Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum in divinis possunt esse plures personae quam tres

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum in diuinis sint tantum tres personae.

AD secundum sic proceditur. Et videtur quod possint esse plures personae in diuinis quam tres, quia per generationem filij non minuitur potentia patris, ergo sicut pater potest gignere vnum filium ita eo genito potest gignere secundum & tertium. & sic erunt plures personae quam tres per multiplicationem filiorum. Idem potest argui de patre & filio respectu Spiritus sancti

Item secundum Boetium relatio multiplicat trinitatem, sed in diuinis sunt quatuor relationes, ergo sunt quatuor personae.

IN CONTRARIVM est quod dicitur 1. Ioan. vlti. tres sunt qui testi. dant in caelo, pater, & filius, & Spiri. sanctus.

RESPONSIO. Dicendum quod sicut pluralitas personarum diuinarum non potest probari efficaciter & demonstratiue, ita nec numerus supposita etiam pluralitate. Vnde si scriptura dixisset plures esse personas, & numcrum non determinasset, credo quod fuissent opiniones multae de numero personarum nulla demonstratione ostendente certum numerum. Et quod dicitur de numero personarum intelligendum est de numero emanationum, supposito tamen numero emanationum, scilicet quod sint tantam duae satis efficaciter probatur a ternarius personarum, & supposito ternario personarum efficaciter concluditur binarius emanationum, quod patet sic, person diuinae distinguuntur per relationes originis vt dictum fuit. Ex quo statim apparet quod in diuinis non potest esse nisi vna sola persona quae a nulla procedat. Si enim essent duae quarum vna non procederet ab alia, nec ambae a tertia, tales non distinguerentur inter se aliqua relatione originis, ergo per absoluta, quod est impossibile in diuinis, quia sic essent plures dij. Non ergo potest in diuinis esse nisi vnica persona quae a nulla natura procedat. Et haec vocatur pater qui etiam dicitur innascibilis, quia a nulla procedit: personae autem procedentes non possunt esse nisi duae tantum supposita dualitate emanationum: quia per vnicam actionem semper vniformiter se habentem, nec requirentem materiam in qua recipiatur non producitur nisi vnum tantum. Cum ergo emanationes diuinae ad intra vniformiter semper se habeant, alioquin esset vera mutatio in diuinis, nec requirunt materiam ratione cuius sit in recipiendo aliqua varietas, patet quod secundum quamlibet earum producitur vnum tantum, iuxta numerum ergo emanationum est numerus personarum procedentium. Supposito ergo quod sint duae emanationes patet quod sunt tantum duae personae procedentes, vnica autem est non procedens: ergo supposito binario emanationum patet quod est tantum ternarius personarum.

Similiter supposito ternario personarum concluditur binarius emanationum, quia oportet dare vnam personam a nullo procedentem, alioquin esset circulus in emanatione personarum. Si a patre sit filius & ab vtroque spiritus sanctus, & rursus a filio vel Spiritu sancto esset pater. quod est inconueniens: duae autem sunt tantum procedentes. Et iuxta numerum personarum procedentium est numerus emanationum vt probatum est: ergo supposito ternario personarum solum sunt duae emanationes, quia solum sunt duae personae procedentes. Prima enim non est procedens. Si ergo supposito numero emanationum concluditur sufficienter & efficaciter numerus personarum & econuerso. Absque autem suppositione non est possibile nisi persuasiue. Qui enim voluerit binarium emanationum probare per hoc quod intelligere & velle solum sunt operationes intra manentes per quas dicunt personas procedere, quantum deficiant ostensum fuit supra dist. 6. persuasiones quae possunt adduci omitto, quia plus volo inniti fidei, quam cuicunque friuolae persuasioni: sufficit enim soluere rationes quae fiunt in contrarium.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod potentia patris non minuitur per generationem filij, sed ipsa semper est eodem modo se habens in generatione filij. Et ideo alium filium non potest producere sed semper eundem: Vnius enim agentis ex propria sua virtute & semper eodem modo se habentis in se & in sua actione impossibile est esse nisi vnum productum.

Ad secundum dicendum quod non omnes relationes constituunt personas: sed illae tantum quae sunt oppositae ad excludendum innascibilitatem & quae vni personae conueniunt ad excludendum communem spirationem, & sic remanent tantum tres relationes constitutiuae trium personarum, scilicet paternitas, filiatio, & spiratio passiua.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2