Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in divinis sit aliqua processio

VARSTIO PIIIA. Vtrum in diuinis sit aliqua processio. Thom. 1. 9. 17. ar. 1.

CIRCA distinctionem istam quaeruntur tria. Primum est vtrum in diuinis sit aliqua processio. Secundum est vtrum generatio filij & processio spiritus sancti sint emanationes distinctae realiter. Tertium est vtrum spiritus sanctus possit dici ingenitus. Ad primum sic proceditur. Et videtur quod in diuinis non si aliqua processio, quia vel esset localis vel causalis, non localis quia non est ibi motus personae de loco ad locum, nec causalis, quia in diuinis non est causa & causatum, quare &c.

Item si in diuinis aliqua esset processio, aut est eadem cum generatione tantum & ita non coueniret spiritui sancto quod non est verum cum dicat Athanasius in symbolo quod Spiritus sanctus non est genitus sed procedens, aut diuiditur contra generationem. Et ita non conueniret filio quod similiter non est verum, cum filius dicat Ioan. 8. Ego enim ex Deo process & veni. aut esset in plus & tunc vt videtur non deberet appropriari Spirituisancto, quare &c.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Ioan. 15 Cum venerit paracletus quem ego mittam vobis spiritum veritatis qui a patre procedit.

RESPONSIO. duo sunt hic declaranda. Primum est quomodo processio sit in diuinis. Secundum est quare appropriatur Spiritui sancto. vtrumque enim in argumentis tangitur Quantum ad primum sciendum est quod nomen processionis videtur primo fuisse impositum ad significandum motum pro gressiuum animalium quo mouent seipsa, & sic dicitur processio quasi propter virtutem incessio. Inde translatum est ad significandum omnem localem motum & mutationem quae est ex quodam in quiddam. Et postremo ad omnem emanationem secundum quod aliquid est ab alio vt a causa sua vel principio. Dicimus enim quod effectus procedit a sua causa, & vniuersaliter quaelibet res procedit a suo principio, nullo autem dictorum modorum processio est in diuinis nisi tantum vltimo modo, & hoc exclusis imperfectionibus quae sunt ex processionibus creaturarum ex causis suis quae ibi sunt ratione motus, aut mutationis, aut diuersitatis essentiae, vt in creatione quibus exclusis de ratione processionis solum est quod procedem: sit ab alio. Exclusis enim ab actione omni motu ex mutatione & innouatione remanent soli respectu a quo aliud & quod ab alio, haec autem reperiuntur in diuinis, ergo &c. Ex quo patet primo quod processio solum dicitur in diuinis de emanatione passiua, quia illi solum conuenit procedere cui conuenit ab alio esse, hoc autem non conuenit nisi producto, ergiprocessio non conuenit nisi producto. Secundo patet quod processio quantum est de vi nominis communis est emanationi filij & Spiritu sancti, quia esse ab alio est commune filio & Spiritu sancto, ergo & processio, & sic patet primum.

QVANTVM ad secundum sciendum est quod licet processio vt statim dictum est quantum est ex vi nominis com munis sit filio & Spiritui sancto, tamen appropriatur emanationi Spiritus sancti, emanatio enim filij habet proprium nomen & vocatur generatio. Ratio autem appropriationis est tri plex, vna est penuria nominum in his quae pertinent ad Spiritum sanctum. Et ideo emanatio eius retinet commune nomen cum deficit proprium.

Secunda est ex conuenientia nominis processionis. Significat enim primo modo motum voluntarium accipiendo voluntatem pro appetitu sequente cognitionem, Spiritus autem sanctus procedit per modum voluntatis. Et ideo conuenienter appropriatur ei nomen processionis.

Tertia quia Spiritussanctus procedit a pluribus quam filius, procedit enim non solum a non procedente vt filius qu est a solo patre, sed etiam a procedente & non procedente quia procedit a patre & filio, propter quod quasi per excellentiam competit ei processio.

Ad primum argumentum dicendum quod non est in diuinis processio localis & causalis proprie loquendo, quia causa & causatum non sunt ibi, sed est ibi processio quae est principiati a suo principio.

Ad secundum dicendum quod processio communis est emanationi filij & Spiritus sancti, sed propter dictas causas appropriatur emanationi Spirnitus sancti.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1