Praeambulum
Praeambulum
TIM QVAERITVR. Superius determinaui: magister de principio Spiritus sancti, ostendequod Spiritus sanctus procedit a patre & filio Hic vero inquirit vtrum sit aliquis ordo inter patrem & filium respectu processionis Spiritus sancti. Et diuiditur in tres partes. Primo enim ostendit quod inter patrem & filium in procedendo & Spiritum sanctum non est ordo temporis. Secundo ostendit quod non est ibi ordo pu chritudinis, vel dignitatis. Tertio ostendit quod est ordo naturae & autoritatis. Secunda ibi. nunc tractandum est. Tertiibi. Dicit tamen Augustinus in quinto libro. Prima diuiditu in duas. Primo mouet dubitationem. Secundo soluit. Secund. ibi. his & huiusmodi quaestionibus. Haec diuisio & sententia magistri in generali.
In speciali vero sic procedit. Et quaerit primo vtrum spiritu: sanctus prius procedat a patre quam a filio. Et arguit ad hoc haereticus sic. Aut spiritus sanctus procedit a patre nato filio, aut non nato, si nato, ergo natiuitas filij praecedit processionem spiritus sancti quod est inconueniens. Si non nato, ergo ante procedit spiritus sanctus a patre quam filius nasceretur. Postea soluit secundum Augustinum dicens quod nullus est ibi ordo temporis vbi omnia sunt aeterna. Nec habet locum quaestio vtrum nato filio an non nato procedit spiritus sanctus. Postea ostendit quod non plenius procedit ab vno quam ab alio. Vltimo ponit autoritates per quas videtur pater plus habere in productione spiritus sancti quam filius, quia quaedam autoritates dicunt quod spe ritus sanctus procedit a patre principaliter. Et quia filius attri. buit patri processionem spi. sancti in Euangelio, quae omnia non nominant maiorem dignitatem in patre, sed autoritatem in spirando, quae autoritas in hoc consistit quod filius habet a patre quod potuit ab ipso procedere spiritus sanctus. Et in hoc terminatur sententia huius distinctionis in speciali.
On this page