Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum generatio filii sit prior processione Spiritus Sancti

QVAESTIO PRIMA. trum generatio filij sit prior processione spiritus sancti. Thom. 1. g. 45.4r. 3.

CIRCA distinctionem istam quaeritur de tribus Primum est vtrum generatio filij sit prior processione spiritus sancti. Secundum est vtrum spi ritus sanctus plenius & perfectius procedat a patre quam a filio. Tertium est vtrum spiritus sanctus sit a patre mediante filio, an per filium. Ad primum sic proceditur. Et videtur quod generatio filij sit prior processione spiritus sancti: quia sicut est in trin. creata sic videtur esse in increata, quia vna exemplata est ab alia, sed in trinit. creata productio verbi natura praecedit productionem amoris, ergo in trinitate increata productio filij praecedit productionem spiritus sancti¬

Item sicut se habet generatum ad spiratum, sic generatio ad spirationem, sed generatum prius est spirato cum sit principium eius, ergo generatio praecederet spirationem.

IN CONTRARIVM est quod dicitur in symbolAthanasij quod in tri. nihil prius aut posterius, nihil mai? aut min¬

Et arguitur per rationem, quia sicut se habet pater ad filium sic pater & filius ad Spiritum sanctum, sed pater nullo mod est prior filio, vt probatum fuit supra dist. 9. ergo nec filius potest esse prior Spiritu sancto, quare nec generatio filij potes esse prior processione Spiritus sancti, quia sicut se habet ter minus ad terminum, sic actio ad actionem.

RESPONSIO: cum quaeritur de prioritate generationis filij respectu processionis Spi. sancti, aut quaeritur de prio ritate secundu rem, aut secundum rationem intelligendi. Si de prio ritate secundum, sic dicunt quidam quod inter gene rationem filij & spirationem Spi. sancti, est quidem per se ordo originis qui vnum est ab altero, sed non est ibi ordo prioris aut posterioris Primum probant sic, Spi. sanctus per se est a genito: ergo spirar por se est a generari, probatiotam antecedentis quam consequetiae, consequentia patet sic: quando aliqua per se sunt vnum & ide re maxime relata in diuinisquicquid ad originem pertincus dicitur per se de vno & de altero, & ratio est quia origines in diuinis attenduntur secundum relata, & inter relata, sed generari & genitus & spirari & spiritus sunt per se vnum & idem re nisolum in absoluto sed in re relata, ergo quicquid ad originem pertinens dicitur de genito & spirato per se, vt pote quod vnum sit ab altero per se, hoc competit ei quod est generari, & spirari, scilicet quod spirari sit per se a generari realiter loquendo licet quo ad nomen sit improprius modus loquendi propter alium modum significandi. Quod aute generari & genitus, & spirar & spiritus sint idem re & per se patet, quia excluso motu ab actione & passione soli respectus remanent a quo aliud & quod al 349. sed a generatione, & spiratione diuina excluditur omgi motus, ergo remanent soli respectus ita quod generatio actiua, spiratio actiua dicunt solum respectum, a quo est aliud per talem, vel per talem modum, genci ari autem & spirari dicunt respectum solum, vt quod ab alio secundum talem vel talem modum Sed per respectum originis passiuae constituitur per se perspnnuae est terminus originis, ergo generari & spirari passiue accpta cum sint soli re spectus sunt idem per se cum genito & spirato, & haec fuit nunor. patet ergo consequentia, scilicet, quod sit sp ritus est per se a genito quod spirari per se est a generari, quia idsunt generari & genitus, spirari & spiritus. antecedens pate scilicet quod spiritus sit per se a genito quia de ratione spirati est esse productum ab aliquo prius producto, sed illud non potes esse nisi genitum. Cum in diuinis non sit nec esse possit praete spiraionem aliqua productio nisi generatio, ergo spiritus est pe se a genito, dico autem per se quia licet filius sit a parre spirant productus, hoc tamen accidit modo quo aliquid potest accidere in diuinis quia non est de ratione filij quod producatur a spirante quia posito per impossibilo quod pater non spiraret, adhuc tamen intelligeretur vt generans filium, sed in proposito nostro nullemodo intelligeretur. aliquid spiratum nisi esset productum genito & per consequens a generate saltem mediante: propter quod inter spiratum ex vna parte & genitum, & generanten ex alia est ordo originis ergo inter spirari ex vna parte & generari & generare ex alia est similis ordo.

