Praeambulum
Praeambulum
NVNC post filij aeternitatem. Superius magiste determinauit de filij generatione in ista parte determinat de Spi. san. processione. Et diuiditur in duas partes. Primo determinat de processione eius aeterna. Secundo de temporali. Secunda in principio decima. 4. distinctione. Praeterea diligenter. Prima diuiditur in tres. Primo enim determinat processionis modum. Secundo processionis principium. Tertio distinguit processionem & generationem. Secunda in principio distinctionis Tertia ibi, post hoc considerandum. Prima est praesentis lectionis. Et diuiditur in quatuor partes. Primo enim proponit quod amor in diuinis Spiritui sancto attribuitur. Secundo declara per simile. Tertio confirmat per autoritatem canonis. Quarte oconfirmat per autoritatem sanctorum. Secunda ibi, in pluribus enim exemplis. Tertia ibi, sed Dei verbis. Quarta ibi. Nunc vero quae incepimus ostendere. Haec est sententia & diuisio in generali.
In speciali vero sic procedit, quia Spiritus sanctus est amo vel dilectio patris & filij, subditque quod nomen charitatis tribus personis in diuinitate conuenit, tamen sicut sapientia appropriatur filio ita charitas Spi. san. postea per simile hoc ostendit dicens, quod sicut nomen legis quod commune est veteri testamento appropriaturlegi Moysi. Postea confirmat canonicam Ioam. vt in serie literae habetur quod dilectio est Deus & est in Deo, & facit nos in Deo manere. Et ita Spiritus sanctus est dilectio. Postea probat per autoritatem sanctorum quod Spiritus sanctus est amor patris in filium & vnitas & communio ac donum amborum, & vnius essentiae, & aequalis diuinitatis. Vl. timo dicit quia Spiritus sanctus est vnio & communio amborum nomen charitatis, quia ambobus conuenit, sibi appropriatur. Et in hoc terminatur sententia lectionis in speciali.
On this page