Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum generatio Filii et processio Spiritus Sancti sint emanationes distinctae realiter

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum generatio filij & processio Spiritus sancti sint emanationes distinctae. Thom. l. q. 29 ar 3. & 4. & q. 28.

AD SECVNDVM sic proceditur. Et arguitur quod generatio filij & processio, Spiritus sanctus non sunt emanationes realiter distinctae, quia in srebus perfectis non est nisi vnus modus communicandi naturam sicut in homine & in animalictis, quamuis in imperfectis vt in muribus aliud sit, sed diuina natura est perfectissima, ergo non est nisi vnus modus communicandi eam. Non sunt ergo in diuinis plures processiones realiter distinctae.

Item si inter processiones esset in diuinis realis distinctio aut esset ex parte essentiae, aut ex parte relationum cum non sint plura in diuinis. Non ex parte essentiae, quia illa est vna tantum, nec ex parte relationum, quia secundum Boetium de Trin. omnia in diuinis sunt vnum vbi non obuiat oppositio relationis, sed inter processiones non est oppositio relationum, ergo nec realis diuersitas.

IN CONTRARIVM est, quia secundum vnam processionem est tantum vnum procedens, sed in diuinis sunt du personae procedentes realiter distinctae, ergo sunt duae processiones realiter distinctae.

RESPONSIO, cum processio in diuinis non fit motus vel mutatio media inter personam procedentem & illam a qua procedit, sed dicat solum respectum vt quod est ab aliccui respondet oppositus respectus vt a quo est aliud qui respctus constituunt personas & distinguunt, patet quia generatio actiua est idem quod paternitas vel relatio paternitatis, & generatio passiua est idem quod filiatio vel relatio filiationis. Spiratio autem siue actiue siue passiue accepta est idem cum relationibus correspondentibus, nisi ergo velimus gratis contendere, non est aliud quaerere de diuersitate istarum processionum secundum rem quam quaerere de diuersitate relationum, licet aliam rationem intelligendi habeant haec & illa, possumus ergo comparare generare ad generari & spirare ad spirari, & sic manifesta est istorum realis diuersitas, cum inciudant formalem oppositionem vt de se patet, sicut manifesta est realis differentia inter paternitatem & filiationem, & inter relationem spirationis actiuae & relationem spirationis passiuae quae directe sibi inuicem opponuntur. Vel possumus comparare generare ad spirare & generari ad spirari, & sic difficilius est assignare quomodo differunt cum non opponantur formaliter, sicut difficile est assignare quomodo differunt paternitas & communis spiratio & similiter quomodo differunt filiatio & spiratio passiua. Circa quod procedetur, sic quia primo proponetur quidam modus qui a multis reputatur verus. Et secundo arguetur contra illum modum. Et respondebitur ad rationes probantes illum. Et tertio ponetur alius modus quem etiam multi ponunt.

QUANTVM ad primum sciendum, quod quidam dicunt quod generare & spirare non differunt realiter, generari tamen & spirari differunt realiter, quod probant ex duabus suppositionibus quales declarauerunt. Prima est, quod ea quae sunt in diuinis in eodem supposito non differunt aliquo modo realiter. Secunda est quod in diuinis non est differentia realis nisi per relationes oppositas. Prima probatur tripliciter. Primo sic vbicunque sunt plura realiter diuersa, quorum quodlibet est subsistens ibi plura sunt supposita (quia suppositum non videtur plus includere nisi aliquid subsistens ab aliis distinctum. Sed in diuinis vbicumque sunt plura realiter diuersa ibi quodlibet eorum est subsistens, quia in diuinis nihil est inhaerens secundum rem: alioquin esset ibi compositio, ergo in diuinis vbicunque sunt plura realiter diuersa ibi sunt plura supposita necessario, non possunt ergo differre realiter quae sunt in eodem supposito.

Secundo sic, quaecunque praedicantur de se inuicem non solum in concreto, sicut in creaturis, sed etiam in abstracto sunt idem realiter, sed in diuinis quaecunque sunt in eodem supposito praedicantur de se inuicem non solum in concreto sicut in creaturis, sed etiam in abstracto, ergo sunt idem realiter.

