Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum Pater et Filius spirent Spiritum Sanctum inquantum sunt unum an inquantum sint plures
QVAESTIO TERTIA. Vtrum pater & filius spirent Spiritum sanum inquantum vnum, an inquantum plures. Thom. 1. 4. 16. ar. 4.
AD TERTIVM sic proceditur. Et videtur q pater & filius non spirent Spiritum sanctum in(quantum sunt vnum, quia actus sunt suppositorum, sed spirare est actus patris & filij, ergo est eorum vt sunt supposita, sed in hoc sunt plu ra & non vnum, ergo pater & filius spirant inquantum sunt plures & non inquantum sunt vnum.
Item omnis nexus est duorum vel plurium vt plures sunt, sed Spiritus sanctus procedit a patre & filio vt nexus eorum, ergo procedit ab eis vt plures sunt & non vt vnum.
IN CONTRARIVM est quod pater & filius sunt plures solum paternitate, vel filiatione, vel innascibilitate & nascibilitate, sed neutrum horum est patri vel filio ratio spirandi Spiritum sanctum ergo oportet quod hic sit aliquid quod sit in eis vnum. Et ita spirant inquantum vnum: maior patet de se. Sed minor probatur, quia pater inquantum est innascibilis nullius est productiuus, quia priuatio vel negatio nullius esse principium vel causa in essendo inquantum est, aut, pater est solum productiuus filij. Nascibilitas autem & filiatio sunt proprietates producti non producentis, ergo per hoc quod pater & filius sunt plures, non habent pater & filius quod spirent Spiritumsanctum, quare &c.
RESPONSIO. quaestio ista non est de re, sed de modo loquendi, tenent enim omnes quod pater & filius sunt duc supposita quae per vnam & eandem vim spiratiuam spirant Spiritum sanctum: quo supposito quaeritur vtrum propter dualitatem suppositorum dicendum sit quod spirent inquantum plures, an propter vnitatem virtutis spiratiuae, dicendum sit quod spirant inquantum sunt vnum in vi spiratiua.
Ad quod sciendum accipiendum est quod omnis vera reduplicatio dicit causam inhaerentiae praedicati cum subiecto, vt cum dicitur quod ignis inquantum calidus calefacit, vel inquantum leuis mouetur sursum & sic de caeteris.
Hoc supposito est duplex modus dicendi ad quaestionem. Primus est quod pater & filius spirant inquantum sunt vnum in vi spiratiua quod probatur sic. Reduplicatio facta super agens respectu actionis denotat principium actionis, hoc patet, quia principium quo agens agit est ei ratio, quare actio ei conuenit, vt patet in exemplis inductis, sed principium quo elicitur actus spirandi est vis spiratiua, ergo reduplicatio factasuper patrem & filium respectu actionis spirandi denotat vim spiratiuam, sed in illa pater & filius sunt vnum, ergo debet dici quod pater & filius spirant Spiritumsanctum inquantum sunt vnum & nullo modo inquantum sunt plures. Quod autem pater & filius sint vnum in vi spiratiua patet, quia nihi simplex & vnum numero potest esse a pluribus ita quod sit a quolibet perfecte nisi illa duo conueniant in aliquo vno secundum numerum ratione cuius producant tertium, quias essent distinctae virtutes in pluribus & per vnum illorum & secundum vnam virtutem produceretur totum aliud nihil faceret, sed omnino superflueret. Spiritus autem sanctus producitur perfecte a patre & perfecte a filio, ergo pater & filius conueniunt in vna virtute secundum numerum secundum quem producunt Spiritumsanctum. nec huic obstat pluralitas suppositorum, quia licet in pluribus suppositis natura differentibus non possit esse vna virtus numero, potest tamen in suppositis sola oppositione relationis differentibus vt sunt pater & filius.
Secundus modus ponit quod reduplicatio potest denotare conditionem suppositi agentis vel conditionem virtutis actiuae. Primo modo pater & filius spirant inquantum sunt plures propter pluralitatem suppositorum. Secundo modo spirant inquantum sunt vnum propter vnitatem virtutis spiratiuae. Hoc autem probatur eodem modo quo prius, sic reduplicatio potest denotare omne illud quod est causa inhaerentiae praedicati cum subiecto. Sed tam pluralitas sup. positorum agentium quam vnitas virtutis spiratiuae dicunt eausam, quare spirare competit patri & filio, ergo ratione vtriusque potest fieri reduplicatio. Maior patet ex dictis supra. Minor declaratur sic: actus spirandi duo habet. Est enim vnus actu & simplex, & est actus per modum voluntatis. Quantum ac primum vis spiratiua quae est vna numero in patre & filio, est ratio quod spirare conuenit patri & filio, & ita debet dici quod spirant inquantum sunt vnum. Quantum ad secundum scillce vt actus spirandi est per modum voluntatis pluralitas suppositorum est eius ratio, quia vt dictum fuit supra dist. 6. propter hoin diuinis dicitur aliqua emanatio esse per modum voluntatis quia est a pluribus. Et quia supponit aliam productionem ad intra. Et secundum hoc debet dici quod pater & filius spirant inquantum sunt plures, iste est secundus modus.
