Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum solus Deus sit immutabilis
POSTEA quaeritur de immutabilitate Dei, veri solus Deus sit immutabilis. Et videtur quod non, quia illud quod exit de ocio in actum vel de non operante fit operans, mutatur, sed Deus est huiusmodi, fecit enim creaturas ex tempore, cum prius non fecisset, ergo &c.
Item si solus Deus sit immutabilis, omnis creatura est mu rabilis, sed contra omne quod est murabile, est mutabile in oppositum, sed oppositum mutabilis est immutabilo: ergos omnis creatura est mutabilis: erit mutabilis in mutabile. Si ergo Deus est immurabilis & omnis creatura matabilis, omnis treatura est mutabilis in Deum, quod est impossibile.
IN CONTRARIVM est quod dicitur Malach 3 Ego enim dominus, & non mutor. Et laco. I. apud quem non es transinutatio. De creatura autem simul dicitur, & creatore in psalmo, mutabis & mutabuntur: tu autem idem ipse es, &c
RESPONSIO: aliquid potest dici mutabile per potentiam quae est in altero tantum, & aliquid per potentiam quae es in ipso. Et vtroque modo omnis creatura mutabilis est, Deus at rem immutabilis. Primum patet. Et primo quod omnis creatura si mutabilis per potentiam quae est in altero, & hoc sic. Omne quod secundum se totum dependet ex alterius virtute & operatione mu rabile est secundum se totum per subtractionem influentiae illius, quiomne quod dependet ab aliquo quantum dependet siue in fieri siue in esse, siue quo ad totum, siue quo ad partem tantum est muta bile per subtractionem influentiae illius, sed omnis ereatura dependet secundum se totam a Deo: ergo omnis creatura secundum totum quod in ea est, est mutabilis per subtractionem influentiae diuinae. Item paris virtutis esse videtur producere rem in esse & facere eam non esse, immo in multis videmus secundum esse facilius quam primum, sed creatura a Deo potuit fieri ex nihilo: erg potest a Deo reduci in nihil, vtraque autem potentia, scilicet v creatura producatur ex nihilo vel reducatur in nihil, est Dei 8 non creaturae, nisi vocetur potentia non prohibitio, nihil enim po sitiuum ex parte creaturae subiicitur creationi, nihil etiam est in creatura producta, quod sit in potentia subiectiua ad annihilationem, sed sicut creatura dicitur posse creari, quia potest esse terminus ad quem potentiae diuinae creantis, sicut dicitur adnihilar posse, quia potest esse terminus a quo potentiae diuinae influen tiam suam subtrahentis. Patet ergo quod omnis creatura est muta bilis per potentiam quae est in altero, sed absque dubio haec non es proprie mutatio, quia de ratione mutationis proprie dictae est quod aliquid vnum & idem se habeat nunc aliter quam prius. Cum ergo in ereatione & annihilatione nihil vnum & idem se habeat nunc aliter quam prius (quia quod incepit esse per creationem non fuit prius nec sic nec aliter, quia omnino non fuit) Similiter quod desinit esse per adnihilationem, prius quidem habet esse, sed postenon est nec sic nec aliter, nec secundum se nec secundum aliquid sui, quia penitus non est: ergo non est ibi proprie mutatio. Si autem aliquid dicatur mutabile per potentiam quae est in ipso, adhuc omnis creatura est aliquo modo mutabilis vel secundum formam, sicut in omnibus generabilibus & corruptibilibus in quibus nihil est quod non pertineat ad mutationem, vel vt subiectum vel vt terminus, primo vel secundario vel secundum locum (sicut in corporibus caelestibus) vel secundum electionem, sicut in omnibus creaturis spiritualibus: & causa est, quia omnis motus & mutatio est propter non habitum, possibile tamen haberi. Sunt enim motus & mutatio alicuius imperfecti, quod ergo non est simpliciter perfectum potest mutari aliquo modo mutationis, sed nulla creatura est omnino & simpliciter perfecta: ergo omnis creatura potest aliquo modo mutari.
