Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Deus sit omnino simplex

QVAESTIO PRIMA QVAE EST QVARTA. Vtrum Deus sit omnino simplex. Thom. . p. q. artic. g. &8.

CIrca istam partem distinctionis quaeritur de duobus in generali. Primum est de simplicitate Dei Secundum est de simplicitate creaturae. Circa primum quaeritur vtrum Deus sit omnino simplex Et arguitur quod non, quia omne quod melius est, est Deo attribuendum, sed apud nos composita sunt meliora simplicibus. (Compositum enim melius est quam materia sola aut sola forma) ergo compositio est Deo attribuenda.

Item in quocunque est pluralitas realis illud est realiter com positum; sed in Deo est realis pluralitas relationum realium: ergo in ipso est realis compositio.

IN CONTRARIVM est quod dicit August. 6. de Trinit. quod Deus vere simplex est summe.

RESPONSIO: circa quaestionem dicenda sunt duo. Primum est, quod Deus non est compositus in se. Secundum est, quod non est alteri compossibilis nec aliud sibi. Primum patet dupliciter. primo exprimitate Dei (supposito quod declaratum est prius scilicet quod Deus est primum in entibus) & hoc sic, primum eni est primum vnum, sed Deus est primum ens: ergo est primun vnum, sed vnum compositione non potest esse primum vnum ergo Deus non est vnus compositione, sed simplicitate. Quod autem primum vnum non sit vnum compositione patet, quia sicut se habet entitas ad entitatem, sic se habet vnitas ad vnitatem, sed entitas compositi supponit entitatem partium: ergivnitas eius supponit vnitatem cuiuslibet partis.

Secundo patet idem ex eius causalitate (supposito quod Deucausa non habet) sic, omne compositum habet causam, sed Deus causam non habet, sed est omnium prima causa: ergo Deu non est aliquid compositum. minor supponitur, sed maior probatur quia duplex est compositio: vna est ex materia & forma quia substantia de qua nunc loquimur (cum de Deo quaerimus non componitur nisi ex materia & forma: alia est compositio es subiecto & accidente, de qua dicetur in 2. artic. Quod autem com positum ex materia & forma causam habeat, patet, habet enim duas causas intrinsecas, scilicet materiam & formam ex quibus componitur, habet etiam causam efficientem, quia vnio materiae cum forma fit per agens quod introducit formam in maateria: vnde Philosop. 8. metaphys. cum quaereret quare ex materia & forma fit vnum, dicit quod non est aliqua causa nisi vnum principium motus quod est causa agens. Item patet per rationem idem sic: Omne illud quod de se non est necesse esse, habet causam efficientem, sed nullum compositum ex materia & forma est de se necesse esse: ergo omne tale habet causam effifientem. maior patet, quia quod de se non est necesse esse, potest non esse quantum est de se, imo etiam quantum est de si non esset. Omne autem tale indiget aliquo reducente ipsum de non esse ad esse, & illud est solum agens: quare &c. mino probatur, quia non est maior necessitas compositi quam partium ex quibus componitur, immo minor: quaero ergo de forma quae est pars istius compositi vtrum possit esse sine materia vel non. Si potest esse sine materia compositum potest non esse, quia compositum non est, nisi forma existente in materia Si autem forma non potest esse nisi in materia, ergo de se ipsa non est necesse esse, quia omne quod est de se necesse esse, potest esse excluso quocunque alio. Si autem ipsa non est de se necesse esse, nec compositum. Idem potest probari ex parte materiae: & sic patet minor: sequitur ergo conclusio.

SECVNDVM principale: patet, scilicet quod Deunon est alij componibilis, nec aliquid sibi. Cum enim Deus sit substantia actu ens, si est alteri componibilis, vel aliud sibi talis compositio est subiecti & accidentis: sed probo quod honon fit possibile, quia omne accidens habet causam efficientem cum de se non sit necesse esse, eo quod non potest sine alio esse: ergo accidens quod esset in Deo aut esset tantum effectiue ab eo vel ab alio, non ab alio: quia tale accidens oportet quod dicat perfectionem simpliciter: alias non esset in Deo, sed Deus cum sit perfectissimus & primum perfectum. haeo ex se quicquid perfectionis est & non ab alio: ergo tale accidens non esset effectiue in Deo ab alio, nec ab ipso, quia idem simplex, & secundum idem, & respectu eiusdem non potest esse in actu, & in potentia, sed Deus per essentiam suam simplicem respectu talis accidentis potest esse agens, & in acti vt tu dicis. ideo respectu eius non potest esse in potentia & subiectum: ergo nullum accidens est ei componibile. Et confirmatur quia quod est simpliciter & omniquanque perfectij non recipit additionem perfectionis, se d Deus est summe perfectus: ergo non recipit additionem cuiuscunque perfectionis accidentalis.

AD PRIMVM argumentum dicendm qg quicquis bonitatis est in creaturis, totum est Deo attribuendum. Et cum dicitur quod composita sunt meliora simplicibus, dico quod non in eo quod composita, immo in hoc sunt minoris perfectionis & maioris dependentiae, vt declaratum est in corpori quaestionis, vnde si ea quae sunt in composito, essent in eo modo vnico & simplici, perfectius esse haberent: & sic est in Deo habet enim omnes perfectiones compositorum sicut esse subsistens quod non habet materiam neque formam.

S AD SECVNDVM dicendum que realis pluralitas absolutorum in eodem facit realem compositionem, & talis pluralitas realis non est, in Deo, sed realis pluralitas relationu inte se vel cum absoluto nullam facit compositionem; sicut inferius declarabitur, talis autem solum est in Deo, & non illa qua est absolutorum, propter quod in ipso nulla est compositio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1