Tertio sic, sicut se habet essentia ad omnia quae sunt in diuinis, quia est omnibus communis, ita se habet quodcunque aliud quod est pluribus commune ad ea quibus est commune, sed essentia diuina non ponit in numerum realem cum aliquo quod sit in diuinis, quia cum omnibus stat in eodem supposito, ergo similiter alia quae sunt pluribus suppositis communia (vt communis spiratio quae conuenit patri & filio) non ponit in numerum realem cum aliquo quod sit in patre & filio, sed est vnum realiter cum omni eo quod cum ipsa est in eodem supposito, similiter est de omnibus quae sunt in eodem supposito.

Secunda suppositio probatur dupliciter. Primo sic. Quaecunquae sunt impossibilia in eodem supposito habent inter se aliquam oppositionem, vnde & formae quae sunt incompossibiles includunt aliquo modo naturam priuationis & habitus, sed vt statim est ostensum quaecunque distinguntur realiter in diuinis sunt incompossibilia in eodem supposito, ergo quaecunque distinguntur in diuinis realiter, habent inter se aliquam oppositionem, sed non est ibi oppositio nisi rela tionum originis, ergo &c.

Secundo sic illa quae conueniunt in omnibus in quibus non opponuntur non possunt differre nisi per oppositionem, sed ir diuinis supposita conueniunt in omnibus in quibus producta non opponuntur, quod patet per Anselmum qui dicit quod persona producens necessario communicat personae productae omnia in quibus ei non opponitur: ergo nulla potest esse in diuinis realis differentia nisi per oppositionem.

His duabus suppositionibus sic probatis faciliter proban principale intentum. Et primo quod generare & spirare non differum realiter, quia quae sunt in eodem supposito non possunt in diuinis differre realiter, sed generare & spirare sunt in eodem suppe sito: scilicet in patre, ergo &c. Per eandem rationem dicunt quod gene rari & spirare non differunt realiter, quia conueniunt filio.

Item quae non habent oppositionem non distinguntur rea liter, sed spirare non habet oppositionem ad generare nec ad g nerari, ideo non distinguuntur realiter ab eis. minor de se patet, & maior etiam per secundum suppositum, quare &c.

Item si generare & spirare differunt realiter cum constequod generari & spirari realitor differant, sequitur quod in diuiniesset quaternitas rerum. Hoc autem vt isti dicunt est erroneum & condemnatum in concilio generali, vt habetur extra de summa Tri. & fid. cath. c. damnamus, vbi dicitur quod in Deo solummodo ternitas non quaternitas est, quare &c.

Secundo probant quod spirari differt realiter a generari sic, quae includunt oppositionem relatiuam sunt realiter diuersa sed generari & spirari includunt oppositionem relatiuam: ergo &c. Maior patet ex praecedentibus. minor probatur, quia productum &t producens inquantum huiusmodi, opponuntur relatiue, sed spiratus est per se a genito vt demonstratum fuit in praecedente distinctione: ergo opponuntur relatiue, & pe consequens generari & spirari relatiue opponuntur cum idem sit iudicium de emanationibus & terminis earum vt supra dictum fuit: Si tamen spiratus opponitur genito quia est ab ipso, necesse est quod opponatur generanti, quia est ab ipso saltem mediante genito, & ita spiratus differt realiter a genito & spirante & spirari a generari & generare, quia aliquo modo opponuntur, & haec est opinio & hoc quantum ad primum.

Quantum ad secundum sciendum, quod aliis & magnis visum est, & adhuc videtur quod praedicta opinio deficit in positione & in rationibus positionis. In positione quidem quantum ad hoquod ponit quod generare & generari nullo modo differunt realiter a spirare, nec per consequens paternitas & filiatio differunt realiter a communi spiratione, quia idem est iudicium de emanationibus & relationibus, vt a principio dictum fuit. Quod patet primo sic, illa quae non possunt conuenire eidem respectu eiusdem non sunt vnum & idem realiter (saltem relata) quia relationis est ad aliud esse, sed spirare vel generare vel generari non possunt conuenire eidem respectu eiusdem generare enim competi patri respectu filij tantum: Spirare autem non competit patri respectu filij, sed solum respectu spiritus sancti. Rursus generari & spirare competunt filio, sed generari tantum respectu patris spirare tantum respectu spiritus sancti, ergo spirare non est idem realiter saltem re relata cum generare & generari.

