Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum theologia prout communiter traditur et habetur sit scientia proprie dicta

PRIMA QVAESTIO PROLOGI. Vtrum Theologia sit scientia. De hac S. Tbo. i. qu. l. ari. 2. Scutum in Prolog. q.. &.

PRIMO quaeritur de causis Theologia secundum se: & deinde de comparatione eius ad alias scientias. Quantum ad primmu, quaeritur, de tribus partibus ad tres causas Theologiae: scilicet fora malem, materialem, & finalem. De efficiente enim non est magna dubitatio. Circa causam formalem quaeruntur duo: Primum est, Vtrum Theologia sit scientia. Secundum, Vtrum sit vna. Adhuc circa primum tria quaeruntur: Primum est, Vtruin Theologia, prout communiter traditur, & habetur, fit proprie scientia. Secundum est, Vtrum sit scientia, supposito quodam lumine, quod quidam ponunt esse in perfectioribus Doctoribus. Tertium est, Vtrum virtute diuina possit conmunicari viatori cognitio scientifica de articulis fidei. Ad primum sic proceditur: & arguitur, quod Theologia, prout communiter traditur, & habetur, sit proprie scientia, quia omnis sapientia est proprie scientia (quia sapientia includit scientiam vt habetur 6. Ethic.) sed Theologia est sapientia, cum sit cognitio diuinorum, quae dicitur sapientia secundum Augustinum 12. de Trinit. cap. 14. ergo ipsa est scientia.

Item Philosophus 6. Ethic. distinguit habitus intellectuales in septem, scilicet sapientiam, scientia, intellectum, prudentiam, artem, opinionem, & suspicionem. Sed Theologia est habitus intellectualis, & non est opinio, nec suspicio, quibus contingit falsum dicore, non autem per Theologiam: nec est ars, quae est de factibilibus a nobis: nec prudentia, quae est de agibilibus, cum Theologia fit de Deo, vt communiter ponitur: nec est intellectus qui est habitus principiorum, quia illa sunt per se nota, non aute illa, de quibus est Theologia. Relinquitur ergo, per locum a sufficienti diuisione, quod sit scientia, vel sapientia: sed si est scientia, habetur propositum: si vero est sapientia, idem habetur, cum sapientia includat scientiam vt dictum est. Quare, &c.

Item Hiere. 9. dicitur, quod in hoc glorietur, qui gloriatur scire & noscere me. Et videtur loqui de notitia, quae habetur de Deo per sacram scriptura seu Theologiam: ergo ipsa est scientia.

In contrarium argnntur. Primo, quia scientia est virtus in¬ tellectualis, vt patet ex 6. Ethic. sed Theologia non est virtus intellectualis: ergo non est scientia. Minor probatur: Quia viris es dispositio perfecti ad optimum, vt habetur 7. Physic. sed Theolc gia non disponit, nec perficit intellectum ad id, quod optimum est intellectui quia non facit euidentiam de his, quae tradit, sicut nec fides, ex cuius articulis procedit. Clara autem euidentia veritatis est illud, quod est optimum intellectui. Quare, &c.

Item, Perfectior est habitus principiorum, quam habitus conclusionum: quia habitus conclusionum dependet ex habi tu principiorum, & non econuerso, sed fides, quae est habitus principiorum, ex quibus Theologia procedit, non est virtus intellectualis: nec inter illas nominatur 6. Ethic. Ergo nec Theologia est virtus intellectualis.

RESPONSIO. Creca quaesionem isti procedetur sic quia primo ponet quaedam distinctio Theologiae: & secundo, iuxta membra illius did nctionis, respondebitur ad quaestionem. Quantum ad primum, notandum est, quod Theologia videtur posse accipi tripliciter: Vno modo, pro habitu, quo solum vel principaliter assentimus his, qua in sacra scriptura tradutur, & prout in ea tra ¬ duntur. Et hoc rationabiliter. Si enim scire ea, quam continentur in libris Naturalibus Aristotelis, & quoruncunque aliorum Philosophorum, vocatur communiter Naturalis Philosophia: multo magis, scire ea, quae in sacra scriptura continentur, debet vocari Theologia:. quia Naturalis Philosophia non est scire, quid Aristoteles, vel alij , Philosophi senserunt: sed quod habeat veritas rerum: Vnde vbi deuiat mes Aristotelis a veritate rerum, non est scientia, scire qud Aristoteles senserit, sed potius error. Sed vere Theologia dicit scire eorum mentem, qui sacrum canonem Spiritu sancto inspirante tradiderunt: quia intellectus eorum nunquam deuiauit a veritate rerum.

Secundo accipitur Theologia, pro habitu, quo fides, & ea in sacra scriptura traduntur, defenduntur, & declarantur, ex quibusdam principiis nobis notioribus. Et sic accipit eam Aug. lib. 14. de Trinit. c. 1. Dicit enim, quod huic scientiae tantummodo tribuitur illud, quo fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditur, & roboratur. Et subdit immediate, Qua scientia non pollent fideles plurimi, quamuis polleant fide plurimum. Aliud est enim, scire tantummodo quid homo credere debeat: aliud autem, scire quomodo hoc ipsum & piis opituletur, & contra impios defendatur: quam proprio vocabulo Apost. ad Cor. scientiam appellare videtur. Verba sunt Aug. Ex quo satis apparet, quod ipse vocat scientiam Theologiae habitum, quo fides & scriptura defenduntur, & declarantur. Sic etiam accipit, & intendit eam tradere Magister Sentent. in Prologo dicens, Sic fidem nostra aduersus errorem carnalium hominum turris Dauidicae clypeis munire, vel potius munitam ostendere: ac catholicarum inquisitionum abdita aperire: necnon sacramentorum ecclesiasticorum, pro modulo nostra intelligentiae, notitiam tradere studuimus. Dicit autem, munitam ostendere, quia vtitur autoritatibus Augustini, & aliorum qui suis dictis fidem defenderant, & clarificauerant.

Tertio accipitur Theologia communius (nescio si *verius) pro habitu eorum, quae deducuntur ex articulis fidei, & ex dictis sacrae scripturae, sicut conclusiones ex principiis & hic modus nunc vertitur communiter in ore loquentium, &c.

Hac distinctione praemisia, dicendum, quod si Theologia capiatur primo modo, scilicet pro habitu, quo cognoscuntur ea, quae in sacra scriptura traduntur, & modo, quo in ea traduntur, Theologia non differt a fide. Cuius ratio est, quia quae in sacra scriptura traduntur, sic solum diuina autoritate tenentur. Sic autem essentire eis, scilicet vt diuina autoritate sunt tradita, solius fidei est. Et ideo Theologia sic accepta, non differt a fide. Propter quod, quaerere vtrum Theologia sic accepta, sit scientia, idem est, ac si quaereretur, vtrum fides esset scientia, & non solum, vtrum cum fide stet scientia de eodem. Et quia nullus vnquam dubitauit, an fides formaliter sit scientia, nisi loquendo largissime de scientia, sicut loquitur Augu. de videndo Deum, dicens, quod illud dicimur scire, quod credimus aliorum testimonio: ideo hic sensus conclusionis ad praesens dimittitur.

Si autem Theologia accipiatur secundo modo, scilicet pro habitu, quo fides, & ea quae in sacra scriptura traduntur, defendumtur, & declaratur, sic fides & Theologia sunt de eodem: nisi quod illud, quod tradit fides sola autoritate, tradit Theologia ratione. Et ideo quaerere, vtrum Theologia sic accepta sit scientia, est, quaerere, vtrum de eodem possit simul haberi fides & scientia.

