Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum anima rationalis sit composita ex materia et forma
SECUNDO quaeritur de simplicitate creatura & specialiter animae rationalis, & quaeruntur duo Primum est, vtrum anima rationalis sit composita ex forma & materia. Secundum est, vtrum habeat partes quantitatiuas, quod idem est quod quaerere vtrum extendatur extensione corporis, vel sit tota in qualibet parte corporis. Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod anima sit composita ex materia & forma, quia in habentibus ordinem posterius supponit prius, sed compositio materiae cum forma prior est compositione subiecti cum accidente cum prima det esse simpliciter: secunda vero; det esse secundum quid, cum ergo in anima sit compositio subiecti ad acci, dens, puta essentiae animae ad suas potentias habitus & actus, videtur quod in ea sit compositio materiae ad formam quae ab alia supponitur tanquam prior¬„
Item in per se ordinatis non peruenitur de extremo ad extremum nisi per medium, sed inter ens in actu & nihil medium est pura potentia: ergo ex nihilo non peruenitur ad ens actu nisi per materiam quae est pura potentia, sed anima facta est e nihilo ens in actu: ergo est materia media, & sic composita est ex materia & forma.
IN CONTRARIVM est quod dicit Augustinus 7 super Gene. ad literam, quod anima non est nec ex materia corporali, nec spirituali.
RESPONSIO: dicendum est absolute quod animnon est composita ex materia & forma. Cuius ratio est, quia si anima esset composita ex materia & forma praeter istam materiam esset in homine quaedam alia materia. (Alioquin homo & anima non differrent) ergo istae duae materiae aut sunt eiusdem rationis aut diuersarum. Si sint eiusdem rationis, aut vtraque informatur aut totum compositum ex vna materia cum forma informat aliam materiam. Istud autem secundum non potes dici, quia quod est pura potentia secundum se, nullo modo potest esse actus, sed materia quae ponitur pars animae si sit eius dem rationis cum materia corporis est pura potentia: ergo nullo modo competit ei esse actum vel partem actus: ergo nulli modo animam, vt dicit quid compositum ex materia & forma potest secundum se totam informare materiam corporis; ne simile est de quantitate quae informatur albedine, & nihilc minus informat substantiam, quia quantitas non est pura potentia, sed actus quidam imperfectus & medius, propter quod potest habere rationem potentiae & actus respectu diuersorum Relinquitur ergo quod vtraque materia informatur eadem forma, hoc autem est impossibile propter multa. Primo, quiduae formae eiusdem rationis, nec immediate nec ordine, quodam possunt esse simul in eadem parte materiae, nec pari ratio ne duae materiae eiusdem rationis, nec immediate, nec ordine quodam possunt simul esse sub eadem forma.
Secundo, quia quando duae materiae sunt eusdem rationis & eisdem dispositionibus afficiuntur, si vnio formae cum vna earum est solubilis & cum altera. Si ergo duae istae materiae quae sunt in homine sunt eiusdem rationis cum perficiantur eisdem dispositionibus eo quod sunt indistinctae loco & subiecto, si vnio formae cum altera earum est solubilis, eodem modo & cum reliqua. Sequitur ergo quod aut anima est corruptibilis per solutionem fomae suae a materia, sicut homo, aut vtrunque, scilicet tam homo quam anima est aliquid incorruptibile, quorum vtrunque est falsum
Tertio, quia quaeram per quid illae materiae distinguntur, non secundum genus, quia in pura potentia (inquantum huiusmodi) non est di flinctio, maxime cum loquamur de pura potentia eiusdem rationis, nec per formam quae est vna & vtraque perficit, nec per quantitatem cum sint indistinctae loco & subiecto, nec per alias dispeo sitiones per eandem rationem: & iterum quia talis distinctio esse solum per accidens, impossibile est ergo quod illae materiae sin eiusdem rationis. Si dicatur quod illae materiae efficiuntur vndum anima est in corpore, sequitur quod anima aut non est in corpore composita, & ita non est eadem coniuncta & separata, aui si sit in corpore composita & in homine viuente non sit nisi vna materia, non differunt homo & anima, quae omnia sunt absurda secundum philosophiam, & periculosa secundum fidem.
Quarto, quia eadem forma nata est dare idem esse praecipu materiae eiusdem rationis: ergo forma quae ponitur pars anima cum maneat eadem per se, dabit omni materiae eiusdem rationi idem esse: ergo si ex ipsa cum vna materia resultat anima simpliciter, ex ipsa cum alia materia resultabit eadem anima vel alia, & ita erunt duae animae & vnus homo, nisi dicatur quod homo est duplex anima. quod est absurdum. nullo ergo modo possunt illae duae materiae esse eiusdem rationis. Si vero dicatur uod sint altrius rationis propter hoc quod aliquibus videtur inconueniens po nere materias diuersarum rationum si vtraque sit pura potentia ad esse pro eo quod in pura potentia non est gradus, res autem diuersarum rationum necessario sunt in diuersis gradibus, adhuc est speciale inconueniens, quia illae materiae non sunt diuersarum rationum quae perficiuntur per eundem actum cum ratio potentiae sumatur ex actu, sed istae perficiuntur eodem actu, scilicet forma quae est altera pars animae: ergo non sunt diuersarum rationum: & sic patet pr mum, scilicet quod anima non est composita ex materia & forma
AD PRIMVM argumentu dicendum, quod compositimateriae cum forma prior est compositione subiecti cum accidente in eodem, quia materia non recipit formam accidentalem, nisi recepta prius forma substantiali. Simpliciter autem compositio subiecti cum accidente prior est compositione materiae cum forma. Non enim sunt aliqua magis & minus composita per maiorem & minorem accessum ad aliquid compositum summe: sed per maiorem & minorem recessum ab eo quod est summe simplex. Et ideo minima compositio est prima, qualis est illa qua est subiecti & accidentis: summa compositio est extra, qualiest illa quae est ex materia & forma substantiali: vnde vbicunque est haec posterior, est illa prior & non econuerso.
Ad secundum dicendum, quod inter ens & nihil potest materia seu ens in potentia habere rationem medij dupliciter. Vno modo secundum ordinem compositionis & resolutionis: & hoc modo materia est medium inter ens materiale compositum & nihil, & tale ens actu est compositum ex materia, & natum resolui in materiam. Sic autem non est materia materiae inter animam & nihil. Alio modo potest materia vel ens in potentia habere rationem medij inter ens & nihil secundum dignitatem: & sic non solum materia, sed omnia quae sunt inter materiam primam & animam sunt media ex quibus tamen oportet animam esse compositam
On this page