Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum sola materia sit ratio recipiendi quantitatem, vel sola forma vel compositum
DEINDE quaeritur de hoc quod suppositum es (videlicet) vtrum sola materia sit ratio recipiendi quantitatem, vel sola forma, vel totum composi tum. Et arguitur quod sola materia, quia si forma vel totum compositum ratione vtriusque partis esset immediatum receptiuum quantitatis, sequeretur quod anima rationalis esset quanta saltem per accidens, sed hoc es falsum (vt patet ex praecedente quaestione) ergo & illud ex quo sequitur. probatio consequentiae, quia immediatum receptiuum quantitatis oportet esse quantum, saltem per accidens sed supposita vnitate forme in homine anima est immediatun receptiuum quantitatis, vel totale si sola forma sit immediata ratio receptiua quantitatis, vt partiale si totum compositum sit immediate receptiuum ratione vtriusque partis, ergo oporteret psam esse quantam saltem per accidens.
Item quaedam accidentia sunt quae conueniunt supposito ratione solius formae; sicut homini conuenit intelligere ratione solius animae: ergo pari ratione aliqua accidentia conueniunt composito ratione solius materiae, sed tale accidens maxime videtur esse quantitas quae est primum accidens inter accidentia corporalia: ergo &c.
IN CONTRARIVM est quod dicit Aristoteles in fine primi Physicorum, quod materia cum forma est causa omnium accidentium quae sunt in ea sicut mater (hoc est subiectiue & receptiue) ergo sola materia nullius accidentis est subiectum, sed cum forma.
RESPONSIO, ad quaestionem istam: dicunt quidam quod sicut ex parte agentis est considerare id quod agit & rationem agendi, sic ex parte patientis seu recipientis est considerare illud quod recipit & rationem recipiendi: dicunt ergoquod illud quod recipit quantitatem est ens actu, videli¬ cet compositum ex materia & forma: sed ratio recipiendi est sola materia, tamen ordine naturae praeexigitur forma substantialis in materia ante quantitatem, non quidem vt ratio recipiendi quantitatem, sed vt terminans dependentiam materiae quae non potest actu esse, nisi per formam substantialem, & per hoc nituntur saluare quod anima rationalis non sit quanta, dato quod in homine non sit alia forma praeter eam, dicendo quod subiectum quantitatis tam illud quod recipit, scilice compositum quam illud quod est ratio recipiendi, scilicet materia est quantum: sed anima & vniuersaliter quaecunque forma substantialis, nec est subiectum quod recipit (quia illud es compositum) nec ratio recipiendi, quia illud est sola materia quamuis forma sit pars compositi & praeexistat in materia ante quantitatem ordine naturae vt terminans eius dependentiam, & non vt ratio receptiua quantitatis, propter quod non oportet eam extendi extensione quantitatis. Ad autoritatem Aristotelis quae videtur in oppositum, dicunt quod intelligitur sic, videlicet quod materia cum forma, id est, compositum quod includit vtrunque, est subiectum quod recipit quantitatem & quodcunque accidens Et iterum prius ordine naturae est materia cum forma substantiali quam recipiat quodcunque accidens propter dependentiam quam habet ad formam substantialem: & tamen forma non est ratio receptionis quantitatis, sed sola materia: propter quod non oportet eam esse quantam sicut materiam.
Istud autem non placet aliis, & merito propter multa. Primo quia haec adinuentio nulla ratione fulcitur ab istis, sed ess mere conficta ad euadendum difficultatem prius positam, quia non apparet eis quomodo possint saluare animam non esse quantam nisi praedicto modo. Secundo, quia sic euadendo praedictum inconueniens incidunt in majus, quia quod dicunt de anima quod non sit quanta per accidens, necessario habent dicere de omni forma substantiali per eandem rationem, quod patet sic: illud quod non est ratio recipiendi quantitatem nec quantitas est ratio recipiendi ipsum, nullo modo est quantum (haec enim est ratio propter quam dicunt animani non esse quantam) sed omnis forma substantialis est huiusmodi, quia non est ratio recipiendi quantitatem, sed sola materia (vt isti dicunt) nec quantitas est ratio recipiendi aliquam formam substantialem, quia secundum eosdem forma substantialis praecedit quantitatem in materia, ergo nulla forma substantialis erit quanta per accidens, sicut nec anima humana: hoc autem est manifeste falsum, quia quod diuiditur diuisione quantitatis (hoc est in partes eiusdem rationis) extenditur extensione quantitatiua, quia diuidi in partes eiusdem rationis est de ratione diffinitiua quanti, vt patet quinto Metaphysicae, sed formae corporum inanimatorum, necnon & plantarum & quorundam animalium diuiduntur tali diuisione, vt sensus docet,, & Aristoteles 2. de Anima dicit, quod plantae & quaedam animalia decisa viuunt tanquam anima in his existente in actu quidem vna, potentia vero plures: ergo extenduntur extensione quantitatiua.