Accipiendo autem Theologiam tertio modo: sicut communiter accipitur, pro habitu eorum, quae deducuntur ex articulis idai: & ex dictis sacrae scripturae, sicut conclusiones ex principus: sic quaerere, vtrum Theologia sit scientia, est qaorere vtrum ex articulis fidei possit aliquid demonstratiue concludi, quod sit vere scitum.

Et his duobus modis vltimis tractabitur quaestio: Primo, vtrum de eodem possit esse fides, & scientia. Secundo, vtrum ex articulis fidei possit deduci conclusio vere scita. Sed antequam haec tractentur, excludendae sunt quaedam obiectiones, quae fiunt contra praedictam distinctionem. Quidam enim arguunt contra duo membra distinctionis. Contra primum membrum dupliciter: Primo sic: Per fid est proprie accepta, solum assentitur alicui, vt est a Deo reuelatum, & non, vt est ex aliquo deductum. Sed sacra scriptura tradit quaedam, vt ex aliis deducta & conclusa. Ergo talia non tenentur sola fide: cuius oppositum dictum est in primo membro distinctionis. Maior patet: sed minor probatur: quiin sacra scriptura vnus articulus deducitur, & concluditur ex alio: sicut Apo. I. Cor. 15. concludit resurrectionem nostram ex resurrectione Christi. Item deducendo ad inconueniens contra fidem, probat illud idem, dicens, Si mortui non resurgunt, vana est fides nostra, inanis est probatio nostra. Et quaedam similia frequi ter inueniuntur in epistolis & libris sapientialibus. Quare, &c

Secundo sic: Fides est habitus infusus: sed Theologia primo modo, est habitus acquisitus: quia habitus, quo cognoscimus ea, quae continentur in sacra scripturas, est acquisitus per studium & doctrinam: ergo talis Theologia non est idem, quod fides

Contra secundum membrum arguitur sic: Habitus, quo sacra scriptura, & contenta in ea, defenduntur, & declarantur, se habet ad sacram scripturam, sicut se habet habitus opinatiuus circa vnumquodque cognoscibilium, ad scientiam de illis scibilibus. Multa enim probabilia dicuntur de Naturalibus & Geometricis, quorum habitus se habet ad scientiam naturalem, vel geometriam, si cut supra dictus habitus ad Theologiam, vel sacram scripturam. Sed propter habitum opinatiuum, annexum Naturali scientiae, vel Geometriae, non dicitur, quod sunt dua Geometriae: Ergo nec propter supra dictum habitum annexum sacrae scripturae, debet dici, quod sint duae Theologiae. Dicuni ergo ilti, quod ille habitus persuasiuus, non est alius habitus a Theologia proprie dicta, vel non est alia Theologia proprie dicta, sed est annexus Theologiae proprie dictae, sicut habitus opinatiuus est annexus scientiae, quando sunt de eisdem obiectis.

Ad primum istorum, quod est contra primum membrum distinctionis, dicendum est ad maiorem, quod per fidem solum assentitur alicui, vt reuelatum est a Deo, & non, vt est ab alio deductum, deductione pure fundata super naturas rerum, seu deductione humana: sed si deductio tenetur, vt a Deo inspirata vel ipsa deducta traduntur alibi in sacra scriptura, vt absolute a Deo sunt reuelata, tunc talis deductio, & ipsa deducta, tenentur ex fide proprie dicta. Deinde dicendum ad minorem, quod quamui: in sacra scriptura quaedam tradantur, vt deducta ab aliis tamen illa deductio, vt ad scriptura pertinet, habeturvt a Deo inspirata, & non vt humana ratione inuenta: alioquin licoret eam negare, & sic falsificaretur scriptura pro illa consequentia deducta quod est erroneum. Quaedam etiam talium quae hic traduntur, vt & aliis deducta, traduntur alibi in scriptura, vt absolute reuelata, sicut resurrectio nostra, quae concluditur ab Apostolo ex resurrectione Christi, traditur, vt absolute reuelata, Iob. 19. & Dani. 12. & per Christum in Euangelio, in pluribus locis: & omnia talia tenentur solum, vel principaliter, per fidem proprie dictam.

Ad secundum dicendum, quod nullus habitus potest exire ir A actum nisi praesente vel proposito obiecto: propter quod necesse s est, ad hoc quod per fidem credamus explicite & in particulari omnia credibilia, quod ipsa proponantur nobis, & explicentur. Ei quia ipsa continentur in sacra scriptura, quae non est nobis naturaliter nota: ideo oportet habere notitiam eis, per acquisitionem studij vel doctrinae: ex quibus si in nobis generatur aliquis habitus, bene quidem: sed ille habitus do se non facit assensum imo potest esse communis assentientibus, & non assentientibus: quia tam illi, quam isti, possunt cognoscere, quid continetur in sacra scriptura: sed non assentiunt, nisi illi qui credunt sacra scriptura esse a Deo inspiratam: quod pertinet ad fide: & ita fides aut solum, aut principaliter, facit assentire dictis scripturae. Primus autem habitus, qui est per studium acquisitus, requiritur propter solam propositionem seu praesentationem obiecti: propter quod non debet dic Theologia ob defectum assensus, sicut non debent dici Geometrici habitus, quibus cognoscitur, quicquid continetur in libris Geometricalibus, si eis non assentiretur. Minor igitur propositio illius obiectionis, implicat falsum, vocando Theologiam illum nat habitum acquisitum, qui de se non facit assensum: & sic patet, quod Theologia, prout dicit habitum, quo solum, vel principaliter, assentimus his, quae in sacra scriptura traduntur, & vt in ea traduntur, non differt a fide: quod fuit primum membrum distinctionis.

Ad illud, quod obiicitur contra secundum membrum distinctiovis, dicendum est, quod si argumentantes intendant dicere,c ille habitus defensiuus sacrae scripturae, quem vocant Theologiam, non sit alius habitus a tali Theologia, sed sit ei adiunctus, contradictio est in dictis, quia nihil adiungitur sibi ipsi. Et idec si est adiunctus, est alius. Si vero intendat dicere, quod sit alius habitus, sed non debet dici Theologia, quia non est principalis, sed adiunctus, sicut habitus opinatiuus circa Geometricalia, non dicitur Geometria, sed sola scientia Geometriae, tanquam principa lior adhuc isti contradicunt sibi ipns. Dicunt anim alibi, quo opimo non stat cum scientia: hic autem dicunt, habitu opinatiui circa vnunquodque genis scibilium; annexum esse scientiae, quae est de eisdem scibilibus. Non autem possibile est, imo videtur esse contradictio, quod incompassibilia sint sibi inuicem annexa qn potius vnum annexorum est amminiculatiuum alterius.

Sed quicquid sit de hoc, dicendum est ad rationem istorum, quod non est simile, quod inducitur pro simili: quia habitus opinatiuus, adiunctus scientiae Geometricae, quamuis sit habitus Geometricus, tamen non dicitur Geometria: quia scientia geometriae, tanquam certior & perfectior, illud nomen sibi appropriat. Et illo modo, si quis esset habitus Theologicus, qui esset proprie scientia; ille solus diceretur proprie Theologicus, propter suam excellentiam, respectu aliorum: sed non est ita, vt inferius patebit: quinimo omnes habitus Theologici deficiunt? ratione scientiae proprie dictae. Et ideo nulli appropriatur nomen Thcologiae, sed conuenit omnibus habitibus Theologicis cognitinis facientibus assensum, & maxime illi habitui, de quo nunc loquimur: vt testatur autoritas Beati Augustini prius allegata. Et sic paret, quod obiectiones factae cotra istam distinctionem prius positam, non concludunt.