Istud autem non videtur, scilicet que spiritus sit per se a genito & generate, quia cuicunque comperit quod ab ipso sit spiritus per se, ei competit quod sit spiras per se, sed genito & generanti non competit per se quod sint spirantes, ergo non comperit eis per se ( ab ipsis sit spiritus. Maior patet quia spiritus inquantum est spi ritus non potest esse nisi a spirante inquantum est spirans. Mino patet, quia si genito & generanti competit per se esse spirantes, tunc haec est vera genitu inquantum genitum est spirans, & generans inquantum generans est spirans, quia in propositionibu per se semper potest fieri reduplicatio subiecti; eo quod est ibi ratio inhaerentie praedicati eum subiecto vt dicendo homo inquantum homo est anim? Trisibile, vel interfectum inquantum interfectum interiit. Et similiter in proposito debet se maxiime, quialiter non concluderetur intentum, quicquid enim conuenit generanti, vel genito nisi eis conueniat inquantum sunt generans & genitum, non potest ex hoc concludi quod conueniat per se generanti, sed istae non videntur verae genitum inquatum genitum est spirans, vel generans inquantum generans est spiras. Quoc enim genitum inquantum genitum non sit spirans, patet. quia omne genitum inquantum genitum est productum, ergo nullum genitum inquantum genitum est producens, ergo nec spirans per locum a destructione superioris. Et probatur consequentia, que licet relatio producentis & producti possint conuenire eidem subiecto respectu diuersorum, tamen vna nunquam potest esse alia, nec causa seu ratio alterius. Verbi gratia aqua calesit ab igne, & calefacit manum, ecce ratio producentis & producti in aqua respectu diuersorum, scilicet ignis & manus, sed certe esse calefactum non est esse calefacientem, nec aquam esse cale¬ factam est causa, siue ratio sibi calefaciendi manum sed eam ess calidam: & quamuis non sit calida nisi calefacta ab igne, tamer esse calefacta quod praecise sonat in ratione producti nullo modo est ei ratio per se calefaciendi aliud, quia cessante calefactio ne & remanente calore certe adhuc potest calefacere, & si aqua haberet calorem ex se & non ab alio calefaceret: eodem mode est in proposito, quia eidem supposito filij conuenit ratio producti & producentis respectu diuersorum, tamen esse productum, ve genitum non est esse producentem vol spirantem, nec esse genitum per se est ei ratio spirandi alterum, sed vis spiratiua. Et quauis haec non sit in filio nisi per generationem, tamen ipsa generatio per accidens se habet ad spirationem, quia si in filio esse: vis spiratiua non per generationem habita sicut est in patre adhuc filius spiraret, non spirat, ergo inquantum genitus.

Item nec pater spirat inquantum generans, quia hoc esset. aut quia generare & spirare sunt idem sicut superius & inferius & tunc ista verificaretur pater inquantum generans est spiras sicut ista sortes inquantum albus est coloratus, aut quia actus g. nerandi esset patri ratio spirandi, sicut calor est igni ratio calefaciendi. Primum non potest dici quod scilicet spirare sit superius ad generare, licet hoc dicant quidam quod spirare in patre est realiter idem quod generare, & in filio est idem realiter quod gr nerari, ita quod spirare in sua communitate acceptum est superius ad generare & generari. Hoc enim non est verum sicut infra probabitur. Et nunc supponitur. Nec secundum potest dici, quia fi generare paeri esset ratio spirandi, cum generare non conuenia filio, aut filius non spiraret, aut in patre & filio non esset idem principium & ratio spirandi, quorum vtrumque est falsum, qui& filius spirat, & idem principium & ratio spirandi est in patr& filio, nullo modo ergo generans inquantum generans est sp rans, nec genitus inquantum genitus est spirans, vt prius oste sum est, ergo spiritus non est per se a genito, nec a generant. inquantum huiusmodi, quare nec spirare est per se a generari Item impossibile est quod eadem actio secundum numerum sit a pluribus vt pluribus vt plura sunt, & vt in nullo conueniunt, sed spirare Spiritumsanctum est vna actio secundum numerum generans autem & genitum inquantum huiusmodi sunt plura, & vt plura sunt nec in aliquo vno secundum numerum conueniunt inquantum generans & genitum, ergo spirare non est per se a generante nec a genito, vt illi dicunt.