Secundo sic, sicut se habet generare ad generari ita spirare ad spirari, ergo permutata proportione sicut se habet gene rare ad spirare ita se habet generari ad spirari, sed generare & spirare non differunt realiter vt isti dicunt: ergo nec generari & spirari cuius oppositum dicunt.

Tertio sic, & est ad idem, duabus relationibus disparatis specie vel quasi specie differentibus correspondent duae relationes disparatae specie vel quasi specie realiter differentes, sed generari & spirari sunt duae relationes specie vel quasi spe cie differentes realiter, ergo relationes quae eis correspondent, scilicet generare & spirare specie vel quasi specie differunt, & ita realiter differunt cum sint relationes rei non rationis. maior patet quia eadem relatio secundum speciem non opponitur pluribus relationibus secundum speciem. minor etiam de se patet & ex dicto aduersariorum, quare &c.

Quarto sic, quaecumque vni & eidem sunt eadem, inter se sunt ea dem saltem illo modo quo sunt eadem in tertia. & hoc est necessarium cum oppositum implicet contradictionem. Cum ergo secundum istos generare & generari sint idem cum spirare non solum re absoltua, sed etiam re relata, sequitur quod generare & generari sint iden inter so non solum re absoluta, sed etiam relata & ita essen penitus idem, quod est absurdum cum opponantur inuicem, ergo illud est absurdum ex quo sequitur, scilicet quod spirare sit idem realiter cum generare & generari vt ipsi ponunt.

Quinto sic, ab vna actione non possunt esse immediate duae passiones, sed generari & spirari sunt duae passiones vel emanationes dictae passiuae, ergo non possunt esse ab vnica actione immediate; sed generari immediate est a generare, & spirari est immediate, a spirare, ergo generare & spirare non sunt vnica actio realiter differentes sicut & passiones eis correspondentes.

Sexto sic, impossibile est esse eandem relationem producentis & producti etiam si idem sit producens & productum respectu diuersorum, verbi gratia dato quod spiritus sanctus esset filius filij (sicut contingit in humanis eundem hominem esse patrem & filium respectu diuersorum) tamen alia esset relatio qua diceretur filius: & alia qua diceretur pater, sed spirare & generari sunt relationes producentis & producti in eodem, scilicet in filio, licet respectu diuersorum, ergo impossibile est quod sint vna relatio, sed necessario sunt duae. Idem autem est iudicium de relationibus & emanationibus, vt dictum est supra.

Septimo sic, generare potest esse in patre sine spirare, quia dato etiam quod pater & filius non spirarent adhuc pater generare & filius generaretur, ergo generare & spirare non sunt omnino idem. Si ergo generare & spirare sint omnino idem, pater prduceret filium per spirare, & sic filius esset spiritus, quod est falsum

Octauo sic, duae res absolutae & inter se realiter distincta non possunt esse idem realiter cum aliqua re absoluta, ergi duae relationes realiter inter se distinctae (vt paternitas & filiatio) non possunt esse idem realiter cum aliqua relatione (puta cum communi spiratione.) Pater ergo sic quod ista opinio deficit in positione, deficit etiam in rationibus positionis. Et primo quidem in suppositionibus deinde in rationibus deductis ex eis Prima quidem suppositio neganda est, cum directe assumas id quod probare intendit. Assumit enim quod illa quae sunt in eo dem supposito non possunt differre realiter, hic autem quaeritur vtrum generare & spirare in patre differant realiter.

Ad probationes huius suppositionis respondendum est. ad primam cum dicitur quod vbicunque sunt plura realiter distincta quorum quodlibet est per se subsistens, ibi sunt plura supposita Dicendum, quod huic maiori est addendum quod quodlibet illorum sit incommunicabile, nam in diffinitione personae ponitur quod ess incommunicabilis, spiratio autem actiua est communicabilis pluribus, videlicet patri & filio, propter quod non est distinctum sup. positum seu distincta persona a patre & filio in quibus est.

Secundo, quia si intelligitur in minore propositione, quod vbi cunque sunt plura realiter distincta quodlibet eorum est per se subs stens, falsum quidem est, quia non est nisi vnum subsistens in diuini& est absolutum vt probat Aug. 7. de Trin. quamuis enim suppositum diuinum sit illud quod subsistit, tamen per aliud formaliter est suppositum diuinum & per aliud subsistit. Est enim formaliter suppositum per proprietatem relatiuam per quam distinguitur ab aliis suppositis, sed subsistit per solam essentiam vel substantiam quae est vna numero & indistincta in omnibus propter quod esse subsistens nihil facit ad pluralitatem seu distinctionem suppositorum diuinorum, sed ad oppositionem incommunicabilitatis.

