Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum Pater et Filius possint dici plures aeterni
TERTIO quaeritur vtrum pater & filius possini dicit plures aeterni. Et videtur quod non, quia sicut trium personarum est vna deitas, ita vna aeternitas, sed pater & filius non dicuntur plure: ai dij: ergo nec plures aeterni.
Item quae dicuntur absolute non plurificantur in diuinis (ignificant enim substantiam) sed aeternus dicitur absolute ergo non plurificatur dicendo plures aeterni.
INCONTRARIVM est, quia non magis est essentialis personis diuinis aeternitas quam entitas, sed entitas praedicatur in plurali de pluribus personis (dicimus enim qued pater & filius sunt) ergo debemus similiter dicere quod pate & filius sunt aeterni
RESPONSIO. quaestio ista non est de re quid it, e de modo loquendi. Non enim dubitamus vtrum aeternitas plu rificetur in personis diuinis, sed supposito quod in omnibus perionis diuinis sit vna aeternitas sicut vna diuinitas, quaerimus vtri debeamus praedicare nomen aeterni de tribus personis in plurali an in singulari: est ergo intelligendum quod nominum quaedam sunt adiectiua, alia substantiua. Illa quaem sunt substantiua cn non significent per modum dependentis ad alterum, & alter inhaerentis non dicuntur de aliquibus pluraliter, nisi naturaimportata per talia nomina plurificetur in illis. Sed adiectiu. cum significent per modum dependentis ad alterum, & alteri inhaerentis praedicantur pluraliter (de pluribus tamen) siue fo ma importata per talia nomina plurificetur siue non. Debeni enim vt dicunt grammatici, adiectiua conformari substantiuis it numero. Vnde dicimus quod plures homines trahunt nauem pluraliter, licet sit vnus tractus numero. Cum ergo quaeritur vtri pater & filius sint plures aeterni. Aut facis difficultatem in hoc quod est plures, vel in hoc quod est aeterni: Si in hoc quod est plu res, solutum est in prima quaestione huius dist. Si in hoc quod est aeterni, nulla vis facienda est cum sit adiectiuum quod prae dicatur pluraliter de pluribus: & pluralis numerus non denota numerum formae per adiectiuum importatae, sed pluralitatem illorum quibus conuenit. Vnde bene dicitur plures persona sunt diuinae non autem dij: & quod pater & filius & spiritus sanctus intelligunt & volunt non autem intelligit aut vult, lice intelligere & velle in eis sint vnum numero. Et idem iudicium est de hoc quod est aeternum prout sunutur adiectiua; quia debet dici quod sunt plures aeterni.
Ad primum argumentum dicendum quod non est sihilde hoc nomine deus, & de hoc nomine aeternus, quia illud est substantiuum & istud adiectiuum: quamuis hoc quod est aeternus sumatur aliquotiens substantiue, & tunc non praedicatu pluraliter: vnde Athanasius sic accepit cum dixit, & tamen non tres aeterni, sed &c. Adiectiue autem accepit cum dixit quod tres personae coaeternae sibi sunt & coaeuae.
On this page