Nunc procedendum est ad pertractandum articulos propositos: & primo primum, videlicet vtrum fides & scientia possint simul esse in eodem homine de eadem conclusione. Et vt latius tractetur quaestio, notandum est, quod fides potest capi dupliciter: vno modo pro fide, quae innititur autoritati humanae alio modo, pro fide quae innititur autoritati diuinae. Prima fide non differt ob opinione: quia locus ab autoritate humana, esse topicus, & argumentum inde sumptum, est debilissimum. Et ideo fides, quae tali autoritati innititur; est opinio debilissima. Propter quod idem est quaerere, vtrum talis fides & scientia proprie dicta, possint simul esse in eodem, & de eodem, sicut de opinione & scientia. Et in hoc sensu primo tractabitur quaestio: & postea de fi de, quae innititur autoritati diuinae, & de scientia dicetur.

Quantum ad primum, notandum est, quod distinctio scientiae & opinionis potest accipi dupliciter. Vno modo, ex parte conclusionis scitae & opinatae, ita videlicet, vt scientia dicatur habitus conclusionis necessariae, quam impossibile est aliter si habere: & quod de hoc constet scienti, sicut ponitur in diffinitione eius, quod est scire, vt habetur primo Posteriorum, quod scire est cognoscere de conclusione, quod impossibile est eam aliter se habere. Opinio vero proportionaliter sic habitus conclusionis contingentis realiter, vel quae aestimatur ab opinante esse contingens, & possibilis aliter se habere. quod pro tanto additur, quia per scientiam non dicitur, nisi verum. Et ideo qualis est conclusio scita, talis videtur esse scienti: sed opinione contingit dicere verum & falsum: vt habetur sexto Ethicorum: propter quod conclusio, de qua est opinio, & quae ab opinante aestimatur contingens, secundum hanc distinctionem opinionis a scientia, potes esse contingens, vel secundum rem, & secundum aestimationem opinantis simul: & tunc est opinio vera, quo ad hoc vel solum secundum aestimationem opinantis: & tunc est opinio falsa.

Sic autem distinguendo opinionem a scientia, impossibile est, eundem hominem habere simul opinionem & scientiam de eadem conclusione, nec secundum actum, nec secundum habitum. De actibus patet faciliter sic: Impossibile est contradictoria simul esse vera. Aestimare enim contradictoria simul esse vera, non potest esse in mente hominis, etiansi voce proferatur: vi habetur quarto Metaphysicae. Sed eandem conclusionem necessariam esse, & contingentem includit contradictionem, scilicet posse aliter se habere, & non posse aliter se habaere. Aestimare autem conclusionem non posse aliter se habere, quod fit per scire: & aestimare eandem conclusionem posse aliter se habere quod fit per opinari, secundum distinctionem praeacceptam, est existimare contradictoria simul esse vera, vt de se patet. Ergo scire, & opinari, sic accepta, non possunt simul esse in eodem homine, & de eadem conclusione. Et in hoc sensu dicit Aristoteles in fine primi Posteriorum, quod non contingit eundem hominem simul scire, & opinari eandem conclusionem. 6.lu

Idem patet de habitibus, quia habitus, qui causantur ex actibus formaliter incompossibilibus, vt patet ex secundo Ethicorum, quia quilibet actus faciens ad generationem vnius habitus, facit ad corruptionem alterius, & completa generatione vnius, completa est corruptio alterius. Sed scientia, & opinio, praedictis modis acceptae, causantur ex actibus formaliter incompossibilibus, scilicet ex scire & opinari, qui praedicto modo accepti sunt actus incompossibiles formaliter; vt statim probatum est. ergo scientia & opinio sic acceptae, sunt habitus incompossibiles: & per consequens, scientia, & fides, quae innititur autoritati humanae, cum sit quaedam debilis opinio, vt dictum fuit prius.

Alio modo potest accipi distinctio scientiae, & opinionis, ex parte mediorum, ex quibus procedunt. Nam scientia procedit per medisi necessarium. Opinio vero, per medium probabile, & contingens, vel quod aestimatur tale. Et ista distinctio videtur magis propria, quam prima: quia licet distinctio consimilium habituum: puta scientiae a scientia, debeat accipi ex parte obiecti magis, quam ex par te medij, quod est in omnibus scientiis consimile formaliter, quia est necessarium, quauis vnum dicat propter quid, & aliud quia, de quo nihil est ad propositum: tamen distinctio dissimilium habituum, qui possunt esse eiusdem obiecti, tam incomplexi, quam complexi, quemadmodum sunt opinio & scientia, oportet quod sumatur ex parte mediorum, ex quibus procedunt. Hoc etiam necesse habent fateri illi, qui contradicunt, quod circa vnumquodque scibilium est dare habitum opinatiuum: quod non esset, nisi conclusio eadem posset esse scita & opinata. Non ergo necessario differunt scientia & opinio ex parte conclusionum: sed differunt semper necessario ex parte mediorum, ex quibus procedunt: ita vt scientia sit habitus conclusionis conclusae per medium nocessarium, de cuius necessitate euidenter constet scienti: opinio vero sit habitus conclusionis conclusae, per medium, quod est contingens, vel aestimatur esse contingens. Accipiendo autem sic scientiam & opinionem, possunt vere scientia & opinio simul esse in eodem homine de eadem conclusione, secundum actum, vel saltem secundum habitum.

Circa hoc videndum est primo de actibus, qui sunt nobis notiores, & postea de habitibus. De actibus autem dicendum est, quod si ponantur esse diuersi secundum rem, simul esse non possunt: quia plures actus intelligendi non possunt simul esse in eodem intellectu secundum cursum naturae, vt alibi probatum fuit. Scire autem est quidam actus intelligendi: & opinari similiter: ergo quando scire & opinari, sunt plures & distincti actus, tunc non possunt esse simul in eodem intellectu: neque de eadem conclusione, neque de diuersis: & hoc modo non contingit vnum & eundem hominem simul scire, & opinari, neque idem, neque diuersa.

Si autem plures actus intelligendi possent esse simul, nihil prohiberet eundem hominem quandoque simul scire & opinari eandem conclusionem: & quandoque non esset possibile. Quod quandoque esset possibile, patet, quia assentire conclusioni necessariae per medium contingens, quod aestimatur esse necessarium, est opinari: sed tale assentire potest esse cum scire, cum nullam habeat cum eo repugnantiam: ergo tale opinari, & scire, possunt esse simul in eodem. Maior patet, quia tale assentire, non est scire: cum sit per medium, quod est realiter contingens: nec est actus cuiuscunque alterius habitus, quam opinionis, quia quaeram, quis est ille habitus, & non poterit dari, nisi fingatur nouus habitus, pr ter illos, de quibus loquutus est Philosophus. quare, &c. Nec obstat, quia talis decipitur, aestimando medium, quod est contingens, esse necessarium: quia non est contra rationem opinionis, decipi tam circa conclusionem opinatam, quam circa medium, per quod concluditur. Opinione enim contingit verum & falsum dicere, vt habetur 6. Ethic. Et sic patet maior. Minor probatur: quia illi actus, qui se habent conformiter ad conclusionem, nullam habent repugnautiam formalem, quin possint simul esse in eodem homine de illa conclusione: sed scire aliquam conclusionem, & opinari eandem per medium contingens, quod aestimatur necessarium, se habent comformiter circa conclusionem: quia per vtrunque aestimatur conclusio esse necessaria, & impossibilis aliter se habere: ergo opinari, & scire, sic accepta, nullam habent formalem repugnantiam, quin possint esse simul in eodem homine de eadem conclusione