Tertio, quia relationes inquantum distingunt personas formaliter non subsistunt nec personae per eas, alioquin essent ilbi plura subsistentia, sed personae sunt quae subsistunt, ratio autem per quam subsistunt est sola essentia.

Ad secundum dicendum, quod minor assumit quod quaeritur quan dicit quod haec est vera, paternitas est communis spiratio, vel filiatio sit communis spiratio, hoc etiam negant qui tenent oppositum, & prima facie etiam apparet cuilibet esse negandum.

Ad tertium dicendum, quod non est simile de essentia respectu relationum & de communi spiratione respectu paternitatis & filiationis, quia essentia est quid absolutum, communis autem spiratio est relatio, magis tamen implicat oppositum quod vna relatio sit duae relationes quam quod vnum absolutum sit plura relata quanquam vtrunque sit ad intelligendum nimis difficile, adhuc essentia diuina secundum rationem suam & absolutorum suorum est infinita, propter quod potest plures relationes cum sua vnitate includere, sed nulla relatio secundum propriam ration relationis est finita vel infinita (vt alias efficaciter probatum est.) Et ideo vna relatio non potest sic includere intrinsece? identice plures relationes sicut essentia, de differentia etian essentiae diuinae & relationum dicetur infra dist. 33. vbi ostendetur quod non differunt solum secundum conceptum nostrum nesecundum differentiam nominum, sed ex natura rei, quae differentia vtrum debeat dici realis vel non, patebit postea.

Secunda etiam suppositio similiter calumniam patitur, licet enim in diuinis non sit distinctio secundum supposita nisi per relationes oppositas vt satis deductum fuit prius, distin.11. tamen in eodem supposito est aliquorum realis distinctio pe disparata. Et quod arguitur contra hoc, dicendum est ad primu, per interemptionem minoris. Non enim sunt incompossibhi. in eodem supposito quaecunque realiter distinguuntur, vt statim suprâ declaratum est.

Ad secundum respondendum est concedendo maiorem & interimendo minorem. Et ad autoritatem Anselmi cum dicit quod persona producens communicat personae productae omne ulud in quo ei non opponitur. dicendum quod hoc est intelligendum de aliis a proprietate personali, illa enim semper est incommunicabilis sicut persona dicit quid incommunicabile. Omnia autem alia sunt communicabilia, quae tamen realiter differunt ir eodem supposito ab eo quod est incommunicabile. Ex his de facili soluuntur rationes probantes quod spirare sit idem realiter cum generare & generari. Omnes enim assumunt vnam de praedictis falsis suppositionibus: scilicet quod ea quae sunt in eodem supposito non possunt differre realiter, aut quod in diuinis nulla sit realis distinctio nisi per oppositiones relatiuas, vt pate intuenti rationes adductas.