Quod concedimus dicentes quod inter generationem filij & spirationem Spiritussancti est quidem ordo originis; sed non pe se & directe, sed indirecte & concomitatiue & quasi per accidens, eo modo quo per accidens potest reperiri in diuinis. Ad quod sciendum notanda sunt tria. Primum est quod nulla actio dependet ex praecedente passione nisi quia terminus passionis est principium actionis. Sic enim aqua calefacit prius calefacta, inquantum calor terminans calefieri aquae est principium calefaciendi alterum. Sic etiam passio dependet a passione vt moueri ipsius grauis dependeret a suo generari inquantum forma grauis quae est terminus generationis est principium motus sequentis.

9.-Secundum est quod principium sequentis actionis potest esse terminus praecedentis passionis dupliciter, scilicet per se vel per accidens. Per se sicut calor aquae est terminus calefactioni suae passiuae. Per accidens vero & concomitatiue sicut calefieri ossium terminatur ad albedinem, scilicet per accidens ratione materiae, nam quaedam ossa calefacta rubescunt, quaedam nigrescunt. Albedo autem est per se principium disgregandi.

Tertium est quod passio praecedens quae terminatur ad principium actionis sequentis potest se habere ad ipsum dupli citer, vno modo sicut fieri transiens manente termino, & sic se habet calefieri aquae ad calorem suum (manet enim aqua aliquo tempore calida postquam cessauit calefactio.) Alio modo sicut fieri permanens necessario cum termino, sicut illuminari aeris manet quandiu manet lumen in aere.

His suppositis patet quod vbi principium sequentis actionis est silum terminus per accidens praecedentis actionis, vel passionis (sicu albedo ossis quae est per se principium disgregandi est terminu: per accidens calefactionis ossis) ibi sequens actio est solum per acci dens ex praecedente actione vel passione: sicut in exemplo de osse disgregatio est solum per accidens ex calefactione. Cuius ratio est. quia sequens actio non est ex praecedente actione vel passioni nisi propter habitudinem vnius & eiusdem respectu vtriusque in ratione termini & principij, vbi ergo illud vnum quod est medium se habet ad alterum excremorum per accidens tota habitudo es tremorum est per accidens inter se, vbi vero passio praecedens si habet ad terminum suum sicut fieri transiens manente termino ibi sequens actio est ex praecedente actione vel passione solum per accidens: Cuius ratio est, quia effectus in actu requirit cat sam in actu & maxime effectus qui est in fieri, sed sequens actiquae est actu, est secundum fieri cessante priore passione, sicut aqui calida calefacit manum postquam desiit calefieri, ergo sequens actio non est per se ex praecedente actione. Et forte causa est, quia praecedens actio vel passio est causa termini solum in fieri, & ille terminus secundum suum esse est causa sequentis actionis propter quod praecedens actio vel passio non est causa per se, sed peaccidens. Vbi aut illa duo concurrunt, scilicet quod principium actionis esset per accidens terminus praecedentis vel passionis. Et actio vel passio praecedens se haberec ad terminum suum sicut fieri transiens manente termino, ibi sequens actio esset ex praecedente actione vel passione per accidens duplici de causa, vt dictum est. Vbi vero principium sequentis actionis esset per se terminus praecedentis actionis vel passionis & ad ipsum se haberet praecedens actio vel passio vt fieri necessario permanens cum termino, ibi sequens actio esset ex praecedente actione vel passione per se, maxime si principia praecedentis actionis vel passionis, & sequentis actionis sint ordinata per se, quod pro tanto dicitur qui non est ordo originis inter actiones & passiones nisi secundum ordinem principiorum, nec est proprius modus loquendi dicere qui actio sit ex actione vel passione secundum quod principium sequentis actionis est a principio praecedentis actionis vel passionis