Et si dicatur, quod decipi, opponitur ei quod est scire: sed sic opinari est decipi: ergo opponitur ei quod est scire: & illa non poterunt simul esse. Dicedum est ad hoc, quod scire, & decipi circa diuersa, non opponuntur, nec sunt incompossibilia in eodem: alioquin qui sciret vnam propositionem, non posset decipi circa quacunque aliam, quod est falsum, & contra illud quod passim experimur. Modo in proposito nostro, scire, & decipi, non sunt circa idem, quia opinans non decipitur circa conclusionem, quae est eadem respectu vtriusque actus, sciendi scilicet, & opinandi: quia opinans aestimat eam esse necessariam, sicut vere est: sed decipitur solum circa medium, quod aestimat esse necessarium, cum sit contingens. Non est autem idem medium sciendi, & opinandi, sed aliud: Propter quod tale decipi, non opponitur ei quod est scire conclusionem eandem per aliud medium. Et sic patet, quod si plures actus intelligendi possent esse simul, nihil prohiberet eundem hominem scire & opinari simul eandem conclusionem, quando scilicet opinans aestimat medium, quod est contingens, esse necessarium.

Si autem opinans aestimet medium suum esse contingens, tunc tale opinari non potest simul esse cum scire. Cuius ratio est, quia impossibile est hominem eundem cognoscere certitudinaliter aliquam conclusionem, & simul formidare de eadem. Haec enim sibi inuicem opponuntur. Sed per scire cognoscitur conclusio certitudinaliter, sicut conceditur: per opinari autem, si sit vnus actus per se, & sit per solum medium, quod aestimatur contingens, formidatur de conclusione, vt probatur. Ergo non est possibile, eundem hominem sic opinari, & scire simul eandem conclusionem. Assumpta mi¬ nor probatur, quia illa cognitio conclusionis, quae est per solum medium, quod ae stimatur posse deficere a concludendo, talis conclusio est cum formidine. Sed opinari, quando est per se quidam actus procedens per solum medium, quod aestimatur contingens cum formidine est talis cognitio: quia de medio, quod aestimatur contingens respectu conclusionis, aestimatur quod possit deficere a concludendo conclusionem illam: & sic formidatur de ea, cum illa cognitio sit solum per medium illud. Ergo sic opinari est cognoscere cum formidine. Vtraque praemissarum patet ex rationibus terminorum, & per consequens patet tota latio. Sic igitur patet, quod etsi plures actus intelligendi possent simul esse, nunquam tamen scire, & opinari per medium, quod aestimatur contingens, simul esse possent: & quicquid dictum est de actu opinandi, consimiliter potest dici de actu credendi, qui innititur autoritati humanae, & per easdem rationes: quia tale credere, est opinari,

De habitibus autem correspondentibus praedictis actibus tenendum est quod illi sunt compossibiles, qui causantur ex actibus formaliter compossibilibus: sed illi, qui causantur ex actibus formaliter incompossibilibus, sunt incompossibiles, propter rationem, prius dictam. Dico autem actus formaliter incompossibiles, quando respectu eiusdem obiecti includunt oppositas habitudines. Tunc enim, quantum vnus eorum facit ad generationem proprij habitus, tantum facit ad corruptionem alterius, vt prius dictum fuit. Alij autem actus, qui non includunt praedictam oppositionem, non vocantur hic formaliter incompossibiles: & habitus causati ex talibus, possunt simul esse, quamuis secundum veritatem plures actus nunquam sint simul, non quidem propter oppositionem praedictam, quia illam non habent: sed quia (vt dictum fuit prius) non puto, quod plures actus intelligendi possint esse simul in eodem intellectu secundum cursum naturae, neque de eodem obiecto, neque de diuersis, quamuis ex suppositione. opposita, sint deductae duae conclusiones immediate praecedentes, propter causam, quae inferius apparebit.

Nunc ergo supponendo, quod scire, & opinari, vt sunt distincti. actus intelligendi, non possunt esse simul in eodem intellectu, nec de eadem conclusione: nec de diuersis: inquirendum est, vtrum medium contingens, quod de se natum est facere opinari: & medium necessarium, quod de se natum est facere, quod homo vere sciat, possint simul concurrere ad causandum vnum & eundem assensum de eadem conclusione, & sic scientia & opinio dicantur posse stare simul, si medium necessarium, quod est scientificum, & medium contingens, quod est natum facere opinionem, possunt concurrere ad causandum vnum assensum de eadem conclusione, an non. Solum enim in hoc sensu potest procedere quaestio, stante suppositione praedicta.

Sic ergo intelligendo quaestionem, dicendum, quod medium contingens, vel aestimatur esse necessarium, vel contingens. Si aestimetur esse necessarium, sic potest concurrere cum alio medio vere necessario ad causandum eundem assensum de eadem conclusione. Cuius ratio est, quia pro omni assensu idem est iudicium de duobus mediis necessariis, & de duobus, quorum vnum est necessarium, & aliud contingens, si aestimetur necessarium: sed duo media necessaria possunt concurrere ad causandum vnum assensum: ergo & medium necessarium, & contingens, si aestimetur necessarium, possunt similiter ad idem concurrere, Maior patet, quia assensus conclusionis, vt deducta est ex mediis vel principiis, totaliter dependet ex assensu & aestimatione principiorum, seu mediorum, & non ex natura mediorum secundum se, nisi quatenus cadunt sub aestimationem deducentis. Et ideo media, quae aestimantur similia, possunt similiter concurrere ad eundem assensum, dato quod non sint similia in re. Minor patet de seequia si quis haberet plura media necessaria ad eandem conclusionem, posset ea copulare in eadem demonstratione loco vnius medij, & sic ex eis haberet vnum assensum de eadem conclusione loco vnius medij. Et sic patet minor. Sequitur ergo praedicta conclusio.

Si vero medium contingens aestimetur esse contingens, adhuc tale madium siue sumptum ex apparentibus de re. siue ex humana autoritate, potest concurrete cum medio necessario ad causandum eundem assensum: quamuis habens medium necessarium euidens, non indigeat autoritate, nec medio contingente, ita quod medium necessarium excludit necessitatem habendi autoritatem, & medium contingens, sed non excludit compossibilitatem Quod excludat necessitatem, patet de facili: quia qui habet ali quid certius & euidentius autoritate, aut quocunque medio contingente, non indiget eis: sed habens medium necessarium, de cuius veritate & necessitate constat ei, per resolutionem Per se nota, habet quid certius & euidentius, quam sit autoritas, & quodcunque medium contingens, quantumcunque probabile: ergo talis non indiget autoritate, nec medio contingente.

Quod autem medium necessarium non excludat compossibilitatem autoritatis, vel medij contingentis, probatur sic si autoritas, vel medium contingens, non possent concurrere cum medio necessario ad causandum eundem assensum, hoc esset propter oppositionem euidentis & ineuidentis, certi & dubij. Sed istud non impedit, vt probatur. Ergo possunt simul concurrere. Maior patet: quia nulla causa impossibilitatis prae dictorum mediorum apparet, nec per aliquem est adhuc assignata, nisi hoc solum, quod assensus per medium necessarium est certus & euidens, assensus autem per autoritatem, & per quodcunque medium contingens, est dubius & ineuidens: qua cum sint opposita non possunt simul eidem conuenire. Minoi probatur, scilicet quod hoc non obstet.

