Praeambulum
Praeambulum
PRATEREA diligenter superius determinauit magister de aeterna processione spiritus sancti. Hic vero determinat de temporali eius processione. Et primo determinat de ea. Secundo determinat nomen quod proprium est spir. san. Secunda incipit dist. 18. ibi, praeterea diligenter. Prima diuiditur in duas. Primo determinat de processione eius in generali. Secundo pro sequitur modos in speciali processionis suae. Secunda incipit in principio. 16. dist. ibi. Nunc de spiritu sancto. Prima diuiditur i duas. Primo ostendit quod spir. san. procedit a patre & filio temporaliter. Secunda inquirit vtrum detur a seipso. Secunda incipit in 15. dist. ibi, hic considerandum. Prima pars est praesentis lectionis. Et diuiditur in tres. Primo enim determinat intentum Secundo excludit errorem. Tertio remouet quandam obiectionem. Secunda ibi. Sunt autem alij. Tertia ibi, Hic quaeritur vtrum. Et haec est diuisio & sententia in generali.
In speciali sic procedit magister. Et proponit primo quod gemina est processio spir. san. vna qua procedit aeternaliter a patre & filio, alia qua procedit temporaliter ad sanctificandum creaturam, vnde subdit quod spit. sanct. non a patre procendit in filium & a filio in creatura, sed ab vtroque procedit ad sanctificationem creaturae. Et hoc confirmat autoritate August. Haec autem processio aliquando nominatur processio, aliquando datio, aliquando missio. Et hoc ostendit autoritate Bedae & etiam Augustini. Postea excludit errorem dicentium quod in spir. sanct. missione ipse spiritus sanctus non datur, sed tantum eius dona. Et hoc dicunt sensisse Bedam qui dicit spir. sanct. pro cedere, tamen ipsius gratia datur, sed quod spiritus sanctus qui est vna in trinitate persona detur patet, spiritus enim sanctu indiuisus simul plures mentes discipulorum infudit quod no potuisset si esset creatura. Idem etiam probatur autoritate Aug ex parte dei dantis qui dat donum aequale sibi & addit quod spi. san non est minor patre & filio sicut a quibusdam dicitur. Vitimo quaerit vtrum viri sancti dent spiritu san. & dicit quod non, quia f spir. san. a creatura daretur, ab illa procederet, vnde in primitiua ecclesia non legitur sanctos dedisse spi. san. sed ad eorum orationem & manuum impositionem dabatur sanctus spir. & subdit quod Christus secundum quod homo non dedit spir. san. Et excludi quandam obiectionem. Quod enim Apostolus dicit ad Galat. sae dedisse spiritum sanctum, intelligendum est quod per eius praedicationem dabatur spir. san. Et hoc confirmat autoritate AugEt haec est sententia lectionis in speciali.
On this page