Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum Pater sit prior a Filio

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum pater sit prior filio. Tho. i. p. 9. 40. art. 4.

SECVNDO quaeritur vtrum pater sit prior filio Et videtur quod sic: quia sicut se habet corruptio ad non esse, ita generatio ad esse, sed omne corruptum desinit esse: ergo omne genitum incipit esse, sed filius est genitus, ergo incipit esse & ita non est patri coaeternus.

Item in diuinis esse & duratio sunt idem: sed filius habe principium sui esse cum sit ab alio, ergo habet principium sua durationis, sed nihil tale est aeternum: ergo, &c.

Item prius est aliud a quo non conuertitur consequentia, sed sequitur, filius est, ergo Deus est & non econuerso: ergo Deus est prior filio, sed non nisi pro supposito patris: ergo, &c.

Contra in symbolo Athanasij dicitur quod in hac trinitate 8. nihil est prius aut posterius.

RESPONSIO. Dicendum est quod impossibile est patrem esse priorem filio aliquo modo prioritatis: quod patet sicIn diuinis non sunt nisi duo concurrentia ad constitutionem suppositorum, scilicet essentia & relatio: ergo si pater esset filic prior, hoc esset vel relatione essentiae vel ratione relationis, non ratione essentiae, quia est penitus vna & eadem in patre & filio. Prius autem & posterius de necessitate respiciunt diuersa, secum dum rem si sit ibi prius & posterius secundum rem. Considerando ergo praecise diuinam essentiam secundum se cum sit vna re & ratione: vt probatum est supra in quaestione de attributis secundum illam nihil potest dici prius aut posterius in diuinis. Item ratione relationis non potest esse pater prior filio, nec per consequens ratione essentiae vt est sub tali relatione vel tali per sona, quia quicquid sit de relationibus disparatis de quibus in ferius inquiretur, tamen constat quod relationes oppositae simul sunt natura & intellectu, paternitas autem & filiatio quibus solum pater & filius distinguntur sunt relationes oppositae ergo secundum eas pater & filius sunt simul: nec vnus prior est alio, nec secundum rem, nec secundum intellectum.

Quidam tamen distingunt de relatione quod potest considerari vel vt relatio, vel vt proprietas constitutiua. Si vt relatio c est verum quod nunc dictum est. Si autem vt proprietas comitutiua sic paternitas est prior filiatione, & pater filio, nam proprietas constitutiua personae producentis praeintelligitu personae productae & proprietati ipsam constituenti. Ratio autem huius est, quia qualem ordinem realem habent inter se aliqua quando differunt re, similem ordinem habent rationis quando differunt sola ratione: sicut enim intellectus & volun¬ tas in nobis in quibus realiter differunt, habent realem ordinem, quia intellectus naturaliter praecedit voluntatem & intelligere ipsum velle, sic in Deo in quo non differunt nisi ratione intellectus & actus eius secundum rationem praecedunt voluntatem & actum eius. Nunc est ita quod vbi est proprieta, constitutiua suppositi differens realiter ab actione & relatione, talis est ordo inter ista quod proprietas constitutiua suppositi praecedit realiter saltem ordine naturae, actionem & relationem, ergo in Deo patre in quo illa non differunt nisi secundum rationem proprietas constitutiua praecedit secundum rationem generationem & relationem. Cum ergo pater simul sit cum filio ratione paternitatis vt est relatio, & rationem relationis praecedit ratio paternitatis constituentis, sequitur vt videtur, quod si paternitas consideretur vt proprietas constitutiua, quod paternitas prior est filiatione, & pater filio secundum rationem talis considerationis.

