Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum si Spiritus Sanctus non procederet a filis distingueretur ab ipso

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum si Spiritus sanctus non procenderet a filio distingueretur ab eo. Tho. 1. p. q. 36. ar. 2.

SECVNDO quaeritur vtrum si Spiritus sanctus non procederet a filio, distingueretur ab eo. Et videtur quod sic. Si Spiritus sanctus non procederet a patre sed tantum a filio adhuc distingueretur a patre, ergo si Spiritus sanctus non procederet a filio sed tantum a patre adhuc distingueretur a filio, conseque tia patet per simile, probatio antecedentis quia si non distingue retur a patre esset idem cum patre, & tu dicis quod procedit a filio, ergo pater procederet a filio quod est impossibile, relinquitur ergo quod Spiritus sanctus distingueretur a patre dato quod procederet a solo filio. Et similiter vt videtur distingueretur a filio dato quod procederet a solo patre.

Secundo sic quaelibet persona distinguitur a qualibet alia sua proprietate personali, quia per idem constituitur aliquid in se & distinguitur a quocunque alio, sed proprietas personae filij est filiatio, ergo per filiationem distinguitur filius a Spiritu sancto. Sed dato quod filius non spiraret, adhuc esset filius, ergo &c.

Tertio sic, si per hoc solum distingueretur Spiri. san. a filio, quia procedit ab ipso, ergo non distingueretur per alium, & alium modum procedendi, sed hoc est falsum dicente Anselmo lib. de processione Spiritus sancti. Sic habent itaque esse a patre filius & Spirit. sanct. alter nascendo alter procedendo vt alij sint per hoc adinuicem. Et postea subdit. Nam si per aliud non essent diuersi per hoc solum essent diuersi, ergo Spiritus sanctus distingueretur a filio dato quod non procederet ab illo per hoc, scilicet quod silius aliter procederet a patre quam Spiritus sanctus.

IN CONTRARIVM arguitur, quia secundum An selmum libro de processione Spiritus sancti. In diuinis est vnitas vbi non obuiat aliqua relationis oppositio, sed si Spi. sanct. non procederet a filio nulla oppositio relationis esset inter filium & Spiritum sanctum, ergo essent vnum.

Item Augustinus 6. de trinitate cap. 1. dicit quod pater non distinguitur a filio nisi quia refertur ad ipsum, sed non referretur ad ipsum nisi ab eo procederet, cum in diuinis non sint reales relationes nisi originis, quare idem videtur de filio & Spiritu sancto.

RESPONSIO, quidam dicunt quod si Spiritus sanctus non procederet a filio, nihilominus distingueretur ab illo personaliter sicut modo, sed quantum ad aliquam differentiam accidentalem modo plus differt, quae differentia est per spirationem superuenientem filiationi quae constituit filium in esse personali. Semper enim persona, & per se differentia personae diuinae a qualibet alia, est per proprietatem personalem. Caeterae autem superuenientes sunt quasi accidentales quibus sublatis remanet prima differentia quae est per se. Et ideo filius per se & primo differt personaliter a qualibet persona in eo quod filius, sed quasi per accidens differut a Spiritusancto in eo quod spirans, qua sublata remanent prima.

CONFIRMATVR autem haec opinio vnica ratione praeter eas quae tactae sunt in arguendo. Et est talis, illa quae procedunt diuersis emanationibus quas impossibile. est eidem conuenire necessario distinguntur. Sed dato quod Spiritussanctus non procederet a filio, sed vterque simul; patre, nihiloninus procederent diuersis emanationibus qua impossibile esset eidem conuenire, ergo &c. Maior patet, quia vbi est causa sufficiens distinctionis, ibi oportet ponere distinctionem. Minor patet per autoritatem Anselmi priu allegatam in tertia ratione, & per rationem sic: Distinctorum principiorum sunt distinctae productiones & distincta producta, sed vis generatiua & spiratiua in patre sunt distincta principia: quod patet ex hoc quod vna communicatur filio, scilicet spiratiua & non alia scilicet generatiua, ergo ab his principiis sunt distinctae emanationes, & distincta producta. Esto ergo quod vis spiratiua non communicaretur filio, adhuc pedis tinctionem virtutis generatiuae, & spiratiuae in patre emanaciones ab his principiis sic essent distinctae quod non possemt eidem per se conuenire, & haec fuit minor. sequitur ergo conclusio.

