Praeambulum
Praeambulum
Ic dicendum est. Superius magister determinauit de modo processionis Spiritus sancti. Hic vero determinat de processionis principio. Et diuiditur in duas partes. Primo enim ostendit spiritum sanctum procedere a patre & filio. Secundo quaeritur vtrum ab vtroque procedat aliquo ordine. Secunda incipit ibi. in principio 12. distinct. ibi. Item quaeritur. Prima est praesentis lectionis. Et diuiditur in tres. Primo enim determinat veritatem. Secundo excludit errorem Graecorum. Tertic ostendit quod Graeci in hac veritate nobiscum concordant realiter: & plures eorum nobiscum concordant vocaliter. Secunda ibi. Graeci tamen dicunt. Tertia ibi. Sciendum tamen est. Haec est diuisio & sententia magistri in generali.
In speciali vero sic procedit. Et primo proponit quod spiritus sanctus non solum a patre procedit, sed etiam a filio, quia a filio mittitur & spiritus filij nominatur. Postea excludit errorem Graecorum. Et primo tangit errorem dicens quod Graec quia in Euangelio, & pluribus conciliis apud eos celebratis, & in Symbolo Leonis papae 111. Spiritus sanctus dicitur a patre procedere, & nulla fit mentio de filio, ideo nolunt concedere quod a filio procedat, imo dicunt nos excommunicatos, quia Leo papa aliter docentes excommunicauit. Et respondet magister quod illi aliud docent qui docent oppositum: nos autem non docemus oppositum, sed doctrinam datam explanamus in Euangelio enim solum fit mentio de patre, quia filius solet omnia ad eum referre. Vitimo dicit quod Graeci hoc ipse quod dicunt spiritum sanctum esse filij nobiscum concordant. Aliter enim non est filij nisi quia procedit ab eo. Ponit etiam expressas autoritates Graecorum quod spiritus sanctus & procedit & enianat & profluit a patre & filio. Et in hoc terminatur sententia in speciali.
On this page