Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum tota anima sit in qualibet parte corporis vel extendatur quantitative extensione corporis
QVAESTIO TERTIA. Vtrum anima tota sit in qualibet parte corporis, vel in toto sit extensa. Thom. 1. p. 9. 76. ar. 8
AD secundum sic proceditur. Et videtur quod non tota anima sit in qualibet parte corporis, quia totum est extra quod nihil est, tertio Physico. rum. Si ergo tota anima esset in qualibet parte corporis, nihil de anima esset in aliis partibus, inconueniens. quod
Item ponamus quod aliquis natus fuerit sine manu, postea per miraculum addatur ei manus, talis manus non viuificaretur per animam de nouo creatam (quia tunc duae animae essent in eodem supposito, quod est inconueniens) ergo per animam prius existentem, sed hoc non potest esse nisi per motum, localem, vel extensionem, non per motum localem, quia talimotus non competit animae in corpore suo, quod etiam mouetur localiter accedendo ad vnum locum dinittit alium: & sic oporteret quod anima tendens ad viuificandum illam partem dimitteret alias partes quas viuificabat quod est inconueniens: relinquitur ergo quod per extensionem.
IN CONTRARIVM est quod dicit Augustinus 6 de Trinitate capitulo sexto, quod in vnoquoque corpore in toto est tota anima, & in qualibet parte tota.
Et arguitur per rationem. Si anima esset quanta per se vel per accidens, nullo modo intelligeret vniuersale, quia quod recipitur in quanto recipitur situaliter & non ducit in cognitio nem, nisi alicuius situaliter existentis hic, & nunc, & tale est se lum singulare. Si ergo anima effet quanta id quod reciperetu in ea reciperetur situaliter, nec duceret, nisi in cognitionem singularis existentis hic & nunc, quod est inconueniens.
RESPONSIO,. cum toti sit quod habet partes, sicu contingit accipere triplex genus partium, sic & triplicem totalita tem. Est enim quaedam totalitas quae est ex diuersis partibus essentialibus, quae sunt materia & forma. Est & alia totalitas qui est ex partibus quantitatiuis vt in toto continuo. Est etiam alia quae est secundum partes virtuales siuae potentiales. Prima to talitas non conuenit animae, vt patet ex praecedenti quaestione Tertia totalitas conuenit ei praecipue secundum opinionem quae ponit potentias animae differre ab essentia secundum quam tota litatem anima non est tota in qualibet parte corporis, sed secundum aliam & aliam partem potentialem est in alia & alia parte corporis, vt secundum visum in oculo, secundum auditum in aure
De secunda autem totalitate est dubium vtrum insit animae. Et sunt circa hoc tres opiniones. Prima est, quod nulla forma substantialis est quantas vel habens totalitatem partium quantitatiuarum Quod probatur sic, si forma substantialis esset aliquo modo quanta, scilicet extensa, vel hoc esset ratione sui, vel ratione sub. iecti in quo recipitur. Non ratione sui cum hoc sit proprium quanti tatis, nec ratine subiecti in quo recipitur, qua immediatum subiectum formae substantialis est prima materia quae de se non est quanta aut diuisibilis, ergo forma substantialis nullo modo est quanta
Quicquid autem sit de conclusione illa ratio non valet, quia ad hoc quod forma substantialis sit quanta per accidens, non requiritur quod recipiatur in subiecto quanto, sed sufficit quod sit sub. iectum vel pars subiecti recipientis quantitatem: vnde secundum omnes materia extenditur, & est quanta non per se, nec quia sit in subiecto quanto, sed quia est subiectum vel pars subiecti quanti clarius enim est quod subiectum vel pars subiecti quantitati afficiatur & denominetur a forma sibi inhaerente quam econuerso Et idemo licet forma substantialis non recipiatur in materia quanta, quia tamen est subiectum vel pars subiecti quantitatis sicut & materia videtur posse esse quanta per accidens.
SECVNDA opinio est, quod inter formas substantiales on nes formae inanimatorum sunt quantae per accidens. Nulla aut? anima est per accidens quanta. Quod probatur tripliciter. Primo sic, illa forma quae non respicit aequaliter totum & partem, neaequaliter denominat totum & partem, non est quanta per accidens, quod forma quanta per accidens aequaliter denominat totum & partem, vt patet de albedine & consimilibus, sed anima non aequaliter denominat totum & partem. Non enim quaelibet pars animalis est animal, sicut quaelibet pars ignis est ignis, quare &c. Secundo sic: forma quae est quanta per accidens non requirit diuersitatem in partibus, quia conditio quanti est habere partes vnius rationis, sed anima requirit in suo perfectibili diuersitatem partium, ergo &c. Tertio sic, forma quae non habet easdem operationes in toto & in omnibus partibus non est quanta per accidens, sed talis est omnis anima, quia habe diuersas operationes in diuersis partibus sui perfectibilis, erge nulla anima est quanta per accidens. Et per easdem rationes apparet quod formae inanimatorum sunt quantae per accidens, quia aequaliter denominant totum & partem, nec requirunt diuersitatem sui perfectibilis, habent etiam similes operationes in omnibus partibus. Exemplum de igne & consimilibus.
Ista autem opinio non habet veritatem: quia secundum Philosophum 2. de Anima, plantae & quaedam animalia decisa viuunt tanquam anima in his existente actu quidem vna, potentia vero plures. Ex hoc sic arguitur: in partibus plantarum, animalium decisorum est anima, ergo per solam diuisionem, vel per nouam generationem. non per nouam generationem, quia nullum generans apparet, nec talis alteratio qualis consueuit secundum naturam praecedere generationem, ergo ibi per solam diuisionem, sed illud quod diuiditur diuisione alterius: extenditur extensione illius, ergo animae plantarum & animalium aliquorum extenduntur, & sunt quantae per accidens. Nec ratione concludunt in aliquo. Primam non, quia in nullo repugnat formae quantae requirere diuersitatem in partibus, & habere diuersas operationes in eis, & per consequens diuersimode denominare totum & partem. Ex quibus procedunt illae tres rationes. Haec enim licet non conueniant animae, quia quanta est (partes enim quantitatis inquantum quantae sunt vnius rationis sunt) tamen competunt ei inquantum est perfectior formis inanimatorum, propter hoc enim est principium plurium operationum, & per consequens requirit diuersas dispositiones secundum quantitatem in partibus sui perfectibilis mediantibus, quibus exercet illas diuersas operationes, & sic diuersimode denominat totum & patem, & ipsas partes adinuicem, nec rationes declarant oppositu nisi per exemplum in rebus inanimatis, quod non sufficit, quiilla non competunt formis inanimatorum, non quia quantae, sed quia imperfectae in quibus exceduntur a formis animatorum.
Tertia opinio est, quod omnes formae quae educuntur de potentia materiae extenduntur & sunt quantae per accidens, & tale: sunt omnes formae naturales excepta anima rationali, & istius assignatur duplex causa. Quidam assignant hoc pro causa, quis forma quae educitur de potentia materiae sic educitur quod pareducitur de parte, & totum de toto. Et ideo tota forma recipitur in tota materia, & pars in parte, & non cota in parte, & hoc est extendi & esse quantum per accidens.