Et adducunt isti quod secundum illam viam distingueretur filius a Spiritu sancto per relationes originis non quidem oppositas, sed disparatas. Et haec est prior ratio distinguendi personas ad inuicem quam per relationes oppositas. Secundum enim doctrinam beati Dionysij de diuinis nominibus. Omnis multitudo reducitur ad vnitatem quodam ordine. Nam maior sem per reducitur ad minorem quousque deueniatur ad vnitatem Vnde pluralitas personarum inter quas est maxima distinctio quae possit esse in diuinis, quia est per oppositas relationes, reducitur ad multitudinem disparatarum originum quae licet non sint oppositae sed disparatae, eidem tamen conuenire non possunt. Haec autem reducuntur vlterius ad pluralitatem principiorum quae sunt vis spiratiua & generatiua quae tamen eidem conueniunt. Haec autem reducuntur ad pluralitatem attributorum quae sunt intellectus & voluntas quae est solum secundum rationem. Et haec reducuntur vlterius ad vnum simplicium attributum quod est esse. Ex quo ergo prior est pluralitas disparatarum originum quam relationum oppositarum, quia haec ad illam reducitur tanquam maior multitudo ad minorem quae est prior, manifestum est quod amota posteriore distinctione quae est per oppositas relationes, adhuc remanebit prior distinctio quae est per disparatas origines quibus poterunt filius & Spiritussanctus distingui, vbi enim sunt plures causae sufficientes alicuius effectus, si auferatur vna remanente alia adhuc remanebit effectus, sed distinctionis personarum sufficiens causa est oppositio relatione originum & similiter disparatio originum, ergo amota oppositione originum secundum suppositum quod Spiritussanctus non procedat a filic cum remaneat disparatio originum, remanebit distinctio personarum. haec est opinio cum rationibus suis

Haec autem opinio non potest stare, quia dato quod essent tales diuersi modi emanandi, tamen non sufficerent ad personalem distinctionem productorum: sed sicut pater est vna persona habens duas proprietates secundum quas dicitur generan& spirans, sic esset tantum vna persona emanans a patre haben duas proprietates secundum quas diceretur spirata, & gene. rata, quod patet sic, vbicunque est causa sufficiens & formalis distinctionis, ibi oportet esse distinctionem, sed plures relationes disparatae sunt in patre producente & non distingunt ipsum in plures personas, ergo relationes disparatae non sunt causa sufficiens distinctionis personarum, sed si Spiritus sanctus non procederet a filio nec econuerso inter eos non essenmt nisi relationes disparatae, ergo non possent differre personaliter, sed solum sicut differt vna persona a seipsa secundum diuersas proprietates vt dictum est

Sed ad hoc respondent aliqui quod non oportet quod tanta distinctio sit in principiis sicut in principiatis. Quod pate quia idem homo per naturam generat filium, & per artem facit arcam, & haec duo differunt secundum suppositum licet na tura & ars non distinguant producentes in duo supposita. Aliqua ergo sufficiunt ad distinctionem productorum secundum suppositum quae non sufficiunt ad distinguendum producens. Ex vno enim principio multa procedunt. Similiter dicunt ir proposito quod relationes disparatae sufficiunt ad distinguendum supposita producta scilicet, filium & Spiritum sanctum, non autem ad distinguendum producens scilicet patrem.

Sed istud non valet. quia licet ab vno agente multa possin produci qualitercunque hoc fit vt infra dicemus, tamen impossibile est, & contradictionem implicans quod principia formalia 8 sufficientia distinctionis sint alicubi & ibi non sit distinctio. Simile enim esset ac si diceretur quod albedo esset in aliquo, & illud non esset album. Et ideo impossibile est & contradictionem implicans quod illa quae formaliter distingunt principiata, secundum supposita sint in principio, & non distinguant ipsum, vbicunque enim principio existente vno principiata sunt multa; ibi necesse est aliquid esse in principiatis quo distinguntur quod non est in principio, aliter esset oppositum in ad jecto quod manifeste apparet in exemplo eorum. Arca enim & filius habent aliquid in se quo distinguntur secundum supposita, quia hoc est homo, illud vero lignum. Et si haec essent patre artifice necessario distinguerent ipsum in plura supposita producentia sicut distingunt producta, & si non esset in productis sicut nec in principio producente non plus distinguerent producta quam principium producens. Verbi gratialiquis pater generat filium & per artem suam fabrilem vel graminaticam instruit ipsum, & facit ipsum fabrum vel grammaticum. Et certe non plus distingunt filium natura humana, & ars fabrilis, vel graminatica quam patrem, quia vtrobique est eadem causa distinctionis. Et similiter est in omnibus aliis, non valet ergo dicta responsio.

Sed contra hoc iterum arguunt alij, quia ab vno agente possunt esse plures productiones essentiales, sed tales non possunt vnius esse producti, licet eius possint esse plures productiones accidentales vel vna essentialis, & alia accidentalis vt in exemplo adiecto de filio genito & facto grammatico. In diuinis autem non est productio accidetalis, sed omnes sunt essentiales. Et ideo diuersae productiones in diuinis & relationes eis correspondentes sufficiunt ad distinguendum personas productas non autem personam producentem.

