Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Spiritus Sanctus plenius seu perfectius procedat a Patre
QUAESTIO SECVNDA. Vtrum Spiritus sanctus perfectius procedat a patre quam a filio. Tho. l. q. 39. ar. 3. ad 2.
AD secundum sic proceditur. Et videtur quod Spiritus san. plenius vel perfectius procedat a patre quam a filio, quia propter quod vnumquodque tale & illud magis, sed filius habet a patre quod ab ipso procedat Spiritus sanctus, ergo magis procedit a patre.
IN CONTRARIVM est, quia vbi est summa ae. qualitas ibi non potest esse magis vel minus, perfectius vel imperfectius, quia summa aequalitas priuat diunem gradum, sed in diuinis est summa aequalitas, ergo & c. 8.
RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est quod Spiritus sanctus non procedit plenius vel perfectius a patre quam a filio. Secundum est quod procedit ex ipso principalius Primum patet sic, vbi non est intensio & remissio in principic virtute cuius plura producunt vnum, ibi productum non ess perfectius aut plenius ab vno quam ab altero, sed principium producendi Spiritum sanctum quod est vis spiratiua, non est perfectius aut plenius in patre quam in filio, cum sit in eis vna numero non recipiens intensionem & remissionem, nec rationi essentiae: nec propter naturam respectus si respectum includat, ergo Spiritus sanctus non procedit magis vel plenius a patre quam a filio.
Secundum patet sic, principalius est spirare a se quam al alio, sed pater spirat a se, filius autem ab alio, quia vir tutem spirandi habet ab alio, scilicet a patre, ergo pater spirat principalius quam filius. vnde Augustinus I1. de Trinitate cap. 18 dicit sic. Non frustra inquit in hac Trinit. non dicitur verbun nisi filius, nec donum nisi Spiritus san. nec de quo est genitun verbum & de quo principaliter procedit spiritus nisi Deus pater, nec sequitur ex hoc quod filius habeat aliquod minus patre: quia spirare vel non spirare principaliter non attenditur secundum aliquid absolutum & essentiale, sed solum secundum modum habendi vim spiratiuam qui modus est secundum relationem dantis & accipientis.
AD ARGVMENTVM in oppositum dicendum quod propter quod vnumquodque &c. Non tenet in agentibus participantibus eandem formam numero aeque perfecte, sed solum in agentibus aequiuocis: vel vniuocis habentibus eandem formam specie secundum diuersos gradus quorum vnus est perfectior altero, vt est de calore in igne & in caeteris. In diuinis autem pater & filius habent eandem vim numero spiratiuam a patre, & est eiusdem gradus perfectionis, licet filius habea eam a patre. Et ideo principalius habet eam pater quam filius. Sed non habet perfectius, propter quod potest dici quod pater principalius spirat quam filius quia a se spirat, sed non perfectius.
On this page