Secundum patet, scilicet quod Deus nullo modo sit mutabilis & quidem quod non sit mutabilis secundum potentiam quae est in altero per creationem & annihilationem. Patet quia omne quod est sic muta bile causam habet a qua secundum se totum dependet, vt dictum fuit. sed Des causam non habet, sed est omnium prima causa: ergo, &c.
Quod etiam non sit mutabilis secundo modo, scilicet per pr tentiam quae est in ipso, patet quia quod est omniquaque perfectum, est omnino immutabile, sed Deus est omniquaque perfectergo est omnino immutabilis, maior patet & ex eo quod motus & mutatio sunt actus rei imperfecte (vt dictum est) & per inductionem, quod enim mutatur secundum locum pertingit secundum se vel aliquid sui, ad aliquid quod prius pertingere non prterat, est etiam quantum & limitatum (quia quantum infinitum moueri non posset) & haec omnia sonant imperfectionem: quod etiam mutatur secundum formam substantialem vel accidentalem est subiectum alicuius formae sibi inhaerentis, vel est forma inhaerens, vtrique enim attribuitur mutatio, vni tanquam ter mino alij tanquam subiecto vtrunque autem semper importat imperfectionem, subiectum quidem, quia est in potentia passiua ad formam, forma autem, quia est alij inhaerens, & quantum ad suum perfectum esse ab alio dependens: quare, &c.
De mutatione autem secundum electionem quod includat imperfectionem patet, quia mutatio secundum electionem prouenit ex mutatione cognitionis (manente enim iudicio rationis eodem, simpliciter in velle & in particulari de aliquo eligendo, impossibile est electionem mutari) mutatio autem cognitionis non est nisi alicuius imperfecte cognoscentis qui non nouit a principio & simul omne eligibile & omnes cir¬ cunstantias eius: quare, &c. Patet ergo quod omne illud quod est omniquaque perfectum, nullo modo est mutabile, minor aute ab omnibus supponitur, scilicet quod Deus sit simpliciter & omniquaque perfectus, ergo nullo modo est mutabilis.
AD PRIMVM argumentum dicendum est, quod exitus de ocio in actum & nouitas operati nunquam arguit mutationem in operante, nisi sit nouitas secundum operationem intra manentem. Ill. enim non potest de nouo aduenire sine qualicunque mutatione Aliae autem possunt. Si enim sol semper staret in hemispheri nostro in eodem situ & luna suo motu quandoque interponeretu inter nos & solem, sol quandoque non illuminaret nos, & quandoque illuminaret nos, & quandoque illuminaret de nouo nulla facta mutatione in ipso. Si etiam sol esset cognoscens & volens & illuminare esset in potestate suae voluntatis, tunc sol antiqua voluntate & aeterna si aeternam haberet, posset velle & per consequen: facere nouam illuminationem absque quacunque mutetione sui, nec quo ad velle quod potest esse antiquum & aeternum respectu voliti de nouo producendi, nec quo ad illuminare; quia nouum illuminare non ponit mutationem in illuminante, vt dictum est Cum ergo Deus agat per voluntatem cui subest quicquid voluerit posse, patet quod sine sui mutatione potest noua producere.
Ad secundum dicendum quod mutatio semper est in opposi tum sed non secundum omnem conditionem eius quod mutatur Alioquin nihil symbolicum esset inter id quod mutatur & illud in quod mutatur, quod falsum est, qa sic non potest mutari aer in ignem cum vterque sit calidus, nec mutabile in aliquid muta bile cum conueniant immutabilitate, quod est absurdum: sufficit ergo opposito secundum ea quae sunt per se & speciales ter mini mutabilis, vt album, nigrum, calidum, frigidum: secundum conditionem autem subiecti vt est esse mutabile, vel secundum generales conditiones terminorum non oportet nec est pos sibile esse oppositum. Si enim terminus a quo est qualitas, nor oportet quod terminus ad quem sit non qualitas: immo necessario est qualitas: esse autem mutabilis est conditio subiecti. Et si aliquo modo conueniat termino conuenit vt generalis conditio secundum quam non est possibile attendere oppositum.
On this page