Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Pater sit alius a Filio

QUAESTIO PRIMA. Vtrum pater sit alius a filio. Thom. 1. p. 931. artic. 2.

CIRCA distinctionem istam quaeruntur quatuor. Primo vtrum pater sit alius a filio. Et videtur quod non, quia alius est relatiuum diuersitatis substantiae, sed filius non est diuersus a pa & tre in substantia: ergo filius non est alius a patre, nec econuerso.

Item alius & aliud idem important, sed filius non dicit aliud a patre, non debet ergo dici alius.

IN CONTRARIVM est quod dicit Athanasius in symbolo: alia inquit est persona patris, alia filij

RESPONSIO. in diuinis vtendum est talibus nominibus quibus nec tollatur pluralitas personarum, nec ponatur pluralitas essentiae. Nomina autem quibus vtimur in diuinis transsata sunt a creaturis in quibus multiplicatur natura multiplicatis suppositis. Et ideo nullum nomen importans vnitatem vel pluralitatem sit accipiatur secundum se potest conuenire diuinis, nisi cum determinatione: vnde non proprie dicitur in diuinis est tantum vnus, vel in diuinis sunt plures nullo plus addito. Verum quia adiectiua ponunt rem suam circa substantiam, ideo possumus vti nomine vnius & plurium cum additione substantiuorum quibus ista conueniunt: vt dicedo deus vnus vel plures personae, sine ad tione aut non nisi improprie, quia potest quantum est ex Tno minis intelligi vnitas & pluralitas tam circa persona quam circa essentiam & econuerso. Similiter alius importat distinctio. nem quae est in diuinis solum quo ad personalia & non quo ad essentiam. Et ideo hoc nomine non est vtendum nisi cum additione personalium: vt dicendo quod pater est alia persona vel aliuin persona a filio, vel aliud suppositum, quod si quandoque dica tur alius a filio pater sine additione, exponenda est locutio 8& magis toleranda quam si diceret aliud, quia aliud in neutro genere sumitur substantiue communius quam in masculinc vel foeminino siue ex modo significandisiue ex vsu loquendiquam substantificationem vsus loquendi sic accipit vt aliud di cat diuersitatem essentiae, alius vel alia diuersitatem in persona. Sed istud non est de virtute sermonis, quia diuersitas gene ris & cuiuscunque modi significandi non mutat significatum vocabuli. Sed neutrum etiam substantiuatum non differt a misculino & foeminino, nisi in modo significandi: ergo in eis es idem significatum vocabuli. Sed alius & alia de suo significate dicunt diuersitatem in communi quae est vel esse potest tam si cundum essentiam quam secundum relationem vel personam ergo idem dicit aliud in neutro genere non obstante sua substantificatione, ergo de virtute sermonis non stat solum pro dinerso in essentia.

Notandum etiam quod quaedam sunt nomina quae non recipiuntur in diuinis, propter hoc quod quandoque fuerunt causa erroris magis quam propter repugnantiam suae significatinis, sicut nomen singularitatis ne tollatur communicabilitas naturae: nomen vnici ne tollatur numerus personarum, cum tamen essentia diuina sit verissime singularis non obstante sucommunicabilitate. Et pater sit vere vnicus pater. Similiter es de aliis nominibus quibusdam quae consimili ratione tolluntur a diuinis.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod alius est relatiuum diuersitatis substantiae accipiendo substantiam non solum pro essentia, sed pro supposito, & pro vtroque potest reddere locutionem veram vel falsam secundum naturam eius cu additur. Si enim dicatur quod pater est alia persona vel aliud suppositum vera est locutio. Si autem dicatur quod pater est alius Deus a filio, falsa est, quia dicit diuersitatem essentiae secundum conditionem termini essentialis cui additur. Si autem dicatur absolute & sine additione, pater alius est a filio, impropria est, & indiget determinatione. Ad secundum patet responsio per idem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1