repetitam, vt ibidem dicitur, ita de quocunque dicatur esse in re extra, non dicit aliud re sed idem, sicut enim omne ens vel est substantia vel quantitas, & sic de aliis, ita omne esse est vel esse substantiam vel esse quantum & sic de aliis, & sic cum dicitur homo est vel linea est, & sic de omnibus dicat esse idipsum quod subiectum ratione alicuius sub esse contenti quod est esse substantiam vel esse quantitatem & sic de caeteris, sic cum dicitur homo est ens, vel linea est ens, hoc autem innuit Aristoteles, 5. Metaphysicae distinguendo ens extra in decem praedicamenta, dicit enim sic, quoniam ergo praedicamentorum, alia quid est significant, alia quale, alia quantum, alia ad aliquid, alia facere, alia pati, alia vbi, alia quando. Horum vnicuique esse idem significat.

Confirmatur autem haec positio multis rationibus. Prime sic, ab ente secundum quod ens nihil potest esse realiter differens eo q ens omnia includit, sed esse conuenit vnicuique in eo quod est ens, vnde & vnum ab altero denominatur, & proprietas communis reducitur ad aliquam ratione communem secundum quam conuenit omnibus in quibus reperitur: Illa autem ratio non potest esse nisi ratio entis, ergo non est realiter differens a natura entis, sed ens dicit essentiam illius de quo praedicatur & non est aliquid additum, ergo & esse dicit idipsum. Secundo sic, ex eadem radice esse aut est in certo praedicamento aut est de transcendentibus. Non potest dici quod sit in certo praedicamento, quia non in praedicamento substantiae, quia conuenit accidenti etiam sine substantia existenti vt quantitati in sacramento altaris, nec in aliquo de praedicamentis accidentium, quia nullum est quod necessario assequatur omne ens sicut facit esse nam quantitas praedicamentum accidentis non conuenit substantiis separatis quibus tamen conuenit esse, qualitas etiam non necessario assequitur omnia, quia Deus posset facere quod quantitas haberet esse sine qualitate aeque faciliter sicut sine substantia. Et eodem modo potest deduci in aliis praedicamentis. Relinquitur ergo quod esset sit de transcendentibus, & hoc videtur ratio. nabile, quia de quocunque dicitur ens, de eis dicitur esse, sed omnia transcendentia praedicant essentiam eorum de quibus dicuntur & non aliquid additum ergo &c. Simile enim iudicium videtur esse de omnibus transcendentibus. Et ideo cum ens vnum aliquid res non dicant aliquid additum essentiae, videtur quod idem iudicium sit de esse. Tertio sic, omne accidens supponit subiectum subsistens. Si ergo esse subsistentiae sit accidens additum essentiae eo circumscripto per intellectum, adhuc subiectum esset per se subsistens. Et illa aliquid intelligetur subsistens sine esse subsistentiae quod implicat contradictionem. Quarto sic, plus dependet accidens a subiecto quam subiectum ab accidente, sed nos videmus qu Deus potest separare accidens a subiecto & separatum conseruare, vt dictum est de speciebus in sacrameto, coo multo fortius potest substantiam vel essentiam subiecti separare ab omni accidente & separatum conseruare, sed res nullo modo potest conseruari sine esse, quia implicat contradictionem, ergo esse non est accidens additum essentiae. Quinto sic eadem radice nulla substantia completa est in potentia ad esse simplex, sic vt illud non habeat vel habere non possit nisi addito sibi actu realiter ab ipsa diuerso, sed esse subsistentiae substantiae completae est esse simpliciter: ergo essentia sub stantiae completae non est in potentia ad esse subsistentiae tanquam ad actum sibi additum, maior patet, quia illud quod est in potentia ad esse simpliciter neillud habet nisi addito actu realiter diuerso, illud est tantum in pura potentia tenens infimum gradum possibilem in entibus, quihoc est esse in potentia subiectiue ad esse simpliciter quod no conuenit nisi materiae primae quae est prope nihil secundum Augustinum, sed essentia substantiae completae siue simplicis (vt est angelus) siue compositae, vt in corporibus, non est pura potentia tenens infimum gradum possibilem in entibus, hoc enim soli materiae primae competit & non actui vel includenti actum sicut est in omni substantia completa: ergo nulla completa substantia est in potentia ad esse simpliciter, sic vt illud habere non possit: nisi addito sibi actu realiter ab ipso diuerso, & haec fuit maior, mino similiter probatur, scilicet quod esse subsistentiae substantiae conpletae sit esse simpliciter: ad hoc enim quod aliquid dicatur esse simpliciter videntur solum duo requiri quantum pertinet ad propositum. Primum est quod sit in rerum natura. esse enim solum in intellectu est esse secundum quid per comparationem ad esse in re extra. Secundum quod est, illud esse in re extra sit tale quod noi supponat aliud. Alia autem supponunt ipsum. Per hoc enim habet quandam principalitatem ratione cuius dicitur esse simpliciter. Haec autem sunt in esse subsistentiae substantiae completae, quiest esse extra animam & in ipso fundantur omnia alia & suppe nunt ipsum: ipsum autem non supponit alia: ergo est esse simpliciter, & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio, scilicet quod essentia substantiae completae non est in potentia ad esse tanquam ad actum sibi additum. Item esse actualis existentiae non est aliusquam esse actu ens, & sic est differentia entis condiuisa contra ens in potentia, sed differentia entis non dicit aliquid additum illi de quo praedicatur sub ente, sicut rationale non dicit aliquid additum illi de quo praedicatur sub animali, &c.

Ad rationes in oppositum respondendum est, ad primam cum arguitur nihil potest intelligi sub opposito eius quod est idem cum ipso, dicendum quod veru est, nisi facta essentiali transmutatione qua tamen facta potest intelligi (verbi gratia) de essentia hominis est esse animatum propter quod non cointellecta trans mutatione circa essentiam hominis impossibile est intelliger hominem esse sub opposito animati, vt intelligamus quod homo mi neat quo ad essentiam suam & non sit animatus, facta autem transmutatione circa essentiam, & ea cointellecta potest homo intelligi sub opposito animati, vt cum intelligimus hominem essi mortuum, intelligimus hominem sub opposito animati, & hoc est comtellecta mutatione circa essentiam hominis. Similiter in pro posito manente essentia in essentialibus non possumus vere intelligere essentiam non esse, sed cointellecta mutatione essenti, quo ad ea quae sunt ei intrinseca potest intelligi essentia non esse quamuis essentia & esse sint idipsum, vel aliter quia essentia & esse vtrumque dicitur secundum actum & secundum potentiam Cum ergo dicitur quod essentia & esse sint idem, & intelligendum est proportionaliter sumendo, scilicet essentiam in actu, & esse in actu & essentiam in potentia & esse in potentia, & sic sumendo vnum non potest intelligi sub opposito alterius. Non euim potes vere intelligi quod essentia in actu non habeat esse in actu, aut quod essentia in potentia non habeat esse in potentia, potest tamen intelligi quod essentia in potentia non sit actu, quia esse & essentia sic accepta non sunt idem. Vel dicendum, quod nihil potest vere intelligi esse subiectiue sub opposito eius quod est ide cum ipso. Nec essentia potest sic intelligi sub non esse quasi ipsa sit quoddam subiectum non esse, quia si esset subiectum, esset en & haberet esse, & sic simul esset & non esset, sed quodlibet cretum potest vere intelligi sub opposito eius quod est de ratione sua non quidem subiectiue, ita quod maneat secundum ir quod est & eius oppositum sibi conueniat, sed facta transmutatione vere dicitur de eo oppositum eius quod prius dicebatur.

Ad secundum dicendum quod esse accidentis non differt realiter ab essentia nec potest ab ea separari, & quando dicitur. immo, quia accidentis esse est inesse. Dicendum quod hoc es intelligendum non secundum identitatem, sed secundum con comitantiam, quia accidens secundum naturam non esset nisi inesset, suum tamen inesse non esset suum esse: nam vnum manet in accidente separato virtute diuina altero non manente

Ad tertium dicendum quod idem iudicium est de hac, essentia est essentia & essentia est, sumendo proportionaliter hincind minos secundum potentiam & actum, haec enim semper est ea essentia est in actu, & similiter haec essentia in actu est in actu, & eodem modo sumendo terminos secundum potentiam sumendo autem secundum potentiam subiectum & praedicatum secundum actum vtraque est falsa, scilicet ista essentia in potentia est essentia in actu, & haec essentia in potentia est in actu.