Ex hoc ad propositum, certum est quod filio conuenit per si spirare in quantum habet vim spiratiuam per quam est per se principium Spiritu sancti. Hanc autem habet per suum generari, sed absque dubio generatio filij non terminatur per se & directe ad vim spiratiuam, sed solum concomitatiue, quia per generationem concomitatur. Per se enim terminatur generatio tanquam ad terminum ad illud solum quod per generationem est productum ingenito, & illud est sola relatio filiationis vt dictum fuit supra distinctione septima, filiatio autem nec est vis spiratiua, nec in ea per se includitur, ergo principium spirationis non est per se terminus generationis, sed solum concomitatiue. Et quasi per accidens. Igitur spirari non a generari per se & directe, sed quasi per accidens & concomitatiue. Item per generationem qualitercunque acceptam vis spiratiua non habet esse, sectantum habet esse in filio. Est enim in patre & non per generationem, sed spiratio non est a generatione qualitercunque accepta actiue vel passiue nisi ratione virtutis spiratiuae, ergo sp ratio non est a generatione nisi prout est in filio, non auten prout est a parte immediate, quia pater non habet vim spiratiuam per aliquam generationem, ergo spiratio per se & simpl citer non est a generatione, sed solum secundum quid.

Quod autem arguunt alij quod de ratione spirati est quod sit ab aliquo prius producto. Dicendum quod non est verum, sed solum quod sit ab aliquo habente vim spiratiuam. Nec est de ratione virtutis spiratiuae quod sit in aliquo producto, nec de rationi producti per generationem est per se & directe quod habeat vim spiratiuam, sed solum concomitatiue, in quantum generans concomitatiue communicat genito omne illud in quo ei non opponitur, per se autem non habet genitum inquantum genitum a generante nisi illud tantum secundum quod conuenit e esse productum, & haec est filiatio & illud in quo est productum scilicet essentia, in cuius indentitate producitur vt dictum fuit. Et si dicatur quod de ratione spirati est quod procedat per modum voluntatis qui modus supponit aliquod productum per modum intellectus a quo est illud quod procedit per modum voluntatis. Et ita spiratum per se est ab aliquo producto.

Dicendum quod hic est duplex defectus. Primus est quia non est de ratione spirationis quod sit per modum voluntatis, Sed competit ei haec denominatio per habitudinem ad creati ras ex hoc quod supponitur esse a duobus vt prius dictum fuit vnde dummodo spiratio sit a duobus, aut supponat aliquam priorem emanationem qualitercunque hoc sit per se vel per accidens semper potest dici per modum voluntaris. Secundu defectus est, quia licet emanatio per modum voluntatis supponat quandam aliam, tamen non est de ratione producti per modum voluntatis que sit a producto per priorem emanationem sicut patet in creaturis, ex quo hoc nomen tractum est. (Amo enim quamuis supponat verbum, tamen non est a verbo tanquam a principio producente ipsum.) Et similiter potest dici quod Spiritus supponit aliquid productum per generationem, sed non probatur quod sit ab illo per se tanquam a principio productiuo. Et ideo ratio illa magis arguit ordinem praesuppositionis quam principiationis vel originis. Sic ergo patet primum, scilicet qualiter inter generari & spirari est ordo originis.

Secundum patet scilicet quod inter generationem & processionem non est ordo prioris & posterioris secundum rem vel vniuersaliter in diuinis, quod probatur sic: Si in diuinis esset ordo prioris & posterioris secundum rem hoc esset comparando absoluta inter se, vel absoluta ad relationem, vel relationes adinuicem. Non primo modo scilicet comparando absoluta inter se, quia in diuinis non est realis pluralitas absolutorum, prius autem & posterius: secundum ie necessa rio requirunt realem pluralitatem, quia idem respectu sui ipsiuss. o est prius & posterius, quare &c. Nec se¬ cundo modo scilicet comparando absoluta ad relationem, quia vel esset ibi prius & posterius natura vel duratione. Haec enim videntur sufficienter prius, & posterius diuidere secundum rem non natura. Non enim est ibi pluralitas naturarum. Relatio enim non est alia natura ab essentia. Nec duratione, quia quicquid es in diuinis absolutum vel relatum est aeternum, quare &c. Nec tertio modo videlicet comparando vnam relationem ad aliam, quia vel hoc esset comparando relationes oppositas adinuicem ve comparando relationes disparatas, non primo modo quia relationes oppositae sunt simul omni modo simultatis nacura & intellectu, adeo quod contradictionem implicat esse vel intelliger vnam alteri. Propter quod satis est intelligibile illud quod aliqui dicunt scilicet quod pater est prior filio non quidem natu ra vel duratione sed origine, quia filius originatur a patre & non econuerso, hoc enim contradicit rationi, & dicto beati Ai gustini. Rationi quidem quia vbi producens constituitur in ess. personali per suum producere, vel per relationem producentis, & productum constituitur in esse personali per suum produci, vel per relationem producti, ibi vnum non potest esse priu altero, secundum originem. Sed pater in diuinis constituitur in esse personali per generare, vel per paternitatem quae est relatio generantis. & vtrunque est idem. Et filius consimiliter constituitu in esse personali per generari, vel per filiationem quae est relatio geniti, ergo pater nullo modo est prior filio per origine mino de se patet. Sed ma. probatur, quia productio neque re neque intellectu potest praecedere produci, nec vniuersaliter aliqua origo actiue accepta originem passine acceptam, alioquin in ille priori aliquis posset esse & intelligi actu producens & quod nihil produceretur quod est intelligibile, & incompossibile, quamuis ergo persona producens possit prius esse persona producta quando neutra formaliter constituitur in esse personali per producere & produci, sicut est in creaturis, tamen in diuinis vbi personconstituuntur in esse personali per originem, impossibile est vlle modo intelligere aliquam prioritatem, maxime originis quae prioritas originis quamuis possit esse inter duas origines passiue acceptas, vt patet in creaturis, prius enim originatur flos quam frictus, tamen talis prioritas non potest esse inter originem passius sumptam, & actiue, neque in Deo, neque in creaturis, quia sempe simul sunt re & intellectu, sicut relationes eis correspondentes

