Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum Spiritus Sanctus possit dici ingenitus

QVAESTIO TERTIA. Vtrum Spiritus sanctus possit dici ingenitus. „ Thom. 1. qg. 3. artic. . Et infra di. 28. 41. 211

TERTIO quaeritur vtrum Spiritus sanctus possit dici ingenitus, Et videtur quod sic, quia plus distat a ratione generationis pater quam spirit. sanct. quia spir. sanct. nec generat nec generatur, u pater autem & si non generatur tamen generat, enitum negat vel priuat generationem, ergo verius potest dici spir. sanct. ingenitus quam pater.

Item in litera, & est Hieronymi dicitur quod omne quod est aut est ingenitum aut genitum aut factum, sed spir, san. nec est genitus nec factus, igitur est ingenitus. Item ad negatiuam depraedicato finito sequitur affirinatiua de praedicato infinito cum constantia subiecti. Sequitur ergo spir. san. non est genitus: erg est ingenitus vel non genitus quod est idem

IN CONTRARIVM est quod dicitur in litera, q solus pater est ingenitus. Et August. 15. de Trinit. ca. 26. dicit? cum spir. san. genitum non dicamus, dicere tamen ingenitum non audemus, ne in hoc vocabulo duos patres in trinitat. vel duos qui non sunt de alio quispiam suspicetur.

RESPONSIO. Duo videnda sunt. Primum est qualiter ingenitum sumatur in diuinis vtrum negatiue an priuatiue Secundum erit cui competat esse ingenitum & cui non Quantum ad primum sciendum quod ingenitum non potest sumi pure negatiue, quia illa quae sunt pure negatiua possunt verificari tam de ente quam de non ente (vt non lapis verificatur, de homine & chimera) sed ingenitum non potest verificari de non ente, haec enim est falsa chimera est ingenita sicut ista chimera est iniusta, ergo ingenitum non potest sumi pure negatiue, restat ergo quod sumatur priuatiue. Sed tunc occurrunt dubia quia priuatio est remotio alicuius apti nati a subiecto sed in diuinis nihil est aptum natum esse quod ibi non sit, neamoueri potest quia quicquid ibi esse potest necessario est, ergo nihil potest dici in diuinis priuatiue. propter hoc notandum est quod priuatio ad praesens tripliciter dicitur sicut appare ex 5. Metaphysicae. cap. de priuatione. Dicitur enim vno modi aliquid priuatum propriissime quando non habet quod aptum natum est habere secundum propriam speciem sicut homcarens visu dicitur caecus propriissime quando non habet quod aptum natum est habere.

Secundo modo dicitur aliquia priuatum quando non habet illud quod natum est habere non secundum suam speciem, sed secundum suum genus, vtpote quia illud inuenitur in aliquo sui generis vt talpa dicitur caeca quia non habet visum qui natus est haberi ab aliquo sub genere animalis licet non a specie talpae.

Tertio modo dicitur aliquid pruatum quia non habet aliquid quod natum est haberi licet non ab eo vel secundum speciem vel secundum genus: sicut planta dicitur priuari oculis. Primo ergo modo dicitur aliquid proprie priuatum. Et hoc modo non reperitur priuatio in diuinis sicut probat argumentum ad hoc tantum. Secundo autem modo reperitur, ingenitum enim priuat generationem quae nata est alicui conuenire de genere suj positorum diuinorum, scilicet filio, & sic patet primum.

Quantum ad secundum sciendum quod priuationes cognoscuntur per habitus, ingenitum autem dicit prinationem genit modo quo dictum est statim. Et ideo ex consideratione genit iudicandum est de ingenito. Genitum autem dicit illud quod habet esse ab alio per generationem. Quod ergo aliquid dicatur ingenitum potest habere duas causas veritatis, aut quia omnino non est ab alio, aut quia est ab alio, sed non per viam generationis. Primo modo esse ingenitum conuenit soli patri, quia in genere personarum diuinarum solus pater est a nullo vel non ab alio. Secundo autem modo prout ingenitum dicitur aliquid quod est ab alio non tamen per generationem, sed per spi rationem spir. san. potest dici ingenitus, quia licet sit a patre & filio non tamen per generationem, sed per spirationem.

Ad argumentum primum dicendum, quod distantia a generatione passiua facit quod aliquid dicatur ingenitum & non distantia a generatione actiua. Pater autem plus distat a generatione passiua quam spirit. sanct. quia distat secundum genus eo quod omnino non est ab alio secundum aliquam emanatio¬ nem. Spiritus autem sanctus distat solum secundum speciem, quia est ab alio, sed non per generationem. Et ideo in aliquo sensu vterque potest dici ingenitus, sed magis pater quam spi. sanct.

Ad secundum dicendum, quod Hieronymus accipit ingenitum pro omni eo quod est non per generationem siue sit ab alio vt spiritus sanctus, siue non, vt pater, & sic ingenitum dicitur de vtroque, scilicet de patre & spiritu sancto.

Ad terrium dicendum, quod in illo sensu quo ingenitum dicitur illud quod est ab alio & non per generationem spiritus sanctus potest dici ingenitus; in sensu autem in quo ingenitum negat vel priuat omnino esse ab alio ingentium conuenit soli patri, & sic accipit August. ingenitum in autoritate allegata in contrarium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3