Ad tertiam rationem sumptam ex dictis concilij ad quam confugiunt aliis rationibus totaliter eis deficientibus, respondendum est, & dicendum quod illud concilium non condemnat expresse nisi quaternitatem personarum concomitatiue, tamen condemnat quaternitatem rerum inter personas & essentiam, sed quaternitate realem relationum realium inter se non condemnat nec expresse nec concomitatiue, quod non condemnetur expresse nisi quaternitas personarum, patet sic, intelligentia dictorum ex causis est assumenda & dicenda secundum Hilarium & recitatur extra de regulis iuris. Causa autem edendi illam constitutionem fuit erro Ioachim qui reprobatur ibi quantum ad duo, quorum vnum ipsi ponebat, videlicet quod pater filius & Spiritus sanctus non sunt vnum in essentia & in natura nisi collectiue, sicut multi homines sunt vnus populus: & multi fideles vna Ecclesia. Quod videbatur probare per multas autoritates scripturae vt clare patet intuenti textum illius decretalis. Et hic error ibi condenatur. Aliud autem imponebat magistro sententiarum qui dicit in suis sententiis quod quaedam summa res est pater & filius & Spi ritus sanctus, & illa non est generas neque genita neque procedens vnde ex hoc assumebat Ioachim quod magister sententiarum non tam trinitatem quam quaternitatem astruebat in Deo videlicet personas & illam communem essentiam quasi quartam, haec sunt verba decretalis de quibus apparet quod ille imponebat magistro sententiarum quod ipse ponebat quaternitatem personarum. Nam secundum intellectum suum videbatur, sibi quod quantum differt pater a filio & vterque a Spiritu sancto, quia vnus est generans & non genitus, alius non generans sed genitus, tertius negenerans nec genitus sed procedens: tantum differebat essentia communis quae non est generans vt pater, nec genita vt filius nec procedens vt Spiritus sanctus a quolibet illorum & ab omnibus simul, vnde textus decretalis statim allegatus dicit quod ipse asserebat quod magister Petro non tam trinitatem quam quaternitatem astruebat in Deo. & exponit qualem videlicet tres personas & essentiam quasi quartam, ad quod refertur illud quartam vtique ad personam de qua immediate praemiserat tres persoo nas, sed textus non addidit & essentiam quasi quartam personam, quia ex praecedenti clare intelligebatur, & quia clausula dictaminis obuiabat. De hac autem quaternitate personarum excusat decretalis magistrum, Petro sic dicens, nos autem sacro approbante concilio credimus & confitemur vna cum Petre quod vna quaedam res est incompraehensibilis quidem & ineffabilis Pater & Filius & Spiritus sanctus tres simul personae ac sigillatim quaelibet earundem. Et ideo in Deo solummodo ternita est & non quaternitas, haec sunt verba decretalis. Ecce qualem trinitatem affirmat, scilicet ternitatem personarum quam exprimit, & consimilem quaternitatem negat, nec expresse potes aliud haberi ex dicta decretali considerando tam causam concilij in hoc casu quam verba decretalis. Satis enim rationabiliter diceretur quod per verba decretalis quibus dicitur quod in Deo solummodo est ternitas, & non quaternitas referatu ternitas ad vnum scilicet ad ternitatem personarum prout ibi exprimitur, & quaternitas referatur ad aliquid amplius quantum est ex vi verborum: Et sic patet quod ibi non condemnatur expresse nisi quaternitas personarum, veruntamen condemnatur ibidem concomitatiue quaternitas rerum inter personas & essentiam, quia cum essentia includatur intrinsece in persona & verificetur de ea & econuerso dicendo quod pater est essentia & essentia est pater & sic de aliis personis, essentia non potest ponere innumerum rerum cum quacunque persona quia est de intraneitate reali cuiussibus personae, propter quod sicui non est inter personas & essentiam quaternitas personarum sic nec quaternitas rerum. Sed quia vna relatio non includitur in intraneitate alterius nec de pluralitate relationum diuinarum se intromisit concilium: quinimo omnes doctores fatentur quatuor relationes reales esse in diuinis, ideo nec directe nec expresse m moncomitatiue condemnatur ibi quaternitas realium relationum: & dicere oppositum est adinuentio irrationalis, cum solennes doctores quos non latuit praedicta decretalis posuerum quod paternitas & communis spiratio differunt in patre realiter

Item aduertant illi qui friuola & leui ratione volunt probare quod illa decretalis, damnamus, excludat quaternitatem realium relationum quam efficaci ratione conuincimus, eo eam in hoc male intelligere, quia constat quod diuina spiratio quaedam relatio realis est & vnica sicut concilium generale Lug dunen. determinat extra de summa trinitate & fide ca. c. sideli. lib. 6. Ex quo sic arguitur: sicut se habet absolutum ad absoluta ita relatio ad relationes, sed essentia diuina vna existens quantuncunque sit infinita non potest esse eadem realiter cum pluribus absolutis realiter inter se differentibus imo hoc ponere esset contradictio, ergo fortiori ratione spiratio actiua existens vnica relatio vt iam patet ex detorminatione concilij, quae etiam vt relatio est non est infinita simpliciter, alioquin essent plura infinita simpliciter & plures infinitates non possunt esse eaedem realiter cum paternitate & filiatione quae sunt plures relatione. inter se realiter differentes, & sic isti male exponentes concilium primum impingunt in secundum, vnde credo quod de differentia relationum disparatarum nihil est determinatum per quodcunque concilium, sed est materia opinabilis & pro & contra, & quod cum determinatione vltimi concilij Lugdunen. magi concordat opinio ponens eas differre realiter quam opposita, veruntamen si etiam Romana ecclesia cuius est concilia condere & interpretari, determinaret certam personam in hac materia vel in quacunque alia tangente fidem vel bonos mores illam partem absque vlla haesitatione vellem tenere. Et sit quid docui vel scripsi vel in posterum docuero vel scripsero cuius oppositum praedicta sancta Romana ecclesia diffiniuerit vel diffiniet esse sentiendum, illud reuoco & volo pro reuocato haberi. Interim cum opinionibus doctorum disputans.