Nunc autem restat videre quid veritatis habeat vterque modus. Circa quod sciendum est quod in actu spirandi est considera re duo, actum scilicet & modum. Si consideremus actum solum sic pater & filius non spirant inquantum vnum, nec inquantum plures, sed in quantum habent vim spiratiuam. Cuius ratiest, quia omnis actus secundum illud quod est, exclusa omni alia conditione respicit suum principium virtute cuius elicitur secundum illud quod est, exclusa omni alia conditione. Potentia enim quae nominat principium actus est illud quo possumus nullo alio addito, alioquin non esset potentia cum haec sit ratio potentiae, quod etiam patet in omnibus. Calefacere enim absolute acceptum est ab habente potentiam calefactiuam & disgregatiue ab habente potentiam disgregatiuam nec plus requiritur. Siue enim calefaciens fit vnum siue plura siue virtus calefactiua sit vna seu plures, totum accidit. Vnde & videmus omnia haec variari. Contingit enim quod calefacere est ab vno & pe vnam virtutem. Et contingit quod est a pluribus & per plure virtutes. Cum ergo spirare sit quidam actus ipse vt sic acceptu secundum illud quod est solum est ab habente vim spiratiuam quod haec vis spiratiua sit vna vel plures in vno vel in pluribu hoc accidit. Et quia reduplicatio non denotat id quod est pe accidens, ideo non est dicendum quod pater & filius spirent inquantum sunt plures, vel inquantum sunt vnum, sed solum inquantum habent vim spiratiuam. Item patet per simile, sicut se habet generare ad patrem sic spirare ad patrem & filium, sed nos non dicimus quod pater generat inquantum vnus, nec propter vnitatem suppositi, nec propter vnitatem virtutis ge neratiuae, sed tantum quod pater generat inquantum habe potentiam generandi, ergo similiter non est dicendum quod pater & filius spirent inquantum plures quo ad supposita, aut inquantum vnum in vi spiratiua, sed absolute inquantum habent vim spiratiuam.
SI AVTEM consideremus non solum actum, sed modum actus, adhuc potest esse dupliciter, quia possumus circa actum considerare modum realem quem habet in se & in habitudine ad sua principia, vtpote quod est actus vnus & simplex a patre & filio producens, ita quod a quod libet perfecte & sic debemus dicere quod pater & filius spirant, inquantum sunt vnum in vi spiratiua. Cuius ratio est quia reduplicatio notat causam inhaerentiae praedicati cum subiecto. Sed causa & ratio quare spirare & omnis actus vt simplex & vnus sit a pluribus ita quod a quodlibet sit, perfecte est sola vnitas virtutis productiuae in qua illa plura conueniunt & sunt vnum vt probatum est prius, ergo hoc debet denotare reduplicatio dicendo quod pater & filius spirant inquantum sunt vnum, & sic procedit prima opinio & bene, vel possumus circa actum spirandi considerare modum & habitudinem eius ad extrinseca secundum quandam similitudinem ratione cuius sortitur tale nomen vtpote quia spirare est a duobus, similitudinem habe cum actibus quae sunt a voluntate vt expositum fuit supra 6. diEt ideo sortitur hoc nomen quod dicitur esse per modum voluntatis, & quantum ad hoc dicunt illi de secunda opinione pater & filius spirant inquantum sunt plures.
Sed istud non videtur bene dictum, quia licet procedere a pluribus sit ratio nominis quare talis actus sic vocetur. Et ideo posset dici quod actus quo producitur Spiritus sanctus dicitu esse per modum voluntatis, quia est a pluribus quorum quod libet habet potentiam totum producendi, tamen nos non quaerimus hic de nomine sed de re quae est causa vel ratio secundi quam actus quo producitur Spiritussanctus qualitercunque vocetur conuenit patri & filio. Et patet ex praecedentibus quod pluralitas suppositorum nullo modo est huius causa vel ratio. Et ideo nullo modo est dicendum quod pater & filius spirent inquantum sunt plures, propter quod secunda opinio minus est conueniens quam prima, nihilominus & prima deficit in hoc quod non distinguit vt distinctum est, sed quantum ad secundum membrum distinctionis bene dicitur. Et pro ea est dictum Anselmi monolog. ca. 58. vbi dicit quod Spiritus sanctus est ex patre & silio non inquantum plura sunt, sed inquantum vnum, & deteminario concilij quae habetur extra de sum, trinita. & fi. catho. lib. 6.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod actiones sunt suppositorum vt illorum quae agunt, sed inquantum non reduplicat id quod agit, sed rationem agendi. Esto etiam quod reduplicaret tam vnum quam alterum hoc esset secundum id quod sunt & non secundum rationem vnius vel plurium nisi modo quo dictum fuit, & inferre vnum ex alio esset figura dictionis ex mutatione modi praedicandi, vt si dicatur sic, actiones sunt suppositorum secundum quod sunt supposita, sed pater & filius sunt plura supposita: ergo sunt vt plura, mutatur hic quid inquantum.
Ad secundum dicendum quod Spiritus sanctus dicitur nexus patris & filij, tum quia vniuntur vna vi spiratiua qua est causa vel ratio Spi. sanct. tum quia in ipsomet Spiritu sancto, & pater & filius vniuntur tanquam in communi producto. Et illud vnum in quo primo nectuntur est eis ratio producendi secundum in quo secundario nectuntur. Cum ergo dicitur quod Spiritus sanctus procedit vt nexus patris & filij, dicendum quod verum est sub hoc sensu quod Spiritus sanctus procedit ab eis vt nexi sunt in vna vi productiua Spiritus sancti & in qua sunt vnum. Et ideo procedit quidem a duobus, scilicet inquantum conueniunt in vno in quo nectuntur.
On this page