Sed illud non valet, quia vbi producens constituitur productione actiua, sicut productum productione passiua, aeque impossibile est ab vno agente esse plures productiones essentiales sicut impossibile est eas esse eiusdem producti, quia vtrunque aequaliter productione constituitur, sed in diuini persona producens constituitur productione actiua sicut per sona producta productione passiua, ergo sicut impossibile est eiusdem personae productae esse plures productiones passiuas, & essentiales, sic est impossibile eiusdem personae producentis esse plures productiones actiuas, & essentiales, & sic est in proposito, quia si solus pater esset producens inquantum generans, & inquantum spirans, vna sola productio esset essentialis per quam constitueretur in esse personali. Et nunc accidentalis pro tanto, quia addeniret personae iam constitutae. Et nunc est, alia vero spirare. Similiter circa vnam & eandem personam productam vna processio esset essentialis, scilicet generari correspondens ei quod est generare. Alia vero accidentalis, sc licet spirare quia adueniret personae iam constitutae. Isto enim modo est aliquid accidentale in diuinis.

Alij aliter respondent dicentes quod relationes quatenus disparatae non sufficiunt ad distinguendum personas, sec quatenus sunt proprietates personales, eo quod secundum idem aliquid constituitur in seipso & distinguitur a quolibet alio, filiatio autem & spiratio passiua sunt proprietates personales: propter quod sufficiunt distinguere filium a spiritu sancto. Sed sola paternitas in patre est personalis, spiratio autem actiua aduenit personae patris iam constitutae, ideo non est porsonalis vel constitutiua personae, ideo non sufficit ad plurificandum personam patris.

Sed hoc non valet, quia si relationes disparatae & personales sufficiunt ad distinguendum relatione vel relatiue personas productas, eadem ratione sufficerent ad distinguendum personas producentes relatione absque distinctione essentiae, & ita possemus ponere duas personas a nullo procedentes quae distinguerentur relationibus disparatis absque distinctione essentiae, hoc autem est falsum, secundum enim omnes in diuinis non possunt esse plures personae a nullo procedentes, quin sequatur pluralitas & distinctio per essentiam. quod non esset si relationes qualescunque duntaxat disparatae sufficerent ad distinguendum personas, possemus enim dicere sunt duae personae a nullo procedentes quae distinguuntur inter se relationibus disparatis, quia ab eis procedunt aliae duae processionibus disparatis. Cum ergo hoc sit impossibile relinquitur quod & illud ex quo sequitur, scilicet quod relationes disparatae qualescunque sint sufficiant ad distinguendum personas.

Aduertendum tamen est quod ratio praecedens cui totus processus solutionis innititur nulla est, si ponatur quod paternitas & communis spiratio in patre non differunt realiter, sed solum secundum rationem, quia nullum argumentum est dicere quod relationes sola ratione differentes non distinguni realiter personas, ergo relationes realiter differentes non distinguunt eas. Cum ergo processio & filiatio differant realiter si paternitas & spiratio non differant realiter, nulla consequentia est dicere quod si paternitas & spiratio non distinguuni personam patris in plures personas: quod propter hoc filiatio & processio quae differunt realiter non sufficiunt ad distinguendum personam filij a persona spiritussancti, propter quod illi qui hanc rationem posuerunt, vilentur tunc sensisse quod paternitas & spiratio differrent in patre realiter. Per hoc patet responsio ad rationes aliorum.

Cum enim dicitur quod illa quae procedunt diuersis ema nationibus &c. concedatur. Tunc ad minorem per interemptionem. Et cum probatur quod diuersorum principiorum sunt diuersae emanationes, potest dici quod vis generatiua & suitiua secundum quosdam non sunt distincta principia, sed vllum & idem, scilicet ipsamet essentia diuina foecunda, quae potest in hos duos actus qui sunt generare & spirare ordine quodam, & secundum hoc sortitur duo nomina,

Vel dato quod essent duo distincta principia secundum aliam opinionem quae ponit, quod potentia generandi & spirandi includunt respectum, tamen haec principia talia sunt quod se compatiuntur inuicem in eodem supposito. Et similiter productiones quae sunt ab his principiis & termini productionum poterunt se compati in eodem supposito, nec sufficien ad distinguendum supposita, nisi oppositio relationis sit ibi sicut prius declaratum est.

