Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum Spiritus Sanctus sit a Patre mediante Filio vel per Filium
TERTIUM sic proceditur. Et videtur? Spirit. sanct. procedat a patre mediante filio: ve per filium quia quod conuenit principio & prin cipiato, non conuenit eis aequo immediate & pr mo. Sed spirare Spi. sanctum conuenit patri & ucut principio & principiato, ergo non conuenit vtrique immediate & primo. Cum ergo non conueniat filio mediante patre, ergo conuenit patri mediante filio.
CONTRA cum aliquis operatur per alium tanquam per medium potest fieri conuersio. Sicut enim rex operatur, per Baliuum, ita dicitur Baliuus operari per regem, sed nulle modo dicitur quod filius spirat per patrem, ergo nec econuerso, scilicet quod pater spiret per filium.
ITEM VBI non est prius & posterius ibi est aeque immediate primo, sed in processione Spiritus sancti a patre & fi lio non est prius & posterius, ergo &c. Maior videtur esse manifesta, sed minor probatur sic. quia si Spiritus sanctus procederet prius a patre quam a filio, sequeretur quod bis procederet. Eadem enim processione indiuisibili non potest prius & posterius procedere.
RESPONSIO. dicendum quod in patre & filio respectu actus spirandi possumus considerare duo, actus enim spirandi egreditur ab aliquo supposito mediante forma, & idec actus spirandi potest referri ad formam quae est spirationis principium, vel ad supposita spirantia. Si ad formam quae est spirationis principium, sic pater non producit Spiritum sanctum mediante filio, sed immediate producitur ab vtroque. Cuius ratio est quia eiusdem ad seipsum non est medium, sed vis spiratiua est vna & eadem numero in patre & filio, ergo quantum ad hanc vnum non est respectu alterius in spirando Spiritum sanctum. Si autem actus spirandi compararetur ad sup. posita a quibus egreditur. Sic cum inter patrem & Spiritum sanctum filius sit tanquam media persona virtutem spirandia patre recipiens, potest dici quod pater producit Spiritumsan ctum mediante filio, sub eodem sensu potest dici quod pater producit Spiritumsanctum per filium.
Vbi est notandum quod haec praesuppositio per, denotat habitudinem principij hoc potest dici dupliciter, vno modo sic vt illud sit agenti cui additur vt agat, sicut dicimus quid ignis agii per calorem: & hoc modo non conuenit patri agere vel producere Spiritunsanctum per filium, quia filius non est principium vel ratio patri vt spiret. Alio modo potest dicere rationem principij non respectu agentis sed tantum respectu producti, sicut dicimus quod rex facit hoc vel illud per baliuum, & hoc mo¬ do potest dici quod patet spirat Spiritum sanctum per filium eo quod filius habet rationem principij respectu Spiritus sancti, & hoc ipsam habet a patre sicut baliuus a rege, nisi quod habet eandem numero cum patre & aeque perfectam, quod est in baliuo respectu regis.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod aliquid potest conuenire principio & principiato aeque immediate, quando ratio per quam illud conuenit eis est eadem numero in vtroque, ficut est de vi spiratiua quae est eadem numero in patre & filio per quam vtrique conuenit spirare Spiritum sanctum & aeque immediate: sed non aeque primo sumendo primum pro principali vt patet ex praecedente quaestione.
Ad argumentum oppositum dicendum quod non semper recipitur conuersio cum aliquid dicitur agere per alium: dicimus enim quod faber agit per martellum, & tamen non dicimus quod martellus agat per fabrum. Et similiter non oportet quod si pater spirat per filium quod econuerso filius dicatur spirare per patrem, quamuis sane intelligendo posset dici eodem modo quo baliuus dicitur agere per regem. Hic enim dicitur quod baliuus habet potestatem & autoritatem agendi a rege. Et similiter posset dici quod filius spirat per patrem non tanquam per medium, sed quia virtutem & autoritatem spirandi habet a patre.
Ad aliud argumentum cum dicitur quod vbi non est prius & posterius, ibi est aeque primo & immediate. Dicendum quod non est ibi aeque primo, accipiendo primum pro principali, quia licet simul, & vnica virtute pater & filius spirent, tamen illam virtutem principalius habet pater (quia a se habet) quam filius qui habet ab alio. Est tamen ibi aeque immediate inspicier do virtutem spiratiuam, licet respiciendo supposita spirantia sit ibi qualiscunque ratio medij vt dictum est.
On this page