Ad hoc respondent praedicti dicentes quod formas alias ab anima humana esse quantas, potest contingere, non ex hoc quod sint ratio receptiua quantitatis vel econuerso, sed quia sunt formae necessario dependentes a materia & eductae de potentia materiae. Et ideo sequuntur conditionem materiae in hoc quod est extendi. Non sic autem anima humana quae est separabilis am materia: nec est educta de potentia materiae. Istud autem non videtur sufficienter dictum: quia quantumcunque forma dependeat a materia, nunquam tamen propter hoc afficitur conditionibus vel dispositionibus materiae quae non sunt ratio receptiua formae, nec econuerso, verbi gratia, Sapor dependet a materia vel a subiecto actu ente tanquam a ratione receptiua sine qua nullo modo potest esse sapor, & idem est de colore, sed quia vnum non est ratio recipiendi aliud, vel econuerso vnum non afficitur alio, vt sit verum dicere quod sapor sit albus in lacte vel albedo sapida, quamuis in concreto accipiendo vtrumque sit verum dicere quod album sit sapidum, & quod sapidum sit album propter identitatem subiecti quod importatur per concretum vtrumque. Et similiter videtur si forma substantialis non sit ratio receptiua quantitatis nec econuerso, vt isti dicunt, quantumcunque ipsa dependeat a materia, nunquam tamen propter hoc afficietur quantitate, ita quod ipsa sit realiter quanta, sicut nec sapor est realiter alo bus. Talia enim non afficiunt se mutuo, quamuis afficiant idem commune subiectum vt prius dictum fuit.
Tertio, quia illa adinuentio, scilicet quod materia sola sit ratio recipiendi quantitatem est secundum se falsa; quod patet primo, quia diuersitas actuum genere remoto differentium requirit diuersitatem propriorum receptorum, sed forma substantialis & accidentalis sunt actus genere remoto differentes, ergo requirunt diuersa propria receptiua, sed proprium & immediatum receptiuum formae substantialis est sola materia, ei go ipsa sola non est proprium & immediatum receptiuum quantitatis, Ad hoc respondetur dupliciter. Primo quia diuersitaactuum requirit diuersitatem recipientium accipiendo recipiens pro eo quod recipit, sed non pro eo quod est ratio recipiendi, & sic est in proposito, quia, illud quod recipit substantiale in formam est sola materia, quod autem recipit forman accidentalem est compositum, & haec sunt diuersa, sed illud quod est tota recipiendi vtrunque est vnum & idem scilicet materi: prima. Secundo respondetur sic, quia illud quod est receptiuum talium diuersorum actuum non oportet quod sit aliud, & aliud sed potest esse idem aliter se habens, & sic est in proposito, quia materia secundum se recipit substantialem formam, sed accidentalem non recipit nisi terminata prius sua dependentia per formam substantialem quamuis forma substantialis non sit ratio recipiendi accidentalem.
CONTRA primam responsionem arguitur, sic, ex dicto eorum sicut ex parte agentis respectu actus procedentis al agente est dare illud quod agit & rationem agendi ita ex parte recipientis respectu actus recepti est dare illud quod recipis & rationem recipiendi, sed diuersitas actuum procedentium al agente magis arguit diuersitatem principiorum quae sunt rationes agendi quam diuersitatem agentium, ergo diuersitas actuum receptorum magis arguit diuersitatem rationum recipiendi quam ipsorum recipientium. Cuius oppositum ipsi dicunt. Minor patet, quia idem agens per diuersa principia qua sunt rationes agendi producit diuersos actus. Et si in diuersis agentibus esset vna & eadem completa ratio agendi, vt in patre & in filio eadem vis spiratiua, idem esset actus non obstante agentium diuersitate.
Contra secundam responsionem arguitur sic. Illud per quod materia se habet aliter & aliter, aut facit aliquid ad rationem receptiuam aut nihil. Si aliquid, ergo sola materia non est ratio recipiendi quantitatem, sed forma concurrit. Cuius oppofitum ipsi dicunt. Si nihil, ergo nihil variat in ratione receptiua vt receptiua est, & sic per illud ratio receptiua vt ratio receptiua non se habet aliter & aliter, quod tamen ipsi innuunt.
Quarto principaliter probatur quod sola materia non sit ratio receptiua quantitatis, sed totius formae vel totum compositum ratione formae aeque vel plus sicut ratione materiae, quia sicut se habet ens in potentia simpliciter ad recipiendum formam substantialem quae est actus simpliciter, sic se habet in potentia secundum quid ad recipiendum formam accidentale quae est actus secundum quid, quicquid enim recipit actum alioquem, recipit ipsum, quia est in potentia passiua ad ipsum recpit ipsum & secundum conditionem potentiae est conditio actus quia ratio potentiae sumitur ex actu, sed ens in potentia simpliciter per id quod est in potentia simpliciter habet rationem recipiendi formam substantialem quae est actus simpliciter, ergo ens in potentia secundum quid per id quod est in potentia secundum quid & non simpliciter habet rationem recipiendi formam accidentalem quae est actus secundum quid, sed illud per quod compositum est in potentia secundum quid non est materia sola, quia ipsa est pura potentia simpliciter, ergo ipsa sola non est ratio recipiendi quantitatem vel quancunque formam accidentalem, sed forma vel vtrunque simul.
QVINTO probatur idem sic, effectus communis requirit causam communem, sed quantitas communiter reperitur in homine & in omnibus generabilibus, necnon & in caelo, ergo habet in eis causam receptiuam communem, sed illa non potest esse materia secundum commentatorem & multos alios cum nulla materia sit in caelo, ergo sola materia non est ratic receptiua quantitatis. Ad hoc respondetur, primo negandequod assumitur, videlicet quod materia non sit in caelo. Secundo concesso quod in caelo non sit materia, adhuc non sequitur quod in homine sola materia non sit ratio receptiua quantitatis. Et cum probatur quod imo, quia communis effectus requirit causam communem, dicunt quod verum est, sed ista communitas non semper est secundum eandem rationem, & hoc necessarium est in proposito si ratio receptiua quantitatis in caelo sit sola forma: & in homine compositum ex materia & forma, quia ista non sunt eiusdem rationis in speciali, & sufficit quod conueniant in aliquo communi analogo in habendo similem proportionem ad habendum partes quantitatiuas.
Contra primam responsionem nihil arguo, quia vana est nisi probetur quod in caelo non sit materia, quod probare esset disgredi a proposito. Sed secunda responsio si bene videatur, concludit oppositum eius quod isti intendunt: quia quamui: non oporteat rationem receptiuam communis effectus vel passionis esse vnius rationis, in speciali, oportet tamen quod in oinibus receptiuis inueniatur conditio per quam sunt receptiua, illa autem conditio respectu formae accidentalis (quae est actus secundum quid) est quid receptiuum secundum rationem recipiendi in potentia secundum quid & non solum in potentia simpliciter sicut est materia prima, propter quod si caelum est materia simplex absque materia, nihilominus habet quantitatem quia substantia eius ens actu est in potentia secundum quid ad talem actum. Non potest ergo dici quod sola materia quae non habet hanc conditionem sit in quocunque ratio receptiua quantitatis.