Circa quod aduertendum est, quod aliqua, quae secundum se sola habent effectus conditionum incompossibilium, possunt concurrere ad vnum effectum, qui est communis amborum. Verbi gratia, lumen quod a Sole causatur, & lumen quod causatur a sola stella, habent conditiones incompossibiles, scilicet clarum & obscurum, & tamen Sol, et stella, quando sunt ex eadem parte hemisphaerij, concurrunt ad causandum vnum lumen in medio. Non enim solus Sol tunc illuminat, & stella nihil facit, cum omne lucens praesens diaphano de necessitate causet lumen: sed fit vnum lumen ab vtroque, non seorsum & distincte agentibus, sed simul, vt vnum agens: & cum isto lumine non fit aliud lumen & alia claritas eius, sed vnum & idem lumen. Et ideo loquendo de re vtraque, tam stella, quam Col, est causa luminis & claritatis, non quidem totalis, sed partialis, quamuis non ex aequo, quia perfectior ratio causandi est in Sole, & quasi totalis: in stella autem imperfecta, & minima, & a sensu imperceptibilis: ratio tamen conuincit, quod sit aliqua. Et propter hunc excessum virtutis illuminatiuae in Sole respectu stellae, qui patet, quando seorsum agunt, quia tunc Sol causat lumen clarum & stella obscurum, idcii co quando simul causant vnum lumen clarum, per appropriationem rationis claritas attribuitur causalitati Solis, & non stellae, quamuis secundum rem totum sit ab ambobus, vt a partialibus causis simul concurrentibus & tenentibus locum vnius causae totalis. Et sic patet, quod aliqua, quae secundum se sola habent effectus conditionum incompossibilium, quandoque possunt concurrere ad eundem effectum qui est communis amborum.

Ratio autem, quare talis concursus est possibilis, est ista quia clarum, & obscurum, non accipiuntur hic pro habitu & priuatione circa conimune subiectum, ab vtroque realiter differens, vt sunt lumen & tenebrae in aere, quia causae istorum, scilicet luminis & tenebrarum (accipiendo tenebras pro pura priuatione) nunquam possunt concurrere ad causandum eundem effectu, cum effectus vnius, sit formaliter priuatio alterius. Sed accipiuntur hic clarum, & obscurum, pro gradu perfectionis, & imperfectionis, in essentia luminis: nec differt talis gradus rea litet a lumine. Et talis perfectio, & imperfectio, est in effectu, ex perfectione, vel imperfectione suae causae, & non ex alia formali oppositione in causalitate. Propter quod, sicut causa imperfecta, seorsum agens, causat imperfectu lumen, scilicet obscurum, propter defectum perfectionis virtutis, sic ipsa coniuncta cum perfectiore virtute, & tenens cum ea locum vnius totalis causae perfectae, causat perfectum lumen, scilicet clarum, quia iam non deficit perfectio, quae prius deficiebat.

Ex hoc, ad propositum, omnis cognitio veritatis, lumen quoddam est, & lumon vocatur ab ipso Apo. Ephe. 3. vbi dicit sic: Mihi omnium Sanctorum minimo, data est gratia haec, in gentibus euangelizare inuestigabiles diuitias Christi, illuminare, &c. Id est, dare cognitionem, quae est quoddam spirituale lumen. Quaedam autem cognitio est clara, & quaedam obscuranec talis claritas & obscuritas sunt habitus, & priuatio, circa cognitionem, tanquam circa subiectum, quia tunc causa obscuritatis non posset concurrere cum causa claritatis ad causandum vnam cognitionem claram: quemadmodum dictum fuit prius de causa luminis, & tenebrarum: sed sunt gradus perfectionis maioris, vel ininoris, indifferentes realiter ab essentia cognitionis. Et sunt isti gradus in cognitionem, secundum gradum perfectionis, & imperfectionis, in medio causante illam cognitionem, & non ex alia formali oppositione in causalitate. Medium ergo sumptum ex autoritate humana, & medium necessarium, si quodlibet eorum causet seorsum aliam, & aliam cognitionem conclusionis eiusdem, istae cognitiones erunt conditionum incompossibilium, quia vna erit clara & euidens, illa scilicet, quae erit per medium necessarium, propter eius perfectionem in veritate & connexione ad conclusionem: alia vero obscura, & ineuidens, quae erit per solam autoritatem, propter defestn praedictae perfectionis, quae est in medio necessario. Sed si autoritati adiungatur medium necessarium, iam non deficit in medio perfectio, quae prius deficiebat, nec per consequens in cognitione deficiet claritas & euidentia, quae prius deficiebat: imo erit vna cognitio clara & euidens, causata ab illis duobus mediis, tanquam a causis partialibus simul concurrentibus & tenentibus vicem vnius causae totalis. Claritas tamen illa & euidentia magis debet attribui medio secundum rem necessario, quam autoritati, quia perfectius est & secundum se natum facere cognitionem claram & euidentem, quam secundum se non faceret autoritas.

Quicquid autem dictum est de oppositione clari & obscuri, euidentis & ineuidentis, & de possibili concursu mediorum ad causandum vnam cognitionem claram & euidentem, intelligendum est circa oppositionem certi & dubij, & circa concursum mediorum ad causandum vnam cognitione certam: quia medium contingens, & autoritas humana per se sola faciunt assensum dubium: medium autem necessarium facit assensum certum. Et hi duo assensus non possunt simul esse in eodem homine & de eadem conclusione. Hoc tamen non obstante, praedicta media in ratione mediorum, possunt concurrere ad causandum vnum assensum, qui non erit simul, nec successiue, certus & dubius, sed certus tantum: & sic in assensu nulla erit oppositio, aut repugnantia secundum certum & dubium, clarum & obscurum, euidens & ineuidens, vt declaratum est. Et sic patet minor, & principale intentum, quantum ad istum articulum, videlicet quod medium necessarium, quamuis excludat necessitatem autoritatis humanae, & cuiuslibet medij contingentis: tamen non excludit compossibilitatem eorum in ratione mediorum causantium vnum assensum. Et hoc modo scientia, & opinio, nec non & fides, quae innititur autoritati humanae, possunt simul esse in eodem, & de eodem, non quidem vt distincti habitus, habentes distinctos actus: sed quia media, quae secundum se nata essent causare distinctos actus, ex quibus in nobis fierent praedicti habitus, vt distincti, possunt cocurrere ad causandum vnum assensum.

Et huic concordat communis doctrina, quae dicit, quod vnus homo potest simul cognoscere eandem conclusionem per medium probabile & demonstratiuum. Thomas prima secundae, quaestio. 67. artic. tertio, in corollario solutionis. Et alibi dicit, quod opinio potest stare cum scientia demonstratiua, quod non potest esse secundum pluralitatem actuum, sed solum eo modo, quo dictum est: & hoc vltima parte, quaestio. 9. artic. tertio, in solutione secundi argumenti.