Ad quartum dicendum quod potentia & actus dicunt quandoque di uersas res, quandoque autem eandem sub alio modo. Exemplum prim est cum dicitur quod aqua est in potentia vt sit calida. Exemplum secundi est vt cum dicitur sortes fuit prius in potentia postea in actu. Cum ergo dicitur quod nihil est in potentia ad seipsum, verum est primo modo, quam potentiam aliqui vocant subiectiuam, sed secundo modo non est verum, quia idem est in potentia ad seipsum secundum alium & alium modum, & sic essentia secundum potentiam dicta est in potentia ad seipsam acceptam secundum actum & ad esse secundum actum quod est idem cum essentia in actu. Eodem modo esse creaturae est in potentia ad esse & non esse, quia esse rei potest esse & potest non esse, propter quod per idem posset concludi quod esse non sit idem sibi sicut quod non sit idem cum essentia.

Ad quintum dicendum per interemptionem maioris, materia enim est in potentia subiectiua ad formam & ad priuationem, & ideo oportet quod differat ab vtraque secundum rem. Essentia autem non est in potentia subiectiua ad esse & non esse, sed obiectiua tantum, dicitur enim essentia esse in potentia ad esse, quia potest esse obiectum operationis diuinae producentis eam in actu. Est etiam in potentia ad nos esse, quia ab ea potest subtrahi influentia diuina qua substracta res secundum totum quod in ea est cedit in nihil, esse autem sic in potentia ad esse & non esse, scilicet obiectiue tantum non arguit quod essentia differat realiter ab esse, sed potius oppositum, quia ipsamet essentia est obiectum operationis diuinae ipsam producentis.

Ad sextum dicendum quod esse cuiuslibet creaturae subsistentis est subsistens, nullum tamen est illimitatum. Et quod dicitur quod esse secundum se est illimitatum. Dicendum quod esse in sua communitate acceptum est illimitatum ratione esse increati sub ipso contenti, quodlibet autem aliud esse siue sit subsistens siue non, siue sit idem cum essentia siue aliud, limitatum est ex eo quod creatura est, neque enim essentia limitat esse quia essentia illimitata est omni illo modo quo & esse.

Ad auctoritatem Boetij de hebdomadis potest dici quod pro tanto dicit Boetius quod diuersum est esse & quod est, quialiqui includitur in vno eorum ex suo modo significandi quod non includitur in alio, vel vt verius credo quod Boetius non loquitur vniuersaliter in omnibus, sed in compositis, nec loquitur de esse existentiae vt est comune ad esse in actu, & ad esse in potentia, sed solum de esse in actu. Et quia in compositis tota actua litas est a forma quae differt a composito sicut pars a toto: idedicit quod differt quod est (id est ipsum compositum) & quo est vel esse (id est forma) sicut totum & pars. In simplicibus enim secundum ipsum haec non differunt secundum hanc intentionem dicitur in eodem libello quod id quod est participat ipsum esse Circa quod est notandum, quod tripliciter potest aliquid participare aliud. Vno modo sicut subiectum participat formam sicut homo dicitur participare albedinem, & hoc modo participans & participatum differunt realiter. Secundo modo sicut totum partem vel aliquid sumptum per modum partis. Et homodo concretum dicitur participare abstractum, quia concretum significat per modum totius & habentis, abstractum vero per modum partis & per modum habiti, & sic dicimus quod nomo participat humanitatem, quia humanitas significat per modum partis, licet realiter dicat totum. Et dicimus quod homo participat rationabilitatem quae partem dicit & per modi partis. Tertio modo dicitur aliquid participare aliud, quia habet illud diminute respectu alterius in quo est perfecte, sicut calor aeris dicitur participatus respectu caloris ignis. Primo modo ens non participat essentiam aut esse, quia non se habet ad ea vt subiectum ad formam re differentem. Secundo auten modo & tertio ens vel id quod est potest dici participare essentiam & esse, quia ens se habet ad essentiam sicut concretum ad abstractum, & se habet ad esse actu sicut totum ad partem in compositis, esse etiam in omni creatura est diminutum respectu esse diuini. Et ideo potest dici participatum secundo & tertio modis, licet non sit ab essentia diuersum.

Ad illud Augustini dicendum est, quod proprius modus quo esse conuenit Deo, non est quod in eo solo esse sit idem quod essentia, sed quia immutabiliter competit ei esse, & hoc patet ex his quae dicit. 5. libro capi. 2. resumens illud verbum, vbi dici sic, "id solum quod non solum non mutatur, verum etiam mutari omnino non potest sine scrupulo occurrit quod verissime dicatur esse".

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2