Sexto, quia secundum istos & secundum veritatem necesse est quod forma substantialis ordine naturae praecedat quantitatem in materia: haec autem necessitas non est totaliter ex par te materiae vt terminetur eius dependentia (vt isti dicunt) sed est aliqualiter ex parte quantitatis quae requirit suum susceptiuum sic informatum, & sic dispositum, & sic illa dispositio per se pertinet ad rationem receptiuam quantitatis: quod patet sic. Illud cuius actualis entitas dependet ex actuali entitate alterius subiectiue (& non econuerso) requirit per se in subiecto receptiuo, vt receptiuum est, perfectiorem entitatem actualem quam sit sua actualis entitas: sed quantitas & omne accidens est huiusmodi: quia vt habetur 4. Metaphysicae & de si notum est ex ratione accidentis, accidentia non sunt entia nisi quia entis subiectiue: vt ibidem exemplificatur: ergo quantitas & omne accidens requirit per se in suo subiecto receptiuo vt receptiuum perfectiorem entitatem actualem quam sit propria actualis entitas. Pura autem entitas potentialis non est perfectior actuali: ergo aliquid actuale est de ratione receptiua cuiuslibet accidentis, & non sola materia quae est pura potentia
Septimo quia essentialis dependet actus omnis secundum quid ab actu simpliciter quam vnus actus secundum quid ab alio actu secundum quid. Sed vnus actus secundum quid puta quantitas per se est ratio receptiua quorundam aliorum accidentium (puta coloris & figurae) ergo actus simpliciter qui est forma substantialis est per se ratio receptiua omnium actuum secundum quid siue omnium accidentium quamuis ordine quodam propter ordinem quem habent inter se accidentia: quia forte omnia accidentia corporalia praesupponunt quantitatem, & ea mediante recipiuntur in toto composito ratione totius & non alterius partis solum vt infra magis explicabitur. Ex his & quibusdam aliis quae possunt adduci puto quod falsum sit dicere quod sola materia sit in homine vel quibuscunque generabilibus & corruptibilibus ratio receptiua quantitatis: nec puto quod ille modus fuerit inuentus, nisi propter fugam illius inconuenientis, ne scilicet sequeretur animam hominis esse quantam vel extensam.
Dicendum est ergo, quod ratio recipiendi quantitatem in quocunque composito ex materia & forma non est sola materia, sed totum compositum ratione vtriusque partis: nec oportet propter hoc animam humanam esse quantam seu extensam per accidens. Ad quod sciendum, distinguendum est de ratione receptiua hoc modo, videlicet quod quaedam est totalis, quaedam vero partialis. Totalis est quae in suo gradu non requirit concausam, verbi gratia, in gradu immediatae receptionis colorum quantitas est totalis causa, quia non requirit aliquid aliud quod sit cum ipsa immediata ratio recipiendi colorem, quamuis quantitas supponit aliud quod receptiuum est tam quantitatis quam coloris scilicet subiectum, sed illud respectu receptionis coloris non est in eodem gradu recipiendi colorem, sicut quantitas, quia illud est remotum receptiuum, quantitas vero propinquum. Partialis autem causa est quae in suo gradu coexigit aliud, vt concausam: sicut anima est partialis causa recipiendi suas potentias organicas, quia cooxigit animam, nec est imaginandum quod potentiae organicae habeant pro immediato & totali receptiuo animam & materiam pro remoto, sicut dictum est de colore respectu quantitatis & subiecti: imo habent pro immediato subiecto & pro immediata ratione receptiua compositum ex materia & forma, seu ex corpore & anima, ita quod haec duo sunt immediate causae partiales supplentes vicem vnius totalis causae recipientis immediate praedictas potentias. Et quod ita sit patet. Nam si separaretur quantitas a substantia (sicut fit in sacramento altaris) in quantitate separata remanebit color, quia quantitas est totale receptiuum eiu immediatum. Si autem separetur anima a corpore, in animi separata non remanebunt potentiae sensitiuae, nec in corpore, quia neutrum fuit totalis causa receptiua talium potentiarum. sed quaelibet fuit partialis, & sui coniunctione supplebant vicem vnius totali causae.
