Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio, an a Patre tantum
QVAESTIO PRIMA. Vtrum spiritus sanctus procedat a solo patre an a solo filio, an ab vtroque. Thom. l. 4. 36. artic. 2. & 4.
CIRCA distinctionem istam quaeruntur tria. Primo uaeritur vtrum spiritus sanctus procedat a patre & filio, an a solo patre. Et videtur quod non procedat a filio. Primo sic spiritus sanctus non minus conuenit cum patre quam filius. (Est enim inter personas diuinas summa similitudo & summa aequalitas Sed spiritus sanctus non communicat cum patre in generatione filij: ergo nec filius communicat cum eodem in spiratione spiritus sancti.
Secundo vnum & idem simplex non potest esse a duobus, quia talis effectus esset simplicior sua causa: sed spiritus sanctus est implicissima persona: ergo non potest esse a duobu personis.
Tertio, Danie. dicit lib. I, cap. 11. Ex filio spiritum sanctum non dicimus, spiritum vero filij nominamus: ergo secundum ipsum spiritus sanctus non est ex filio
IN CONTRARIVM est quod dicitur Ioan. 15. Ille me clarificabit quia de meo accipiet, sed nulla acceptio est in diuinis nisi per originem; ergo spiritus originatur a filio. & constat quod a patre, &c.
Item Athanasius in symbo. ipiri, sanct. a patre & flio non factus nec creatus, nec genitus, sed procedens.
RESPONSIO. in hac quaestione dissentiunt Graeci. nobis, licet enim conueniant nobiscum in hoc quod dicunt sp ri. sanct. procedere a patre & esse de substantia patris, tamen non dicunt spiritum sanctum procedere a filio, sed esse spiritum filij consubstantialem filio. Haec autem opinio non potest habere veritatem quantum ad hoc quod dicunt spiritum sanctum non procedere a filio quod alicui probant sic, spir. sancto repugnat quod sit generans. haec autem repugnantia vel est duorum productorum quod esse non potest (quia pater a nullo producitur) vel duorum producentium quod etiam esse non potest, quia spiritus sanctus nihil producit, vel est vnius tanquam producentis & alterius tanquam producti vt pote, quia spiratus est a generante quod conuenit omni opinioni. Omnis enim opinio dicit spiritum sanctum a patre procedere, aut ergo spiritus immediate procedit a generante, & tunc est genitus, aut mediante alio non nisi genito? ergo necesse est spiritum esse a genito, quod est nostrum propositum.
Sed ad hoc posset aliquis dicere quod spiritus non potest esse generans, quia est a generante immediate non inquantum est generans, quia sic esset genitus, sed inquantum spirans, quia tamen generare & spirare inseparabilia sunt, negenitus potest esse spirans, nec spiratur generans. Ideo probo eandem conclusionem dupliciter. primo sic. Ab vno agente ex tota sua virtute & ex necessitate naturae & eodem modo semper se habente in se & in sua actione non potest produci immediate nisi vnum: sed pater est vnum agens & agi actione ad intra & ex tota sua virtute & ex necessitate naturae, & semper eodem modo se habente in se & in sua actione: ergo a patre non potest produci immediate nisi vnum. Si ergo a patre producuntur filius, & spiritus sanctus, oportet quod hoc sit ordine quodam: aut ergo ordine originis quo vnum est ab alio: & sit habetur propositum: Aut ordine quo vnum est prius alio quod non potest esse, quia vnum non potest esse prius altero, nec natura cum sit eadem in omnibus, nec tempore, cum vterque sit aeternus, quare relinquitu quod ibi est ordo quo vnum est ab alio. Constat autem quod filius non est a spiritu sancto, ergo spiritus sanctus est a filio. Haec autem ratio satis efficaciter probat intentum secundum opinione millorum qui ponunt quod sola essentia est principium eliciens vel elicitiuum omnium actuum notionaliuv, scilicet generandi & spirandi, quia oportet quod sint ab ea ordine quodam cum ipsa sit vna, & ab vno principio naturali non procdit immediate nisi vnum, sed secundum illos qui ponunt quog potentia spirandi & potentia generandi importan intrinsece & essentialiter relationem, habet instantiam. Diceret eninm quis quod licet pater sit vnum agens tamen duplici hac virtute potest immediate duo producere quorum vnum non est ab alio. Haec autem instantia refellitur ex eo quod secundum catholicam doctrinam inter omnes personas diuinas est, ordo quia vbicumque est pluralitas sine ordine ibi est confusio. In diuiniautem est pluralitas sine confusione: ergo est ibi pluralitas ci ordine, sed constat quod non est ibi ordo quo vnum est post aliud (vt probatum est) ergo est ibi ordo quo vnum est ex alio, & siidem quod prius. Item si Spiritus sanctus esset immediate a se lo patre sicut & filius, processio eius esset generatio sicut processio filij, quia procederet per modum naturae sicut filius, sicut patet ex his quae dicta sunt supra distinct. 6. hoc autem est impossibile, quia tunc essent duo geniti (id est duo filij in diuinis) quare &c.