Quod vero postea probant quod generari & spirari differunt realiter verum quidem est sed non bene probatur: ostensum enim fuit satis diffuse in praecedente distinctione quod Spiritu non est per se directe a genito vel a generante vt isti dicunt, sed indirecte & concomitatiue & illud facit quod differant secundum suppositum sine qua differentia adhuc possent differre realiter si essent in eodem supposito sicut generare & spirare, & hoc tantum dictum fit de secundo.

NVNC RESTAT tertium, scilicet vt declaretur veritas quaestionis. Est ergo intelligendum quod generare & spirare realiter differunt, similiter generari & spirari. Ratio autem huius differentiae non est sumenda ex parte suppositorum, tum quia in diuersis suppositis inuenitur aliquid vnum & idem numero vt essentia diuina & communis spiratio in patre & filio. Et rursus in eodem supposito sunt plura quae realiter differunt, tum quia supposita non possunt esse prima distinguentia. Cuius ratio est, quia prima distinguentia debent differre se ipsis & secundum se tota, quia si in aliquo conuenirent & in aliquo differrent, non essent primae differentiae, sed constitutae ex primis differentiis cum aliquo alio, sed supposita non differunt secundum se tota, sed conueniunt in aliquo, ergo non sunt prima distinguentia, nec ex diffinitione eorum sumenda est causa & ratio distinctionis aliorum licet aliquale argumentum distinctionis quandoque posset sumi ex his tanquam a posteriori.

Item nec ratio distinctionis processionum vel relationum (quia idem est iudicium in re vt prius dictum est) totaliter sumen da est natura oppositionis, quia licet omnia opposita sint distirn cta, tamen non omnia distincta sunt opposita, neque in formis absolutis neque in relationibus, vt patet in creaturis. In plus enim est distingui quam opponi. Cum ergo relationes secundum propriarones maneant in diuinis. poterit inueniri in eis aliqua distinctio quae non erit rione cuiuscumque oppositionis sicut est inter paternitatem & communem spirationem, vel inter generare & spirare

Et si quaeratur ratio distinctionis istorum, dicendum quod seipsis distingunt & non per aliud, alioquin esset abire in infinitum, sed huiusmodi relationes sunt quaedam prima simplicia, ergo seipsis distinguntur & non per aliquid aliud, veruntamen in his est quaedam varietas, quia omnes relationes seipsis differunt adinuicem realiter, sed quaedam specialiter differunt secundum supposita & illae sunt tantum inter quas est oppositio directe, vt est inter generare & generari & similiter inter spirare & spirari, vel inter quas est oppositio indirecte & concomitatiue sicut inter generare & generari, ex vna parte & spirari ex alia vt declaratum fuit in praecedente distinctione, ita quod oppositio non est eis ratio distinctionis realis simpliciter, sed tantum illius quae est secundum suppositum specialiter propter incompossibilitatem oppositorum in eodem supposito. Sic ergo patet quomodo differunt processiones & relationes diuinae

AD PRIMVM argumentum dicendum, quod non es simile de communicatione naturae in Deo & in creaturis, quia sicut ex illimitatione naturae diuinae est quod ipsa numero vna existens possit esse in pluribus suppositis, sic ex eodem conueni: ei quod communicetur emanationibus diuersis, haec autem illimitatio non conuenit naturae creatae quantuncumque sit perfecta

Ad secundum dicendum, quod distinctio processionum est ex parte relationum vel potius ipsarum relationum cum sint idem realiter procelliones & relationes. Et cum dicitur quod in diuinis omnia sunt idem vbi non obuiat oppositio relationis, dicendum quod Boetius loquitur de sola identirate quo ad suppositum, inter autem processiones est oppositio indirecte & concomitatiue. Et ideo differunt secundum suppositum, sed inter productione. actiuis vt sunt generare & spirare, non est oppositio proptequod licet differant realiter non tamen secundum suppositum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2