Haec autem distinctio non videtur habere locum in proposito, quia si illud quod constituit personam patris aut filij consideretur vt proprietas constitutiua & non vt relatio non potes esse nisi duobus modis. Vno modo sicut consideratur absolutum sine relatione, quod in proposito esse non potest, quia tunc intelligeretur suppositum diuinum constitutum per absolutum, & talis intellectus esset falsus. Alio modo sicut consideratur conmune absque minus communi vt animal absque rationali vel irrationali. Et hoc modo cum proprietas constitutiua sit in plures quam relatio constituens, quaedam enim supposita constituuntur relationibus, vt in diuinis, quaedam per absoluta, vt in creaturis, proprietas constitutiua potest intelligi absque intellectu relationis & absque intellectu formae absolutae, sed istud non habet locum in proposito. Primo, quia licet commune sumptum sub nomine & ratione communi possit intelligi non intellecta ratione particulari sub ipso contenta, vt anima sine homine vel asino particulari, tamen sub hoc proprio nomine & propria ratione acceptum & retentum non potest intelligi sine communi quod inest ei per se primo modo, sicut homo non potest intelligi sine animali, & secundum hoc possumus intelligere quod sit aliqua proprietas constituens suppositum non intellecto quod illa proprietas sit absoluta vel relatiua, sed hoc non quaerimus. Non enim quaerimus vtrum possimus intelligere in generali suppositum diuinum constitutiuum in esse suppositi, non intelligendo quod sit constitutum per relationem. Sed quaerimus in speciali, vtrum paternitas quae est constitutiua patris possit intelligi vt constitutiua patris absque hoc, vel priusquam intelligatur vt relatio, qua refertur pater ad filium vt sic pater possit intelligi prior filio & constat quod non, imo econuerso paternitas potest intelligi vt relatio non intelligendo quod sit constitutiua. Cuius ratio est, quia nihil potest intelligi sine eo quod est de ratione sua iudicante quid est & quod conuenit ei in primo modo dicendi per se. Talia autem sunt de intellectu rei: sed de ratione paternitatis est relatio & inest ei in primo modo dicendi per se. Esse autem constitutiuum sup. positi non est de ratione paternitatis, nec aliquo modo conuenit ei per se quia non conuenit omni, ergo impossibile est intelligere paternitatem in aliquo nisi intelligendo rationem relationis, sed bene possumus intelligere paternitatem in aliquo non intelligendo rationem constitutiuam, sicut bene possumus: intelligere paternitatem in aliquo non intelligendo quod constituit suppositum totum, eroo contrarnum accidit ei quod isti dicunt quod nunquam potest intelligi paternitas, in aliquo v constituens & non vt referens, vel prius constituens postea v referens, cum relatio sit de primario intellectu paternitatis, sed bene potest intelligi vt referens & non vt constituens, & sic nullo modo praeintelligitur pater filio vtroque accepto, sub proprio nomine & propria ratione sicut quaestio intelligitur.

Item non solum in speciali considerando patrem & pater. nitatem, sed nec in generali, potest in diuinis producens intelligi esse prius producto quocunque modo non solum secundum rem, sed nec secundum rationem: Quod patet sic, quia si in diuinis possit producens praeintelligi producto, aut proprietas producentis proprietati producti, hoc esset inquantum hoc esset producens & illud productum, aut alio modo: non inquantum hoc est producens & illud productum, quia rationes producentis & producti sunt correlatiuae quae simul sunt secundum intellectum. Nec alio modo vtpote inquantum constitutum inesse suppositi, quia si suppositum producens non inquantum producens, sed inquantum constitutum inesse suppositi praeintelligitur producto, sequitur quod intelligatur constitutum antequam producens, quare & per aliud quam per relationem producentis: sed iste intellectus est falsus, quia sequeretur quod intelligeretur constitutum per aliquid absolutum; quod patet, quia licet aliquid possit intelligi sub ratione communi non intellecta ratione propria sub communi contenta (sicut aliquid potest intelligi sub rationem animalis non intellecto rationali ve arrationali) tamen ex quo sub communi vnum diuidentium excluditur, alterum ex necessitare concluditur. Verbi gratia si di icatur sic. Istud est animal & non irrationale, sequitur quod est rationale. Cum ergo constitui sit in plus quam constitui per absolutum vel per relationem; ideo aliquid potest intelligi constitutum non intellecto quod sit constitutum determinate per absolutum, vel determinate per relationem: tamen ex quo intelligitur constitutum & non per relationem necessarium est quod intelligatur constitutum per absolutum, & ita suppositum diuinum si intelligatur constitutum non per relationem, sed prius constitutum, & postea relatum, sequitur exnecessitate( intelligatur constitutum per absolutum, qui intellectus est falsus. Et probatur consequentia, quia ex quo intelligitur constitutum per aliquid, oportet quod intelligatur constitutum per relationem, vel per absolutum vel per indifferens, quia praete ratione istas nulla alia est: Sed non intelligitur constitutum pe rationem relationis, quia illa excluditur: nec per rationem indifferentem, quia ratio relatiua non excluderetur: ergo intelligitur constitutum per rationem absolutam.