Secunda ratio talis est, pater communicat quicquid habet a filio excepto eo in quo ei opponitur. Sed pater non opponitur filio, quo ad spirationem, sed solum quoad paternitatem & innascibilitatem, quia spirans inquantum spirans non opponitur nisi spirato: filius autem non est spiratus sed genitus, ergo pater communicat filio actiuam spirationem, si sic, ergo Spiri sanct. spiratur communiter a filio & a patre. Sed contra hoc instatur, pater inquantum generans non habet oppositionem nisi ad genitum, sed Spiritus sanctus non est generatus: ergi pater quoad generare non opponitur Spiritui sancto. Si erge communicat illi omne illud in quo non ei opponitur sequitu quod communicet ei generare quod est impossibile. Non erge pater communicat Spiritui sancto & per eandem rationem nefilio omne illud in quo ei non opponitur, & sic maior quae assumebatur videtur esse falsa
Est dicendum quod non est simile propter duo. Primum est, quia generare & generari habent oppositionem ad spirari mediatam, licet non immediatam: Cuius ratio est, quia in per se ordinatis illud quod est principium prioris est principium posterioris. In diuinis autem est ordo primi, secundi, & tertij, licet non sit ibi prius & posterius. Et ideo quod est principium secundi, est principium tertij. Cum ergo pater per generare sit principium filij per consequens per ipsum est principium Spiritus sancti licet mediatum, quia pater per ipsum generare conmunicat filio vim spiratiuam qua producitur Spiri. san. Et ideo eadem oppositione qua opponitur pater & filius Spiritui sancto inquantum spirantes opponuntur ei ordine quodam in ec quod iste generans, scilicet pater, ille genitus, scilicet filius. Et propter hanc oppositionem pater & filius non possunt communicare Spiritui sancto gonerare vel generari, sed pater per spi rare nullam oppositionem directam vel indirectam, mediatam vel immediatam habet ad filium. Et ideo communicat ei spirare. Secundo, quia proprietas personalis quae est per se constituoiua, non est alij personae communicabilis. quia hoc repugnai distinctioni personarum: Sed si generare & generari possent communicari, paternitas & filiatio quae sunt proprietates personales vel personarum constitutiuae possent communicari Cui enim conuenit generare & paternitas, cui conuenit generari & filiatio: ergo generare & generari non possunt communicari, quia hoc repugnat distinctioni personarum. Si autem pater communicat filio actiuam spirationem, non repugnat distinctioni patris & filij quae est per paternitatem & filiationem & ideo communicari potest & communicatur. Esto ergo quod pater & filius non opponuntur Spiritui sancto quoad generare & generari, adhuc posset maior supradictae rationis suppleri sic, pater producens communicat producto filio omne illud in quo ei non opponitur, nec repugnat distinctioni personarum sed pater non opponitur filio quo ad spirare, nec repugnat distinctioni patris & filij communicatio spirationis, ergo spirare potest filio communicari. Et tunc cessat obiectio? quare generare & generari naturaliter non communicantur Spiritui sancto, quia talis communicatio repugnat distinctioni personarum patris & filij inter se a Spiritu sancto. Si enim generare & generari & per consequens paternitas & filiatio possent esse ir persona Spiritus sancti, pater & filius qui primo constituuntu paternitate & filiatione non essent personae distinctae a Spiritu sancto, nec inter se. Propria enim vnius personae non possunt in alia reperiri.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod Spiritus sanctus quantum ad essentiam secundum quam attenditur si militudo & aequalitas, tantum conuenit cum patre quantum filius, sed oppositionibus relatiuis seu relationis plus differunt saltem implicite vt visum fuit. Et ideo non tot communicat pacto Spiritui sancto sicut filio de actibus notionalibus qua important vel exigunt relationes
Ad secundum dicendum quod si Spiritus sanctus proceda a duobus, scilicet a patre & filio, procedit tamen ab eis rationi vnius principij simplicis quod est vis spiratiua. Et ideo aeque simplex est principium virtute cuius Spiritus est sicut illud quod est ex principio Spirit. sanct.
AD TERTIVM dicendum quod Damascenus dicit illud in nouitate discordiae inter latinos & graecos. Et ideo cau. te dixit nullam partem asserens, dixit enim Spiritum ex filio non dicimus nec dixit Spiritus non est ex filio, sed non dicimus Spiritum ex filio, nec propter hoc dicit oppositum, verum es illud quod alibi dixit expresse quod Spiritus sanctus non est ex filio sed hoc dixit ante prouulgationem & declarationem huius articuli &c.
On this page