Item ponere talem prioritatem in diuinis expresse contradicit dicto Beati Augustini contra maximum, quod recitatur in primo libro sententiarim distinct. 2. vbi dicitur sic, cum dicitui filius a patre genitus non ostenditur inaequalitas substantiae sed ordo naturae, non quo alter prior sit altero, sed quo alter est e altero, ecce quod expresse ponit originis ordinem quo alter est ab altero, & quod negat prioritatem originis qua vnus sit prior altero, & sic patet quod inter relationes oppositas & personas per eas constitutas & sic non est aliqua prioritas realis.

De rationibus autem disparatis & realiter differentibus vi sunt paternitas & filiatio ex vna parte, & processio & spiratio passiua ex altera, difficilius est probare quod non sit inter eas aliqua prioritas realis seu ex natura rei. Veruntamen ad hoc probandum, potest applicari ratio prius posita de substantia & relatione, quia omnis prioritas realis videtur esse secundum naturam vel secundum durationem, sed vna relationum disparatarum non est prior altera natura, quia non sunt diuersae naturae, nec duratione, quia quaelibet est aeterna, ergo &c.

Contra rationem istam, & contra conclusiones ad quas adducta est, instatur ab aliquibus. Contra rationem sic, non omnis pluralitas realis requirit differentiam naturae, vel durationis, ergo non omnis prioritas realis: Consequentia tenet per simile, quia non minus requirit pluralitas differentiam quam prioritas. antecedens probatur, quia oppositae relationis in diuinis necnon disparatae saltem filiatio & processio sunt plure: res, & tamen non differunt natura, quia sunt vna natura, nec duratione, quia sunt aeternae, ergo non omnis realis pluralitarequirit pluralitatem naturarum, nec successione durationis, ergo nec realis prioritas hoc requirit. Super hoc tamen fundatur totaliter praedicta ratio, ergo male.

Contra conclusiones autem instatur sic. Et primo contra primam, probando quod essentia diuina prior est quacunque relatio ne prioritate naturalis praesuppositionis. Et hoc sic, tantum differunt essentia & relatio in diuinis quantum in creaturis, maxime secundum opinionem illorum qui dicunt quod in creaturis fundamentum & relatio non faciunt compositionem sicut nec in di uinis. Vtrobique enim inuenitur absolutum & relatiuum, vel ) latio & simplicitas ex quibus non est compositio, nec hic, nec ibi, sed in creaturis inter fundamentum & respectum est orde naturalis praesuppositionis non obstante quod non sunt diuersae naturae facientes compositionem, ergo idem est in diuinis. minor probatur, quia respectus praesupponit naturaliter suum fundamentum, fundamentum autem non praesupponit respectum.

