Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Spiritus Sanctus sit proprium nomen alicuius personae divinae
CIRCA distinctionem istam consueuit quaeri vtri in diuinis aliqua persona procedat per modum voluntatis, & vtrum persona sic procedens debeat dici amor. Sed quia de prima quaestione satis dictum fuit supra distinctio 6. Secunda autem quaestio totaliter dependet ex prima, quia sicut competit personae diuinae procedere per modum voluntatis, sic competit ei quod sortiatur nomen amoris, ideo de his nihil plus dicem ad praesens. Sed restat quaerendum de duobus aliis, scilicet vtrum Spiritus sanctus sit proprium nomen alicuius personae diuinae, & vtrum in diuinis sint tantum tres personae. Ad primum sic proceditur. Et videtur quod non, quia omne quod est & non est corpus est Spiritus, sed pater & quaelibet persona diuina est, & non est corpus, ergo est Spiritus. Et constat quod quilibet sanctus est, ergo Spiritus sanctus non est proprium nomen, proprium alicuius personae diuinae, sed est commune cuilibet.
Item quod conuenit toti trinitati non conuenit soli personae, sed nomen Spi. san. conuenit trinitati toti, secundum illud Ioan. 4. Deus Spiritus est, & eos qui adorant, in Spiritu & veritate oportet adorare: adoratio autem trinitatis & non vnius tantum personae: ergo &c. totius est.
IN CONTRARIVM est quod dicitur primae Ioan 5. tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum, & Spiritus sanctus. Sed pater est proprium nomem vnius personae. Similiter & verbum, ergo & Spiritus sanctus.
RESPONSIO. Dicendum quod Spi. san. vno modo dicitur a spiritualitate, & sic conuenit omnibus personis. Alic modo dicitur a spiratione, & sic conuenit tantum tertiae personi in diuinis. Haec autem probatur vnica ratione sic: Cuius porso nae proprium spirari illius proprium est esse Spiritum, prou Spiritus dicitur a spiratione, sed tertiae personae in diuinis proprium est spirari: Sicut enim emanatio filij a patre dicitur gene ratio, sic processio Spiritus sancti ab vtroque dicitur spiratio, ei go tertiae personae in diuinis proprium est esse Spiritum proui Spi. dicitur a spiratione quasi Spiritus, prout autem Spiritus di citur a spiritualitate, Spiritus non est proprium nomen tertipersonae, sed appropriatum tantum, id est de communi tractum ad proprium propter aliquam specialem conuenientiam: Sic enim Spiritus sonat in subtilitatem, vnde subtilia in corporalibus Spiritus vocamus, sicut ventum & aerem & corpus subtile quod est instrumentum virium anim ae: magis etiam propriSpiritus dicuntur omnia incorporalia sicut dicimus Angelo Spiritus, Deum etiam Spiritum vocamus: Iuxta illud Ioan. 4 Deus Spiritus est: sed ex vsu scripturae inuenitur appropriatum tertiae personae propter aliquas congruitates, vna est, quia tertia persona procedit communiter a prima & secunda, & idec quod est commune vtrique attribuitur tertiae personae communiter procedenti ab vtraque. Cum ergo pater sit Spiritus & Filius Spiritus & vterque sanctus: Tertia persona a patro & filic communiter procedens vocatur appropriate Spiritus sanctus Et hanc rationem tangit beatus August. 15. de trini. Alia ratic est, quia in rebus corporeis spiritus sonat in quandam impulsionem vel motionem: illud autem quo maxime mouemur est voluntas cuius potissima affectio maxime motiua est amor, propter quod persona procedens per modum voluntatis (vt amor) appropriate dicitur Spiritus sanctus. Sanctus additur, quia vt dicit Eustratius super primum Ethicorum, Iustum consistit in aequalitate ad alterum: sanctum autem in ordine ad Deum Et quia dona, quibus ordinamur ad Deum attribuuntur per appropriationem tertiae personae in diuinis: ideo & sanctum ei appropriatur.
Per hoc patet responsio ad argumentum vtriusque partis, duo enim prima probant quod Spiritus dictus a spiritualitate, & prout Spiritualitas non solum sonat in subtilitatem, sed etiam in immaterialitatem conuenit toti trinitati, nec est proprium alicuius personae, appropriatur tamen propter rationes communes dictas: Spiritus autem dictus a spiratione proprie conuenit tertiae personae: Et per idem patet solutio ad argumentum in oppositum.
On this page