Ex hoc ad propositum dicendum est, quod sola materia ni est causa totalis seu ratio receptiua quantitatis, nec mediata nec immediata. Non iminediata (non solum propter rationes prius positas) sed quia materia est pura potentia in gonere substantiae. Et ideo non est per sae & primo seu immediate receptiua rium actus substantialis qui est sui generis & cum quo facit vnum per se, cum omni autem alio actu facit vnum per accidens, propter quod sicut ens per accidens supponit ens per se, sic vnio materiae cum quantitate quae est aliquid vnum per accidens supponit per se vnionem materiae cum forma substantiali quae est aliquid vnum per se: & sic materia prima non est immediata causa. Item nec sola materia est totalis causa vel ratio remota recipiendi quantitatem, quia tunc oporteret quod forma substantialis esset totalis causa & immediata recipiendi eam cum inter materiam & quantitatem non sit dare aliud medium quam formam substantialem. Illud autem est falsum, quia tunc si contingeret formam separari a materia vel naturaliter sicui separatur anima, vel virtute diuina, tunc quantitas remanerei in anima vel quaelibet forma substantialis separata, quemadmodum color remanet in quantitate separata in sacramento altaris. Illud autem est absurdum, quia tunc anima separaretur a co pore cum quantitate corporis colore & figura quenmadmodun pingitur, quod nullus sapiens diceret. Relinquitur ergo quo cum materia non sit totalis ratio recipiendi quantitatem ve propinqua nec remota, nec forma similiter de qua statim probatum est quod non est totalis ratio propinqua seu immediara: & de se notum est quod non est totalis ratio prima & reme ta, quod quaelibet harum est partialis causa quae sui vnione ac constitutione suppositi supplent vicem vnius totalis causae immediate receptiuae quantitatis. Ex hoc autem solo quod aliquid est causa receptiua partialis quantitatis modo praedictnon est necesse ipsum esse quantum, sed solum aggregatum ex partialibus causis: sicut ex hoc quod anima & corpus sunt partiales causae receptiuae potentiae visiuae & actus videndi, non es necesse quod anima secundum se videat, vel quod corpus secundum se videat, sed solum aggregatum est quod recipit, & est totalis causa vel ratio receptiua. Et ideo ipsum solum necesse es esse tale, puta quantum, vel videns & non aliquam partialium causarum secundum se, propter quod licet anima sit partialis causa vel ratio recipiendi quantitatem, non est necesse ipsam esse quantam, sed solum compositum.
Sed statim occurrit dubitatio, quia sicut anima est solum partialis causa recipiendi quantitatem, ita quaelibet forma substantialis nec non & materia. Si ergo propter hoc non est necesse animam esse quantam, non erit necesse quamcunque aliam formam esse quantam nec etiam materiam. Cuius oppositum est superius concessum, & est secundum se notum. ad hoc dicendum est quod ex hoc solo quod materia & forma substantialis quaecunque sint causae partiales receptiuae quantitatis, nor sequitur aliquam earum esse quantam, sed solum compositum, nihiloninus tamen nil prohibet materiam & aliquas forma substantiales ex alia causa esse quantas in composito, & non secundum se ex illa, scilicet causa quae dicta fuit in praecedenti quaestione, quod omnis forma & omnis res quae est pure & simpliciter corporalis qualis est materia, & omnis forma substantialis sub anima est capax passionis & proprietatis quae est pe se & simpliciter & inseparabiliter conditio corporeitatis quae est quantitas, vt deductum fuit ibi. Ad hoc ergo quod aliquid si quantum requiritur quod sit ratio receptiua quantitatis vel econuerso. Et si sit ratio receptiua partialis solum adhuc exigitur quod sit res pure & simpliciter corporalis modo prius exposito, quod conuenit materiae & omnibus formis substantialibus praeter animam intellectiuam.
Ad rationes in oppositum dicendum est. ad primam, quod ad hoc quod aliqua forma sit quanta per accidens non sufficit? sit ratio receptiua quantitatis nisi esset totalis ratio quod nulli formae competit: sed requiritur quod sit forma pure & simpliciter corporalis quod non conuenit animae rationali quae es a corpore separabilis. Ad secundum dicendum quod aliqua form: substantialis potest esse totalis & immediata ratio receptius alicuius accidentis sicut anima rationalis est immediata ratio receptiue intellectus & voluntatis, quia cum forma sit secundum se actus quidam respectu materiae, potest tamen esse potentia, secundum quid respectu accidentis: sed materia cum si potentia simpliciter, non potest secundum se esse totalis & immediata ratio recipiendi quantitatem vel quodcunque accidentis quod est actus secundum quid.
On this page