Nunc restat inquirere, vtrum scientia, & fides, quae innititur autoritati diuinae, possint simul esse in eodem homine de eadem conclusione. Ad quod dicendum est, quod aut quaeritur de simultate habituum, aut de simultate actuum. Si de 1 simultate habituum, sic dicendum est, quod fides, quae est habitus S infusus a Deo, potest stare simul cum scientia. Cuius ratio est, 3 quia habitus fidei infusae, se extendit ad omnia, quae sunt nobis tradita per reuelationem diuinam, & maxime ad illa quae non sunt ex aliis deducta. Sed de quibusdam talibus habent aliqui fideles veram scientiam: ergo in illis sunt simul fides, & scientia de eodem. Maior patet de se. Minor consimiliter nota est: quia Deum esse verum, traditum est in sacra scriptura sicut a Deo reuelatum, & non vt ex alio deductum. Deuteronomij sexto: Audi Istael, Dominus Deus tuus, Deus vnus est. De hoc autem multi fideles habent veram scientiam per demonstrationem acquisitam. Ergo habitus fidei infusae, & verae scientiae, possunt simul stare.

Si vero quaeratur, de simultate actuum, dicendum est, quod respectu talium, de quibus potest haberi a viatoribus vera scientia, sicut est, Deum esse vnum, possunt stare simul actus fidei & scientiae: non quidem sic, quod sint diuersi actus, sed quia autoritas diuina, & ratio demonstratiua, possunt simul concurrere ad causandum vnum assensum, de hoc quod Deus sit vnus. Quod patet per eandem rationem, quae prius facta fuit, videlicet quod concursum praedictorum non potest impedire, nisi oppositio clari & obscuri, euidentis & ineuidentis: sed illa non impedit, vt prius probatum fuit: ergo possunt simul stare. Et satis durum videtur dicere, quod fidelis acquirens scientiam, quod Deus sit? vnus, non credat ipsum esse vnum, quia ipsemet Deus hoc in scriptura sacra reuelauit. Alia autem sic subsunt fidei, quod secundum communem cursum humanae cognitionis non sunt demonstrabilia, vt Deum vnum in essentia, esse trinum in personis: & illud suppositum, esse Deum & hominem. Et do his puri viatores sic habent fidem & actum fidei, quod non possunt de eis habere actum scientiae, nec per consequens habitum acquirere, non propter oppositionem euidentis & ineuidentis, quia illa sublata est ex praecedentibus, sed propter conditionem materiae, quae non est demonstrabilis, aut simpliciter, aut huic, scilicet viatori, secundum conimunem cursum. Et circa hoc ostendentur tria.

Primum est, quod non potest demonstrari, quod ita sit, sicut ponit articulus. Secundum est, quod non potest demonstrari, quod articulus nihil impossibile includat. Tertium est, quod non omnes rationes, quae possunt adduci contra articulum, possunt sic solui, quod scientifice constet de earum solutione. Primum patet, quia si articulus posset demonstrari, vel hoc esset a priori & per causam, vel a posteriori & per effectum. Non primo modo, quia licet aliqui articuli habeant causam, puta articulus incarnationis, & quidam alij illa tamen causa, quoad articuli existentiam actualem, est voluntas diuina, quae secundum se est nobis ignota Etiam articulus trinitatis causam non habet. Quare articuli non possunt demonstrari a priori. Item nec a posteriori, siue per effectum, quia effectus ducit in cognitionem causae secundum quod ab ea procedit, sed nullus effectus apparens nobis, procedit a Deo: nisi secundum illud, quod est vnum & commune cuilibet personae intrinsecae, scilicet secundum rationem scientiae, potentiae, & voluntatis, vt infra patebit: ergo nullus effectus potest nos ducere in cognitionem Dei, quantum ad distinctionem personarum, sed solum quantum ad vnitatem essentiae, & attributorum essentialium. Omnes enim articuli includunt articulum Trinitatis aliquo modo sicut articuli pertinentes ad humanitatem Christi, includunt distinctionem personae filij ab aliis personis, sicut esse incarnatum, passum, & resurrexisse & huiusmodi, Quare, &c. Item demonstrationi assentit homo necessario velit nolit: sed articulis non assentit homo, nisi libere volens (vt dicit Augustinus alioquin gentiles Philosophi potuissent, & adhuc possent, necessitari rationibus nostris, ad essentiendum fidei articulis, quod non est verum: ergo articuli fidei non possunt demonstrari: nec aliquis adhuc visus est, qui demonstratiue probauerit, quod ita sit, sicut ponit articulus.

Secundum scilicet quod articulus nihil impossibile includat, patet, quia talis demonstratio, cum non posset esse a priori & per causam, (propter illa quae dicta sunt prius sumetur ex his quae apparent ex creaturis: sed apparentia ex creaturis, magis videntur concludere impossibilitatem articuli, quam possibilitatem: ergo, &c. Minor probatur: quia in creaturis apparet, quod impossibile est, supposita distingui per relationes sed distinguuntur necessario per absoluta. Cuius oppositum ponitur in articulo Trinitatis. Item, in creaturis natura completa in genere substantiae constituit proprium suppositum, nec potest subsistere in supposito alieno: cuius oppositum includit articulus incarnationis: & similiter in aliis: ergo ex his quae apparent, magis posset concludi impossibilitas articulorum qum possibilitas. Item, quicquid est in Deo intrinsece, vel necesse est ibidem esse, vel impossibile est ibi non esse. Et quicquid non est in Deo, impossibile est ibi esse: (neque enim potest aliquid euenire Deo contingenter, aut ab ipso recedere, quo ad illa, quae sunt intrinseca) sed esse trinum in personis, est Deo intrinsecum: ergo necessarium est Deum esse trinum, vel impossibile est non esse trinum. Sed non potest demonstrari, quod Deus sit trinus, vt probatum est: ergo nec demonstrari potest, quod sit possibile Deum esse trinum. ad vnum enim sequitur aliud, vt dictum est. Item meritum fidei consistit in difficultat. actus eius: sed si posset demonstrari, quod articulus fidei est possibilis, actus fidei circa articulum nihil, vel modicum, difficultatis haberet: non enim est multum difficile, credere illud esse factum, quod demonstratur possibile fieri: ergo haec positio tollit, vel quasi tollit, meritum fidei.

Tertium patet, scilicet quod non omnes rationes, adducta contra articulum, possunt solui, sic quod clare & scientifice constet de eorum solutione. Ad quod videndum, notandum est, qi ratio, quae adducitur contra articulum, aut peccat in forma arguendi, & tunc potest eam soluere scientifice, quicunque scit artem libri Elenchorum, aut peccat in materia, eo quod assumit falsam propositionem: vtpote si sic argueretur, Semper in distinctis suppositis est distincta natura: sed in diuinis natura non potest distingui: ergo nec suppositum. Ratio ista non peccat in forma, sed materia: quia maior propositio non est vera vniuersaliter, sicut assumitur, sed tantum creaturis. Cum ergo talis ratio sic soluitur per interemptionem propositionis, quae solum habet instantiam in proposito in quo datur, vel de quo, scilicet in diuinis, nunquid potest clare & scientifice constare de tali solutione? certe non, vt videtur: quia per idem, & eodem modo constat de falsitate propositionis affirmatiuae, & de veritate negatiuae sibi oppositae, quia eadem est, causa vtriusque: sed de veritate huius negatiuae scilicet, quod in diuinis non distinguitur natura, distinctione suppositorum, nec econuerso, non potest clare constare & scientifice, sed solum per fidem, quae hoc ponit: ergo de falsitate affirmatiuae sibi oppositae, scilicet quod semper distinguatur natura, vbicunque distinguntur supposita, non potest constare clare & scientifice, sed solum per fidem, quae hoc ponit.