Ista autem ratio in nullo dat causam extensionis: sed petiquod debet probare, quod patet sic: sicut forma praeexistit in potentia passiua materiae ante generationem, ita praeexistit in potentia actiua agentis: sed forma non sic dicitur esse in potenti: agenus quod ipsa tota vel aliquid eius praeexistat in agente: sed solum quia in virtute agentis est eam producere: ergo eodem modo forma non dicitur praeexistere in potentia passiua materiae, nec de ea educi: quia forma vel aliquid eius materiae prae existat in materia: sed solum quia per agens naturale potest ad ipsam transinutari & ipsam recipere. Ex hoc sic arguitur, sicu forma educitur de potentia passiua materiae, sic (& forte veris educitur de potentia actiua formae agentis. Sed nos non dicimu quod tota forma geniti educatur de tota forma generantis, & pars de parte; ergo non debemus dicere quod tota forma geniti educitur de tota materia & pars de parte. Secundo, qa materia non habet partem nisi per quantitatem. Et similiter est de forma ita quod totalitas & partialitas est formaliter ipsa quantitas, vel per quantitatem, vt magis patebit inferius: igitur si forma sub stantalis educatur de materia tota de tota & pars de parte, ia materia & forma supponitur quanta: hoc autem est quod nunc de forma quaeritur: ergo supponitur quod petitur. Item quod dicitur quod forma quae educitur de potentia materiae: pars in parte recipitur, veritatem non habet: forma enim substantialis recipitu in imateria ante omnem quantitatem saltem secundum ordinem naturae: sed praeter quantitatem non est in materia, neque in forma totum & pars, vt dictum est: ergo in receptione formae in materia non est assignare quod pars recipiatur in parte, nec totum in toto accipiendo proprie totum pro eo quod habet partes, sed solun accipiendo totu pro perfecto: quia totum & perfectum idem sunt vt habetur 3. Physic. Cuius enim nihil est extra, ipsum est totum & perfectum, vt ibidem dicitur: ista ergo non est sufficiens causa que forma educta de potentia materiae extendatur ita quod pari educatur de parte materiae & recipiatur in parte.
Secunda causa quae assignatur est talis, vbicunque forma sic dependet a materia quod ipsa secundum naturam nullo modo esse nisi esset in materia, omnis talis forma sequitur conditiones mteriae in omnibus, scilicet in extendi& operari & omnibus aliis & causa est, quia esse est fundamentum praesuppositum a posterioribus perfectionibus, propter quod illud quod dependet a mati ria quoad esse dependet quoad perfectiones posteriores, nun o est ita qe omnes formae quae educuntur de potentia materia sic dependet a materia quod secundum naturam nullo modo essent nisi essent in materia: ergo sequuntur conditiones materiae in omnibus aliis, scilicet in extendi& operari: & rales sunt omne formae non solum inanimatorum, sed etiam animalium quantumcunque perfectorum praeter hominem. Et ideo omnes extenduntu quantucunque sint perfectae praeter animam humanam, & diuiduntur diuiso toto: verumtamen aliquae earum manent diu post diuisionem, sicut in plantis & in animalibus annulosis, licet minus quam in plantis, aliquae autem vel cum sua diuisione corrumpuntur, vel si maneant hoc est per minimam morulam temporis, sicut conuenit animalibus perfectis, & causa huius permanentiae maioris vel minoris, est perfectio formae maior vel minor, qa forma magis perfecta requirit in suo perfectibili maiorem diuersitatem in organis, propter hoc quod est principium plurium ope rationum. Et ideo post diuisionem sui perfectibilis aut non manet, aut minus manet: & hoc dicit philosophus in fine primi de anima post verba prius allegata dicens sic: si autem non permaneant nullum est inconueniens. Instrumenta enim non habent quibus saluent naturam, vnde perfectioni formae educta de potentia materiae, non repugnat extendi vel diuidi sicut quidam putant, sed tantum ei repugnat diu manere post diuisionem: anima autem intellectiua non dependet sic a materia quantum ad esse, sicut probat eius separatio, & ideo non sequitur conditiones materiae, nec in operari nec in extendi, nec in aliis quae perficiunt materiam: vnde anima intellectiua in corpore, nec extenditur quantitate, nec afficitur aliqua qualitat, materiae, quod tamen patiuntur omnes aliae formae.