20 Contra secundam conclusionem instatur sic. Illud quod aduenit personae diuinae iam constitutae, supponit illud quod est constitutiuum personae & non econuerso: Sed communis spiratio non constituit aliquam personam, sed aduenit persona iam per aliud constitutae scilicet per paternitatem vel filiationem: ergo ipsa praesupponit naturaliter tam paternitatem quam filiationem, & non econuerso, quare vt videtur ipsa est posterior eis naturali praesuppositione. Et confirinatur, quia productum praesupponit producens quod non constituit peproducere, sed pater & filius producunt. Spiritum sanctum ipsum spirando, nec constituuntur in esse personali per actum spirandi: ergo pater & filius praesupponuntur a Spiritu sancto Haec autem praesuppositio non solum est secundum intellectu sed ex natura rei. ergo.

Quicquid sit de ratione illa an valeat an non (difficile enim est efficacem rationem adducere ad ea quae tagunt materiam fidei) conclusiones tamen ad quas probandas adducta est possunt rationabiliter sustineri & defendi: nec non & ipsa ratio dicendo quod realis pluralitas & realis prioritas requirunt realem differentiam, sed prioritas super hoc addit antecessionem ratione cuius non potest inueniri in diuinis, in quibus cum vnitate essentiae est pluralitas sola relationum originis inter quas sint oppositae nulla est prioritas nec realis, nec secundum intelectum, vt dictum fuit. De disparatis autem patet. idem sic nihil quod sit in filio praecedit quodcunque eorum quae sunt in patre quia quicquid habet filius habet a patre: pater autem nihil habet a filio, nec a quocunque alio, sed a seipso: Sed spiratio actiua est in patre, ergo filiatio non procedit ipsam, sed processio seu spiratio passiua simul est omni modo simultatis cum spiratione actiua cum sint relationes oppositae, ergo filiatio nullo modo praecedit secundum rem spirationem passiuam seu processionem, nec per consequens paternitas quae simul est cum filiatione: & sic patet quod nulla relatio diuina praecedit realiter aliam, neque oppositam, neque disparatam.

Ad primam rationem qua probatur quod essentia prior est relatione secundum ordinem naturalis praesuppositionis. Dicendum quod non est simile de essentia & relatione in diuinis & in creaturis, quia in creaturis omnis relatio realis connota vel requirit aliam naturam a natura fundamenti ratione cuius potest esse posterior natura fundamenti sui: Sed in diuinis relatio non requirit nec connotat aliam naturam a natura sui fundamenti ratione cuius possit esse posterior realiter natura sui fundamenti.

Ad secundam rationem quam nititur probare quod paternitas & filiatio praesupponitur spirationi actiuae dicendum per interemptionam minoris quod realiter loquendo pater generat filium de sua essentia & in sua essentia communicando ei essentiam suam cum omnium proprietatem non opposita filiationi. Et ideo sicut filius non est realiter prius, filius quam habens essentiam diuinam in qua & ex qua genitus est a patre, sic non est realiter prius filius quam habens essentiam diuinam cum spiratione, quia talis est a patre, & talis communicatur ei a patre. Sicut ergo realiter loquendo diuinitas non aduenit filio constituto in esse personali sed est de constitutione eius pequam est Deus sicut pater, & differt ab omni eo quod non est Deus sicut pater. Sic spiratio loquendo realiter non aduenit filio iam constituto in esse personali sed est de constitutione eius, & per eam est spirans vt patet,; & differt ab omni non spirante sicut & pater: vnde quamuis pater & filius constituantur in esse personali solum per paternitatem & filiationem prout pater solum distinguitur a filio & econuerso, tamen non prout distinguitur personaliter a Spiritu sancto, imo de personali constitutione eorum est communis spiratio. Quod ergo dicitur quod communis spiratio non constituit aliquam personam, verum est de vnica tantum, sed constituit duas scilicet personam patris & filij quantum ad distinctionem personalem quam habent ad Spiritum fanctum: ita quod pater vt est persona distincta ab omni alia persona diuina non constituitur in esse personali praecise per solam paternitatem, imo cum ea per spirationem: Et idem est de filio & filiatione, communi spiratione. Et haec est sententia Anselmi de processione Spiritus sancti in fine.