Reductio autem multitudinis ad vnitatem secundum modum quem assignant nulla est. Dicunt enim quod pluralitas quae est per relationes oppositas quae est maxima, reducitur ad pluralitatem originum disparatarum. Hoc autem esse non potest, quia relationes oppositae vt paternitas & filiatio attenduntur secundum vnam & eandem originem, etiam si non essent nec esse possent plures origines disparatae, nec pluralitas originum reducitur ad pluralitatem principiorum, quia possunt esse ab eodem principio ordine quodam, vt quidam dicunt. Nec pluralitas principiorum ad pluralitatem attributorum, quia illa est posterior vt dictum fuit in quaestione de attributis.

Aliter ergo attendenda est ista reductio. Cum enim pluralitas personarum sit aliquorum se habentium in ratione principi & principiati per hoc fit reductio ad vnitatem, quia inter eas es vna a qua aliae procedunt ordine quodam. Tertia quidem a prima mediante secunda, & sic ternarius personarum reducitur ad binarium personarum principiantium. Rursus inter personas principiantes, vna est principians & non principiata vt pater, alia principians & principiata. vt filius & reducitur in eam vi ad principium primum, & sic totum reducitur ad vnum.

Ad rationes principales. ad primam cum dicitur quod si Spiritu sancto non procederet a patre, sed tantum a filio adhuc distingueretur a patre, dicendum quod haec positio non solum est impossibilis, sed etiam incompossibilis, hoc est implicans contradictionem. Cum enim filius sit a patre & hoc de ratione eius, impossibile est aliquid procedere a filio quod non pro cedat a patre saltem mediate. Tu autem ponis quod Spiritus. sanctus procedat a filio & non a patre, ergo procedit a patri& non a patre quod est impossibile. Et ideo non est miru si ehoc sequantur impossibilia, (scilicet quod distinguatur a patre, quia ponitur procedere) & sic opponi. Et quod non distinguatur quia ponitur non procedere & non opponi, non sic autem esset si poneretur Spiritussanctus procedere a solo patre quia haec positio licet sit impossibilis non tamen includit incompossibilia sub hoc modo quod vna persona esset genita & spirata ab vno generante & spirante.

Ad secundum dicendum quod cum dicitur quod quaeliber persona distinguitur a qualibet sua proprietate personali. dieendum quod non est ita imo per proprietatem quamcunque solum distinguntur ab illis cum quibus habent opponi. Et cum probatur quod per idem constituitur aliquid in se & distinguitur a quocunque alio. Dicendum quod illud solum veritatem habet in absolutis, quia sola absoluta sunt proprie aliquid in si & ad se. Relatiua vero potius sunt ad aliud & ideo non distir guntur nisi per hoc quod sunt ad aliud & quia sunt ad aliud pe alium & alium respectum: eo quod respectus plurificatur iuxta numerum terminorum, ideo talia distinguntur a pluribus personis per plures respectus. De numero autem talium sunt personae diuinae quae sunt & dicuntur relatiue. Et ideo vna persona habens plures proprietates per vnam earum non distinguitur ab omnibus aliis, sed per omnes nec per vnam solum constituitur in esse incommunicabili & distinctio ab omnibus, sed per omnes simul, & expresse hoc dicit Anselmus in libro de processione Spiritussancti circa finem. Quia sicut collectio plurium accidentium siue proprietatum quae ita inuenitur in vno supposito quod non in alio constituit indiuiduum, ita collectio plurium proprietatum puta paternitatis & spirationis actiuae in patre, filiationis & spirationis actiuae in filio, constituit has personas in esse incommunicabili & distincto ab omnibus, verum est quod harum proprietatum vna dicitur personalis, scilicet illa quae prima intelligitur aduenire personae & nullam aliam supponit & soli personae conuenit vt paternitas in patre, & filiatio in filio, quiper talem proprietatem constituitur. Caeterae autem non dicuntur personales vt innascibilitas & communis spiratio, quia aut non vni personae conueniunt tantum, vt communis spiratio. Aut aliam proprietatem praesupponunt vt innascibilitas & communis spiratio.

Ad tertium dicendum quod si emanationes quae sunt genoratio & natiuitas & processio possent remanere eiusdem rationis vt prius facta suppositione praedicta tunc filius & Spiritussanctus distinguerentur vt prius, non possent autem remanere eiusdem rationis cum praedicta suppositione imo vna esset substantialis & alia accidentalis vt prius dictum fuit. Et si poneretur quod remanerent eiusdem rationis positio, hoc non solum esset impossibilis, sed etiam incompossibilis, ex ea enim sequeretur contradictio, scilicet quod personae per haemanationes productae distinguerentur personaliter eo quod emanationes substantiales essent. Et quod non distinguerentur personaliter, quia carerent formali principio distinctionus quod est oppositio relatiua.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2