Praeambulum
Praeambulum
Secunda pars distinctionis octauae, sententia generali & speciali secundae partis octauae distinctionis.
ADEM quae sola proprietas. Superius deteriminauit magister de diuina immutabilitate Hic determinat de diuina simplicitate. Et diuiditur in duas partes. Primo enim proponit quid intendit. Secundo probatur intentum. Secunda ibi, vt autem scias. Et haec secunda diuiditur in duas. Primo ostendit multiplicitatem. Secundo diuina simplicitatem. Secunda ibi. Deus vero &c. Prima istarum diuiditur in duas. Primo excludit simplicitatem a creatura corporali. Secundo a creatura spirituali. Secunda ibi. Creatura spiritualis. Et cum hoc sequatur illa pars in qua ostendit diuinam fim plicitatem, quae diuiditur in duas partes. Primo ostendit diuinisimplicitatem. Secundo excludit omnia ab eo composita. Secunda ibi, quod autem in natura diuinitatis. Haec autem diuiditur in tres. Primo separat a Deo accidentium praedicationem, per quod habetur quod non est in ipso compositio accidentis & subiecti. Secundo excludit quod nec substantia de ipso proprie praedicatur. Tertio ostendit quod in eo nulla est compositio. Secunda ibi, vnde non proprie dicitur. Tertia ibi, huius autem essentiae multiplicitas. Haec est diuisio & sententia in generali
In speciali vero sic procedit magister & proponit. Primo quod essentia Dei simplex est, quia in Deo nulla est diuersitas siue accidentium siue formarum. Postea ostendit creaturae corporalis multiplicitatem. Et dicit quod in creatura corporali est vtraque diuersitas, secundum partium & accidentium siu formarum. Et ostendit postea quod creatura spiritualis est multiplex, licet enim in ea non fit diuersitas partium sicut in corporalibus, quantum ad hoc simplex dicatur, vnde anima ess tota in toto & tota in qualibet parte corporis, est tamen in ea diuersitas accidentium, sicut determinat per exempla. Postea ostendit diuinam simplicitatem. Et dicit quod Deus est sum. me simplex, nec obstat huic simplicitati pluralitas nominum quae de Deo dicuntur, quia omnia vnum significant, ab eadem enim natura & simplici habet Deus quod sub multiplicibus nominibus ei attribuantur. Postea ostendit quod in Dec lon sunt alia accidentia distrahendo per singula praedicamenta accidentis. Postea dicit quod substantia dicitur de Deo improprie, quia Deus nulli accidenti substat, & sic patet quod Deus propter suam simplicitatem in nullo genere. Postea dicit Deum summe & omnino simplicem & ab eo omnem compositionem remoueri, quod ex hoc ostendit quod Deus est quicquid habet. Addit etiam vlterius quod haec simplicitas plu¬ ralitatem personarum non excludit cum dicitur deus est quicquid hic intelligendum est, excepto eo quod relatiue dicitur, & in hoc terminatur sententia in speciali, &c.
On this page