Ad rationem adductam contra hoc dicendum qud qualem ordinem realem habent aliqua inter se vbi differunt realiter, talem ordinem rationis habent vbi differunt secundum rationem quando hinc inde sibi inuicem correspondent proportionabiliter secundum suas rationes specificas (sicut intellectus & ve luntas in Deo & in nobis) & sic si paternitas in creaturis esse proprietas constituens suppositum & esset prior realiter generatione, & relatione generantis ad gonitum, sequeretur. in diuinis paternitas vt constituens esset prior secundum ratiomem quam generare, & quam relatio generantis ad genitum: sed neutrum est verum, quia in creaturis, nec paternitas constitui suppositum, nec praecedit realiter generationem, nec felationem generantis ad genitum. verum est quod proprietas absolutconstituens suppositum um creaturis praecedit secundum rem renerationem, & relationem: sed tali proprietati nihil correspondet proportionabiliter in diuinis; nec paternitas, nec aliquid aliud. Et ideo nullum simile est hinc inde. t0. Vel dicendum clarius, quamuis redeat in idem, quod ordo prioris & posterioris tam secundum rem quam secundum ratio nem solum est inter disparata, quorum vnum non est de ratione alterius, & in illis maior propositio habet veritatem: sed per ternitas & relatio noun sic se habent, nec in diuinis nec in crea turis: quia in ratione paternitatis includitur relatio per se. E ideo paternitas nullo modo potest esse prior relatione neque secundum rem neque secundum rationem: nec in Deo, nec in creaturis.

Ad primum argumentum in oppositum dicendum quod sicut se habet corruptum ad desitionem essendi, sic genitum ad acceptionem essendi: non autem ad inceptionem. Generatio enim de re sua non includit nisi acceptionem esse & naturae ab alio modo naturae; vt dictum fuit suprâ dist. 4. quod autem sit ibi inceptio essendi hoc conuenit generationi quatenus est mutatio cuius subiectum prius est sub priuatione quam sub forma. Nihil autem tale est in generatione diuina, & ideo genitum accipit quidem esse: sed non incipit.

Ad secundum dicendum, quod sicut filius habet principium sui esse, ita suae durationis: filius autem habet principium sui esse quia habet principium a quo est, sed non habet principium quod sit prius in essendo: similiter filius habet principium a quo habet suam durationem, sed non habet principiumque sit prius duratione. Ad tertium dicendum, quod per eandem rationem probaretur quod filius vel spiritus sanctus esset prior patre: vt paret pesimilem deductionem, dicendum ergo quod ex his quae conueniun superiori ratione communis conceptus non licet inferre aliquod inferius. Sicut non sequitur, homo est species, ergo sortes vel Plato est species. Prioritas autem secundum non conuertendi consequentiam conuenit sirperiori, ratione communioris cor ceptus. Et ideo non licet inferre aliquid inferiorum, sicut nor sequitur, animal est prius homine, ergo asinus vel equus vel al quid tale animal est prius homine. Et similiter non sequitur Deus est prior filio secundum non conuertendi consequentiam: ergo pater vel spiritus fanctus est prior filio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2