Haec autem causa licet accedat ad veritatem, tamen non suffi cit nisi plus addatur, quia quantumcunque forma dependeat a ma toria, ita vt sine ea esse non possit, non oportet tamen propte hoc quod afficiatur omnibus dispositionibus quibus materia affi ciatur, nisi illa forma sit ratio receptiua talium dispositionum vel conuerso: verbi gratia sapor dependet a materia vel a subiecto actu ente tanquam ab illo sine quo non potest esse. Et idem ess de colore, sed quia color non est ratio recipiendi saporem nec ecc uerso, inleo sapor non afficitur colore nec color sapore: vude non est verum dicere quod sapor lactis sit albus, nec albedo sapida, quamuis idem subiectu afficiatur vtroque, & similiter (vt videtur si forma substantialis non est ratio receptiua quantitatis nec econuerso, quantumcunque ipsa dependeat necessario a materia, nunquam tamen propter hoc afficietur quantitate ita vt ipsa sit realiter quanta, sicut nec sapor est realiter albus, Talia enim non afficiunt se mutuo, quamuis afficiant idem commune subiectum. Si autem forma substantialis sit ratio receptiua quantitatis, tunc videtur quod debeat affici quantitate & extendi. Et si in homine non est alia substantialis forma ab anima rationali, tunc anima rationalis erit in homine ratio receptiua quantitatis, sicut alia formae substantiales in caeteris rebus, & sic augmentabitur difficultas, quare anima rationalis non est quanta: & aliae forma substantiales sunt quantae, cum omnes formae substantiales conueniant cum anima rationali in hoc qo sunt ratio receptius quantitatis: videtur enim quod implicetur contradictio, si dicatur quod subiectum quantitatis vel ratio eius receptiua non sit quanta, sicut si diceretur quod subiectum albedinis & ratio eius receptiua non sint alba: propter hoc dimittendo ad praesens difficultatem praedictam, quia in sequenti quaestione inquiretur de ea
Reddenda est alia causa quare aia rationalis non est quanta sicut caeterae formae substantiales. Et est talis, quia ois res quae est pure & simpliciter corporalis, est capax passionis seu proprietatis quae est per se & simpliciter & inseparabiliter conditic corporeitatis: sed materia & omnis forma generabilium & corruptibilium sub anima rationali est pure & simpliciter corporalis quia non sunt nec esse possunt per naturam nisi in corpore cuius sunt per se partes: anima autem ronalis quamuis sit per se pari compositi corporalis, tamen non est inseparabiliter, propter quod cum tam materia quam caeterae formae sub anima rationali sint res corporales pure & simpliciter capaces, sunt non secundum se sed in toto quantitatis, quae est passio vel proprietas per se & inseparabiliter rerum corporalium, quia nec substantia dicitur corpus, nisi quia est talis natura quae est capax quantitatis, quae etiam in suo genere vocatur corpus: anima autem propter sui separabilitatem a corpore non est capax quantitatis, quia non est pura res corporalis, quamuis sit pars compositi corporalis, & causa partialis recipiendi quantitatem, supposito quod in homine non sit alia forma substantialis praeter animam. qualiter autem anima possit esse causa receptiua quantitatis & non sit quanta, in quaestione sequenti dicetur
AD RATIONES. Ad primam dicendum quod totum est extra quod nihil est: verum est secundum omnimodam & veram rationem totius, & sic anima & quaelibet forma non est tota nisi vbi es in aliquo, sicut in proprio subiecto proportionato perfectibili, hoc autem modo anima non est in aliqua parte tota, sed solum in toto corpore perfecto non carente aliqua parte debita speciei secundum naturam. Et ideo anima non est extra proprium proportionatum perfectibile: est tamen extra singulam partem illius perfectibilis.