Sic ergo patet, quod considerando fidem secundum specialem materiam de qua est, quae non est demonstrabilis, aut simpliciter, scilicet viatori, (qualis est fides articulorum) fides & scientia non stant simul in eodem, & de eodem: quia viatori non potest demonstrari, quod ita sit, sicut ponit articulus, nec quod articulus sit possibilis: nec rationes contra articulum possunt solui clare, & scientifice, secundum communem cursum, quo a nobis habetur Theologia.

Dico autem, secundum communem cursum, propter duo. Primum est, quia aliqui bene ponunt, quod vera scientia (quam dicunt abstractiuam) potest haberi a puro viatore, quod Deus sit vnus & trinus, sed non secundum communem cursum, sed virtute diuina, & miraculose. De hoc tamen suo loco inquiretur. Secundum est, quia videtur quibusdam, quod Apostoli, & illi qui viderunt Christum miracula facientem, & suscitatem mortuos, in 41 testimonium suae diuinitatis, & suae doctrinae, habuerunt veram scientiam de diuinitate Christi, & de veritate suae doctrinae, quia necessarium & per se notum est, tam infideli, quam fideli, Deum non posse mentiri. Cui eroo notum esset, Deum aliquid dicere, vel facere in testimonium alicuius rei, ille haberet ex per se notis scientiam de re dicta vel testificata.

Qualiter autem posset esse alicui per se notum, Deum aliquid dicere, vel facere in testimonium alicuius rei? Dicunt, quai dupliciter: vno modo, si Beatus videns Deum per essentiam, videret ipsum mouere intellectum alicuius ad assentiendum alicui veritati: & iste modus non competit viatori. Alio modo, si aliquis videret aliquem effectum excedentem totam virtutem creaturae, fieri in testimonium alicuius rei. Ex hoc enim sciretur, quod Deus faciens talem effectum, testificaretur illud, propter quod fieret. Et hoc modo Apostoli, & illi qui viderunt resuscitationem Lazari quatriduani in testimonium diuinitatis Christi, sciuerunt Deum testificari, quod Christus esset Deus, & per hoc habuerunt scientiam, quasi per talem demonstrationem procedentem ex per se notis eis, Quicquid testificatur est verum: sed Deus per tale factum testificatus est Christum esse Deum: ergo Christus est verus Deus. Et per consequens habuerunt scientiam, quod doctrina tota, quam audierunt a Christo, quem sciebant esse verum Deum, fuit vera.

Quicquid sit de modo, quo Beati possunt videre Deum aliquid dicentem, modus tamen assignatus pro viatoribus, non videtur verus, propter tria. Primum est, quia demonstratio necessitat intellectum ad assentiendum: sed aliqui, qui viderunt Christum resuscitantem Lazarum, & alia miracula facientem, non assenserunt, quod ipse esset Deus, vt patet Io. II. quod etiam Christus exprobrando dicit, Io. 15. Si opera non fecissem, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. Ergo illa non fuerunt sufficientia ad probandum demonstratiue Christum esse Deum. Secundum est, quia si Apostoli habuerunt per talia scientiam de Christo, quod ipse esset Deus, & per consequens quod doctrina eius esset vera: sequeretur quod ex tunc nihil meruerint in credendo praedicta: quia socundum Greg. in Homilia in Octaue Paschae, Fides non habet meritum, vbi humana ratio praebet experimentum. Hoc autem forte videretur esse inconueniens, quare & illud, ex quod sequitur, videlicet quod Apostoli habuerunt de talibus scientiam. Tertium est quod dato quod esset per se notum, aliquid posse fieri a solo Deo, sicut fuit resuscitatio La zari: tamen non esset per se notum, que hoc fieret ad testificandum hoc, quod diceret iste, vel ille, qui praediceret miraculum: quia de nullo homine est per se notum, quod non possit dicero falsum ex ignorantia, vel malitia: nec de Christo fuit hoc per se notum, sed solum creditum ab illis, qui crediderunt ipsum esse Deum: & quantumcunque etiam aliquis videatur verum dixisse in vno, non est propter hoc per se notum, quod dicat verum in alio. Posito ergo, quod Christus dixisset, quod Deus resuscitaret Lazarum, ad testificandum, quod ipse Christus esset verus Deus, & constaret euidenter de resuscitatione Lazari facta a Deo, & ex hoc de veritate Christi praedicentis talem resuscitationem: non tamen propterea esset per se notum quod Christus verum dixisset pro illo addito, scilicet quod resuscitatio fieret in testimonium, quod ipse Deus esset.

Sed diceret aliquis, quod imo: quia Deus non perhibet testimonium falsitati: sed si Christus non fuisset Deus, & tale miraculum factum fuisset a Deo, Christo inuocante Deum, vt per tale miraculum testificaretur ipsum esse Deum, sequeretur, quod Deus faciendo tale miraculum ad talem Christi inuocationem, perhibuisset testimonium falsitati, Quare, &c. Est ad hoc dicendum, quod si Deus per talem inuocationem Christi faceret miraculum, tunc esset in testimonium inuocationis: sed quantumcunque concurrant talis inuocatio, & miraculum, non est tamen propter hoc per se notum, quod miraculum fiat ob talem inuocationem: quia aliquis potest per reuelationem scire quod facturus sit Deus, & ignorare, propter quid debea fieri, & propria praesumptione, vel malitia, coniecturare, vel fingere ac dicere, quod Deus facturus sit illud propter aliud quam fiat a Deo. Donum enim Prophetiae commune est bonis & malis: & talis sic dicens, falsum dicit: sed Deus faciens miraculum, quod praedicitur, non testificatur falsum: quia non facit miraculum propter illud, quod alius dicit, quamuis simul concurrant: & sic non est per se notum, quod miraculum fiat ad testificandum dictum cuiuscunque hominis, etiam Christi, sed solum creditum ab illis, qui credunt ipsum esse Deum: & per consequens non posse mentiri, propter quod minor propositio rationis, (quam alij vocant demonstrationem) non est per se nota. Credo ergo, quod Apostoli, per nihil, quod audierunt a Christo, vel viderunt fieri ab eo, habebant scientiam proprie dictam, quod ipse esset Deus, quamuis ex concursu talium miraculorum cum fide, habuerint quandam perfectiorem notitiam, quam nos. Et sic patet primus articulus quaestionis, scilicet qualiter fides, & scientia, possunt similiter esse de eodem, & qualiter non: & quod Theologia, prout dicit habitum, quo declarantur & defenduntur articuli fidei, vt Deum esse trinum & vnum, & huiusmodi, non est proprie scientia, & simpliciter.

