Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia literae magistri Distinctionis XIII.

OT haec considerandum. Superius magiste determinauit de Spiritus sancti processione, me do medio & principio, hic determinat de proces sione in comparatione ad generationem quae congi paratio vt magis pateat magister quatuor facit principaliter in prima parte. Primo inquirit vtrum Spiritus sanctus procedens posset dici natus. Et soluit. Secundo inquirit quo modo filius natus possit dici procedens. & soluit. Tertio quaerit quae sit differentia generationis & processionis. Quarto quaerit vtrum propter hanc differentiam possit dici Spiritus sanctus genitus. Secunda ibi. Cum igitur Spiritus sanctus. Tertiibi, sunt item generationi filij. Quarta ibi. Nunc considerandum est. Et haec est sententia & diuisio magistri in generali.

In speciali sic procedit magister. Et primo quaerit quare Spiritus sanctus non dicitur natus aut non dicitur filius cum procedat a patre & sit de substantia patris. Et respondet quod cum a duobus procedat si diceretur natus vel filius esset amborum & ita vnus se haberet vt pater, alius vt mater quod absurdum est. Deinde quaerit cur filius dicatur procedere non solum nasci, Spiritus autem sanctus procedere. Et respondet quod vterque exit a patre, Sed Spiritus sanctus dicitur procedens & non natus, sicut filius quia exit a patre quomodo datus non quomodo natus, id est, per modum liberalitatis, non per modum naturae. Postea subdit quod generatio filij differt a processione Spiritussancti, quia alius est modus procedendi a patre vtriusque, filius enim a solo patre procedit, Spirituslanctus ab vtroque. probat per hoc quod Christus insuflando dedit Spiritum sanctum, tamen propter autoritatem originis solet patr attribui, & subdit quod omnis generatio est processio & non conuertitur, addit etiam quod creatura non sufficit ad significandum perfectam differentiam generationis & processionis, quia vtraque inaestimabilis est. Vitimo quaerit vtrum Spiritullanctus dici possit ingenitus, & probat per Augustinum quod non, quia dicit Augustinus quod hoc nomen ingenitus secundum disputantium consuetudinem Spirituisancto non conuenit, ne duo patres in trinitate videantur esse. Per Hieronymum vero probat quod possit dici ingenitus, & soluit magister quod ingenitus potest dupliciter accipi, vno modo idem est quod ens non ab alio & sic non conuenit Spiritui sancto. Alio modo ingenitus est id quod est ab alio, non tamen per generationem, & sic conuenit Spirituissancto, & hoc confirmat per Hieronymum qui non natum attribuit patri & Spirituisancto. Et in hoc terminatur sententia in speciali

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum