Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum generatio divina debeat exprimi per verbum praesentis temporis dicendo filius semper nascitur, an per verbum praeteriti dicendo Filius semper natus est
IHTO quaeritur quomodo diuina generatio debeat exprimi, vtrum per verbum praesentis temporis dicendo filius semper nascitur, an per verbum praeteriti dicendo filius semper natus est. Et videtur quod per verbum praeteriti temporis, quia quod est nobilius, est Deo attribuendum, sed nobilius est esse natum vel genitum quam nasci vel gigni: ergo debemus dicere quod filius semper est natus vel genitus, magis quam semper gignitur vel nascitur.
Item Aug. 93. q. c. 57. sic dicit, qui nascitur nondum est natus: sed filius est natus, ergo nou semper nascitur.
Praeterea natiuitas completa debet significari vt iam facta & per consequens debet signilicari per praeteritum, sed natiuitas filij est completa, quia nihil de ea expectatur in futurum ergo debet significari per praeteritum vt dicamus filius semper natus, & non semper nascitur aut semper nascetur.
IN CONTRARLVM est, quod non desinit esse semper debet designari vt praesens, sed natiuitas filij non desinit esse, ergo debet significari per praesens dicendo filius sem per nascitur.
Item pater semper generat, ergo filius semper gignitur, consequentia patet: probatio antecedentis patet per Daniel. lib. I. qui dicit Deus infinite & sine tempore ens inquiescibiliter generat.
RESPONSIO. dicendum quod generatio filzcon sufficienter exprimitur per praesentis temporis ver bum tantum, vel praeteriti tantum, sed per vtrumque simul quod patet sic, in his quae producuntur non per motum, nec per actionem nouam, sed per actionem indiuisibilem, & perpetuam sem per sunt simul fieri & factum esse, sed filius producitur a patre non per motum nec per actionem nouam, sed per actio¬ nem indiuisibilem & perpetuam, ergo in productione vel generatione filij semper sunt simul produci & productum esse gigni & genitum esse, ergo per vtrunque debet generatio fili exprimi, & non per alterum tantum, vt dicatur semper gignitur & semper genitus est, semper nascitur & semper natus est. minor supponitur, sed probatio haec est maioris. In his enim qua fiunt per motum fieri eorum est ipse motus qui non manet acquisito termino, sed cessat & tunc primo res dicitur facta propter quod in talibus fieri & factum esse nunquam sunt simul. In his vero quae non fiunt per actionem subitam sed nouam, sicut illa quae creantur de nouo fieri & factum esse funt simul, quia mox vt talis actio est, completa est, sed haec non ess pro quolibet instanti sed solum pro instanti primo in quo de nouo accipit esse. Tunc enim verum est dicere quod res creatur & creata est. Deinceps autem solum dicimus quod est creata & quod non creatur. Istud tamen non est de virtute sermonis neex proprietate rei, sed tantum ex consuetudine loquendi vt patebit in secundo libro, distin. 1. In his autem quae fiunt per actionem indiuisibilem & perpetuam semper sunt simul fieri & factum esse, vel produci & productum esse, quia talis productio, vt statim est, perfecta est, & nihil de perfectione sua expectans in posterum. Et quia semper est & semper completa est, ideo productum per eam dicitur semper produci propter permanentiam productionis. Et dicitur semper productum propter eius perfectionem. Et ideo filius dicitur semper nasci & semper natus, forte tamen aliquantulum magis propria es ista, filius semper natus est quam semper nascitur, quia in communi modo loquendi fieri dicit, quasi viam ad terminum distantem quod non est reperire in diuinis. Per hoc patet responsio ad obiecta
On this page