Nunc videndum est de secundo articulo principali, scilicet vtrum Theologia accepta pro habitu eorum, quae deducuntur ex articulis fidei, sicut conclusiones ex principiis, sit vere & proprie scientia. sic enim (vt dictum est prius) Theologia sumitur communius, nescio si verius, vel proprius: quod pro tanto dico, quia illa, quae quidam dicunt deduci ex articulis, magis adducuntur secundum veritatem ad sustinendum vel ad declarandum articulum, verbi gratia, ex hoc quod articulus Trinitatis ponit, quod in diuinis sint tres personae, & vna essentia deducitur tanquam conclusio, quod distinctio personarum est perelationes, & non per aliquod absolutum. Similiter ex hoc, quod articulus ponit, quod filius Dei est homo, deducitur, quod habeat veram carnem, non phantasticam, vt ponunt ManichaeiSed secundum veritatem, ista magis adducuntur ad sustinendum vel declarandum articulum. Propter hoc enim dicimus, distinctionem diuinarum personarum fieri per relationes, & non pe absoluta, vt sustineamus, qualiter articulus possit esse verus. Si enim fieret per absoluta, necessario sequoretur, quod fieret, vel per essentiam diuinam, & tunc ipsa plurificaretur, quod est impossibile: aut per aliquod absolutum, additum essentiae, & tunc esset vera & realis compositio in Deo, quod rursus est impossibile. Vt ergo articulus Trinitatis, qui secundum rationem humanam multum est obscurus, sustineatur aliqualiter, tanquam possibile, adducimus id, quod dictum est, ad sustinendum articulum, & non deducimus principaliter ex articulo. Similiter, quod dicimus, filium Dei habere veram carnem, & non phantasticam, adducimus ad declarandum, qualiter intelligatur articulus, qui ponit quod filius Dei est homo, scilicet quod est verus homo, non secundum apparentiam tantum. Et isto modo vsus est Saluator, Apostolis volens declarare articulum resurrectionis, Lucae vltimo, vbi dicit, Palpate & videte, quia Spiritus carnem & ossa non habet, sicut me videtis habere. Certe poterat cocludere, Ego resurrexi vere: ergo habeo veram carnem, Sed non sic fecit, imo econuerso ad articulum declarandum suae resurrectionis, adducit quod dictum est de veritate carnis. Et eodem modo potest deduci, ex hoc, quod filius est verus homo, quod ipse habebat veram carnem: nec est magna philosophia, imo forte petitio principij. Credo tamen, quod principalius adducatur ad insinuandum intellectum articuli, modo, quo dictum est. Practice autem ex articulis multa deducuntur, & aliis dictis scripturae, vt patet in libris Moralibus Gregorij, & aliorum Sanctorum, nec non in Homilia eorum, & aliorum Doctorum.

Sed siue sic, siue primo modo, fiat deductio ex fidei articulis, dicendum, quod Theologia sumpta pro habitu, quo talia deducuntur, non est proprie scientia: quod patet, quia syllogismus demonstratiuus, qui facit solus proprie scire, procedit ex propositionibus necessariis, & per se notis, vel reducibilibus ad aliqua per se nota: sed nulla ratio procedens ex articulis, qui merae sunt fidei, est huiusmodi: ergo nulla talis ratio facit proprie scire. Maior patet ex primo Posteriorum, vbi dicitur, quod demonstratio est syllogismus faciens scire: & ibi determinatur, quod procedit ex necessariis, & per se notis, vel quae possunt resolui ad per se nota, cum in talibus non sit processus in infinitum. Minor similiter manifesta est, quia articuli, qui sunt merae fidei, vt Deum esse trinum, filium incarnatum, passum, resurrexisse, & huiusmodi, non sunt de se noti, nec possunt resolui in aliqua per se nota: sed solum, vel principaliter, eis autoritate scripturae, quam credimus a Deo esse inspiratam: & hoc ipsum, videlicet scripturam esse a Deo inspiratam, non est per se notum, nec reducibile ad aliquid per se notum. Quare, &c.

Contra rationem istam instatur dupliciter. Et primo contra maiorem propositionem, dicendo, quod ipsa solum habet veritatem in scientiis, quae non subalternantur aliis scientiis. Scientia enim subalterna non procedit ex principiis per se notis in illa scientia, sed solum creditis. Quod probatur: quia principia scientiae subalternae, aut sunt ei euidentia, & hoc, aut ex fola ratione terminorum, aut quia sunt ex aliis conclusa, aut sunt solum credita. Primum non potest dici, quia illa euidentia solum est in principiis primis & vniuersalissimis, quorum termini, & rationes terminorum, omnibus sunt noti: quod non est verum de principiis scientiae subalternae. Nec secundum potest dici: quia accipere ea, vt conclusa, pertinet ad scientiam talia concludentem, sicut est scientia subalternans. Relinquitur ergo, quod in scientia subalterna sint tantum credita.

Secundo instatur contra minorem propositionem, dicendo, quod Theologia non procedit ex solis articulis creditis, ime cum articulo credito assumit aliam propositionem, quae potest esse per se nota, virtute cuius conclusio poterit esset nota, & per consequens proprie scita.

Ad primum istorum dicendum, quod principia scientia non sufficit esse credita ex sola autoritate alterius, quia cum principia debeant esse euidentiora conclusione, conclusio non esset nisi credita, & non scita. Sunt ergo euidentia in scientia subalterna, non aliquo illorum modorum, de quibus agitur sed via sensus, memoriae, & experientiae, modo, quo determinat Philosophus primo Metaphysicae: quod ex multis sensibus fit/ vna memoria, & ex multis memoriis vnum experimentum, & cum multis experimentis velle quod est principium scientiae , & artis, & sic omnis scientia subalterna, facit euidentiam de suis principiis, quantum ad quia est.

Ad secundum dicendum, quod sicut ex vna propositione necessaria & altera contingente non sequitur conclusio necessaria, sed contingens: sic ex vna euidente, & per se nota, & altera ineuidente & solum credita, non sequitur conclusio euidens, & per se nota, qualem oportet esse conclusionem proprie scitam. Et ratio huius est, quia cum maior extremitas non concludatur de minore, nisi propter connexionem medijcum vtraque, impossibile est, quod ex vi talis illationis inhaerentia maioris extremitatis cum minore in conclusione sit magis necessaria, vel magis nota, quam inhaerentia medij cum vtraque. Propter quod in quacunque praemissarum medium conueniat alicui extremitati, vel extremitas sibi contingenter vel ineuidenter impossibile est, quod in conclusione ex vi talis illationis maior extremitas, conueniat minori necessario vel euidenter, prout requiritur ad conclusionem proprie scitam. Et sic remanet adhuc, quod Theologia, prout dicit habitum, quomodo deducuntur aliqua ex articulis fidei, siue ex vno articulo, & quacunque alia propositione assumpta, non est proprie scientia, sed solum large, vocando scientiam habitum, quo aliquid concluditur ex veris, tamen immanifestis ipsi deducenti. Et huic concordat doctrina communis, quae dicit sic. Si esset aliqua scientia, quae non possit reduci ad principia naturaliter cognita, non esset eiusdem speciei cum aliis, nec vniuoce diceretur scientia.

Ad primum argumentum dicendum, quod sapientia, prouide ipsa loquitur Philosophus 6. Ethi. est quaedam scientia vel includit scientiam proprie dictam, propter modum procedendi, quem habet: sed Theologia, qualitercunque sumpta, quamuis posset, dici sapientia ratione subiecti, vel materiae, de quo est (iuxta quem sensum Beatus Augustinus vocat eam sapientiam:) tamen deficit a modo procedendi scientiae proprae dictae: & ideo non est proprie scientia.

Ad secundum dicendum, quod Aristoteles nihil nouit de cognitione, quae est per autoritatem diuinam, propter quod de illo habitu non fecit mentionem. Vnde proprie loquendo, sub nullo illorum, quae enuinerantur 6. Ethico. continetur Theologia, qualitercunque accepta. Peridem patet ad tertium, quia in autoritate Hierem. non accipitur scire ita stricte, sicut Philosophus accipit primo posteriorum, sed accipitur pro notitia diuinorum, quam tradit scriptura sacra, inquantum creditur a Deo reuelata. Rationes in oppositum probant, quod Theologia non est proprie & stricte scientia, quod concessum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1