Ad secundum dicendum quod in membro de nouo addito per miraculum est anima non per creationem nouae animae aut partis: sed eadem quae prius perficiebat totum sine parte, nunc perficit totum cum parte: nec istud est per motum localem animae, sed per vnionem & concomitantiam partis ad totum, licet enim illud quod est alicubi sicut in loco non incipiat esse alibi sicut in loco nisi per motum localem, tamen id quod est in aliquo sicut forma in materia potest de nouo esse in aliqua materia sibi adiuncta non per motum localem, sicut anima de nouo vnitur materiae nutrimenti vniti corpori animalis & conuersi in ipsum, & hoc fit non per motum animae, sed per vnionem alimenti ad corpu prius animatum, & sic fieret in proposito concurrente miraculo
Ad rationes autem alterius partis, quamuis sint ad conclusionem veram, tamen quia aliquae non bene procedunt, ideo ac eas respondendum est. Et primo ad auctoritatem beati Augustini, quia beatus Augustinus aeque loquitur ibi de anima sensitiua etiam in quocunque bruto, sicut de anima intellectiua. Dicit enim sic, 6. de trinitate, cap. 6. anima "non mole diffunditur per spacium loci, sed in vnoquoque corpore & in toto tota est, & in qualibet parte eius est: & idoo cum sit aliquid in quauis exigua particula corporis quod sentiat anima, quamuis non fiat in corpore toto, illa tamen tota sentit, quia totam non latet": ecci quod beatus Augustinus dictum suum probat de anima sensitiua & per actum sentiendi communem nobis & omnibus brutis: & tamen multi tenet & veritas habet, quod anima sensitiua in quibusdam brutis, (& forte in omnibus) extenditur extensione corporis. Oportet ergo, vel quod dictum Augustini intelligatur de omni & in omni animato, & tunc reputabitus falsum ab omnibus tenentibus dictum Aristotelis prius allegatum, quod plantae & quaedam animalia decisa viuunt, vel quod aliter exponitur quam de exclusione extensionis quantitatius
Ad aliud cum dicitur quod si anima esset quanta non cognoscere vniuersale, dicendum est quod falsum est. Et ad probationem respondem. dum est quod dato quod anima esset quanta per accidens, non oportere quod talia reciperentur in ea quantitatiuo & situaliter.
Sed dato quod sic reciperentur in anima, non sequeretur quod ducerent solum in cognitionem singularis situaliter existentis, quia si solum ducerent, hoc esset vel ratione singularitatis, vel ratione quantitatis, non ratione singularitatis, quia secundum istos aliquid existens in intellectu ducit in cognitio. nem vniuersalis. Et tamen omne quod est subiectiue in intellectu est quoddam singularo: ergo non obstante singularitat, eius quod recipitur in anima adhuc posset ducere in cognitionem vniuersalis. Nec iterum talis representatio posset impedire, quia illud representatiuum esset quantum, quia magis opponitur rationi vniuersalis singularitas quam quantitas, sed singularitas non impedit talem representationem (vt dictum est) ergo nec quantitas.
Et iterum dato quod essentia animae esset quanta, non oporteret tamen potentiam intellectiuam esse quantam sicut nec oporteret intellectum esse actum corporis: quamuis anima intellectiua sit actus corporis, quia potentia intellectiua inest animae secundum se & non quatenus perficit corpus. Cum ergi quae repraesentant vniuersale recipiantur in potentia intellectiua & non in essentia animae (nullus autem ponit potentiam intellectiuam extendi extensione corporis) nihil praedictorum sequeretur, dato quod poneretur essentia animae extendi.
Efficacior autem via quam ista sit ad ponendum animam non esse quantam, est illa quae suniitur ex diuisione quanti quia quod extenditur extensione corporis, diuiditur diuisione corporis, sed anima humana non diuiditur diuisione corporis, ergo non extenditur extensione eius. Maior patet es ratione quanti, quia esse quantum est diuisibile, vt habetur quinto Metaphysicae. Minor probatur, quia si facta diuisioni alicuius partis corporis a toto, anima diuideretur, aut in parte diuisa remaneret anima aut non, si remaneret, tunc anim; vna per diuisionem fieret duae, quod prima facie est non soIum inconueniens in Philosophia, sed erroneum in fide. E iterum anima illa parte cessante viueret aut corrumperetur & sic anima rationalis esset corruptibilis, quod adhuc est erroneum, aut separaretur, & sic quot partes corporis diuiderentur a corpore tot animae separarentur partibus illis cessantibus viuere: quod iterum est aeque erroneum. Si vero in parte diuisa non remaneret anima quae tamen erat ibi prius pe extensionem secundum positionem quae dicit eam esse quantam, adhuc non videtur quod hoc possit esse nisi per sui corruptionem vel separationem, vt prius, nec legi ad hoc claram ac sufficientem responsionem, quamuis dentur aliquae euasiones: vnde eadem ratione seu fide qua tenetur quod anima sit incorruptibilis tenendum est quod ipsa non est quanta neextensibilis.
On this page