Per idem patet responsio ad aliam rationem quod pater & filius vt distincti personaliter a Spiritu sancto constituuntur in esse personali per actum spirandi quo producunt Spiritum sanctum quamuis pater vt praecise distinctus a filio conllituatur a sola paternitate, & filius vt distinctus solum a patre constituatur sola fiRione. Et ob hoc pater & filius secundum rationem intelligendi sunt priores Spiritu sancto: quia distinctio eorum inter se non iucludit spirationem: sed secundum rem pater simul est pater & spirans, & filius simul est filius & spiras: nec est ibi realis prioritas aliqua. Si vero quaeratur de priori & posteriori secundum rationem intelligendi, sic dicendum est quod in diuinis est ordo prioris & posterioris secundum rationem comparando absoluta inter se, & essentiam ad relationes & vnam relationem disparatam ad aliam, & personas per eas constitutas. Constat enim quod in diuinis praeintelligimus intellectum voluntati quorum vtrunque est absolutum: nam sicut in nobis intellectus realiter prior est voluntate: sic in Deo prior est secundum rationem, quia qualem ordinem realem habent aliqua vbi differunt realiter, talem ordinem rationis habent vbi differunt solum secundum rationem. Essentia autem diuina praeintelligitur cuilibet relationi, quia cum ipsa sit communis omnibus personis, relationes autem non, intellectus eius prior est intellectu relationum. Similiter cum paternitas sit in patre proprietas constituti. ua eius, spiratio autem non (saltem vt distinguitur a filio) quisi poneretur per impossibile quod non esse persona tertia in di uinis, adhuc pater esset pater & non esset spirans, patet quod paternitas praeintelligitur in patre spirationi. & idem de filiatione in filio respectu eiusdem spirationis, & per eandem rationem pater & filius vt sic, praeintelliguntur Spirituisancto.

Est tamen hic aduertendum quod ordo rationis non ex eodem sumitur inter omnia dicta, quia ordo rationis qui est in di uinis inter absoluta (puta intellectum voluntatem consimilia) non sumitur ab intellectu nisi comparando Deum ad creaturas in quibus quia talia differunt realiter & vnum est realiter prius altero, intellectus concipit quod similia differant in Deo saltem secundum rationem. Et quod habeant consimilem ordinem rationis, vt aliâs declaratum fuit, sed differentia & ordo rationis inter essentiam diuinam & relationes & inter relationes disparatas nec non & personas per eas constitutas non oportet quod sumatur ex aliqua comparatione diuinorum ad creaturas, quin imo in ipsis diuinis secundum se & ex natura rei est sufficiens fundamentum concipiendi talem ordinem. Ob hanc causam quidam vocauerunt hunc ordinem, ordinem naturalis praesuppositionis non quod sint ibi diuersae naturae quarum vna praesupponat aliam, (quia in diuinis non est nisi vna natura quae est essentia diuina sed quia ex sola natura rei non comparando diuinam naturam creaturis praestatur sufficiens fundamentum quod vnum praeconcipiatur alteri: non sic est autem de pure absolutis, vt dictum fuit. De relationibus autem oppositis, & de personis per eas constitutis vt sic non est idem iudicium, quia inter talia nullus est ordo prioris aut posterioris etiam secundum intellectum, eo quod talia simul sunt intellectu, quia vnum includitur in intellectu alterius, ratio enim relatiuorum est esse ad aliud quod est correlatiuum, & sic patet qualis ordo prioris & posterioris secundum intellectum est in diuinis.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod non oportet sic esse per omnia in trinitate increata sicut est in trinitate creata, quia vna non perfecte representat aliam, imo in pluribus deficit quam assimiletur: propter quod licet in trinitate creata sit prius & posterius secundum rem propter diuersitatem naturae: tamen non est sic in trinitate increata in qua est vnica natura. Ad secundum dicendum quod generatus ex hoc quod est principium spirati non est prior spirato. Principium enim est ex quo aliud: nec est de ratione principij quod post ipsum sit aliud: nec duratione, nec natura nisi in quibus principium differt essentialiter a principiato quod non est in diuinis.

Ad argumentum in oppositum quamuis concludat verum de prioritate secundum rem, tamen de prioritate secundum rationem non est simile de patre ad filium & de vtroque ad Spiritum sanctum, quia pater & filius distinguntur inter se relationibus oppositis quae sunt simul natura, & intellectu, sed pater & filius respectu Spiritus sancti constituuntur relationibus disparatis quarum vna potest alteri praeintelligi (vt declaratum fuit) quae prioritas secundum intellectum sumitur sufficienter ex natura rei absque comparatione ad creaturas, & ob hoc vocata est a quibusdam prioritas naturalis praesuppositionis quamuis aliis videatur & non irrationabiliter quod iste modus loquendi in hac materia sit improprius & nimis extensus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1