Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in divinis sit aliqua processio temporalis
CIRCA distinctionem istam quaeruntur quatuor Primum est vtrum in diuinis sit aliqua processio stemporalis. Secundum est vtrum temporalis proscessio ponat innumerum cum aeterna. Tertium est vtrum per processionem temporalem detur ipsemet spiritus sanctus vel solum eius dona. Quartum est vtrum spiritus sanctus detur a viris sanctis. Primo ergo quaeritur vtrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti. Et videtur quod non: quia omne quod procedit temporaliter incipit esse ex tempore, si per processionem accipiat esse. Sed spiritus sanctus non incipit esse ex tempore & tamen per processionem suam e patre & filio accipit esse, ergo non procedit temporaliter.
Item sicut spiritui sancto competit procedere ita filio competit generari. Sed filius non dicitur generatus temporaliterrs ratione naturae assumptae, ergo cum spiritus sanctus nullam vnqamua naturam assumpsit videtur quod nunquam processisset temporaliter.
IN CONTRARIVM est quod dicitur in littera & arguitur per rationem, quia contingit aliquem habere spiritum sanctum ex tempore, sed non habetur nisi procederei ex patre & filio oportet ergo ponere aliquam temporalem processionem Spiritu sancto
RESPONSIO. Primo videndum est quid vocamus processionem temporalem. Et ex hoc patebit veritas quaestionis. Sciendum ergo quod processio temporalis appellatur processio personae a persona ad sanctificandum creaturam per ali quid in ipsa creatum, vnde Augustinus dicit & habetur in litera quod Spiritus sanctus procedit temporaliter quando creaturam sanctificat. Ex quo quidam acceperunt occasionem dicendi quod sicut processio aeterna est processio personae a persona, sic processio temporalis est processio alicuius doni creati puta gratiae vel charitatis a persona diuina in animam. Quod vtique non est verum prout nunc loquimur de processione temporali Loquimur enim de processione Spi. san. qua Spi. san. procedit Ex hoc autem quod aliquod donum procedit a Spiritu sancto Spiritus sanctus non procedit sed aliquod donum procedit eipso, ergo processio qua aliquod donum procedit temporalice a Spiritu sancto in creaturis est quaedam temporalis processio Sed non est temporalis processio Spiritus sancti, licet vna nor sit sine alia vt postea patebit. Quid ergo? dicendum quod temporalis processio Spiritus sancti est qua procedit a patre & filio in creaturam quod potest intelligi dupliciter. Vno modo quod Spiritus sanctus procedat in creaturam tanquam in subnectum, sicut calor procedit ab igne in manum quod esse non potest, quia Spiritus sanctus est persona subsistens. Alio modo quod procedat in ipsam tanquam in obiectum amatum & cognitum & aliquo modo habitum. Et hoc quidem fit ex tempore mediante aliquo dono collato creaturae quod est gratia vel charitas, vel aliqua motio per quam creatura consurgit in cognitionem & dilectionem Dei meritoriam & habet Deum nouo modo non subiectiuae in se sed obiectiue & praeter hoc habet ipsum vt specialem rectorem & directorem, vnde processio temporalis vltra exitum personae a persona importat sic esse in creatura scilicet obiectiue & vt spiritualis rector & prouisor & director. Et haec duo includit temporalis processio personae diui nae sicut totum includit suas partes, ergo processio temporalis Spiritus sancti non dicitur processio alicuius doni a Spiritu sancto in creaturam, tamen non est sine ea, quia persona diuina non se habet nouo modo ad creaturam obiectiue nisi quia creatura se habet nouo modo ad Deum per aliquid sibi a Deo de nouo influxum, ita quod tota nouitas & mutatio est in creatura secum dum rem & subiectiue. In Deo autem solum secundum rationem & obiectiue. Per hoc apparet principale scilicet quod talis processio potest dici temporalis & hoc sic. Illud totum cuius altera pars non est ab aeterno sed nouo, non est aeternum sed nouum & temporalo, quia totum non est nisi existentibus partibus quas totum importat. Sed processio personae a persona vt omodo nouo sit in creatura est quoddam totum importans duas partes, quarum vna est exitus personae a persona, alia est personam diuinam nouo modo esse in creatura. Et haec pars non est aeterna, sed temporalis & noua, ergo hoc totum quod est processio personae a persona vt nouo modo sit in creatura non est aeternum sed temporale & nouum. Et ideo dicitur processio temporalis
Sed contra hoc potestargui dupliciter. Primo sic sicut se habet totum aeternu ad suas partes, sic totum temporale ad suas Sed totum non potest dici aeternum nisi quaelibet eius pars siaeterna, ergo nec totum potest dici temporale cuius quaelibe pars non est temporalis. Cum ergo processio Spiritus sancti de qua loquimur habeat duas partes quarum vna est aeterna, & alia temporalis videtur quod sicut non potest dici aeterna, quia quaedam pars eius non est aeterna, ita non potest dici temporalis, quia quaedam pars eius non est temporalis.
Secundo arguitur sic, quia demonstrato vno caeco & altero vidente sicut non potest vere affirmari quod ambo sint caeci, sed negari potest vtrunque, dicendo quod nec sunt videntes nec caci, eodem modo in processione quae includit vnum aeternum & aliquid temporale, sicut non potest dici quod sit aeterna, sic nec potest dici quod sit temporalis sed vtrunque est negandum.
Et dicendum ad primum quod non est simile quod adducitur pro simili, quia ad esse totius requiritur existentia cuiussibet partis. Ad non esse autem eius non requiritur quod quaelibet pars non sit sed sufficit alteram partem non esse. Aeternum autem dicit illud quod semper est, fuit & erit. Et ideo totius aete ni oportet quamlibet partem semper esse fuisse & fore quod est eam esse aeternam. Sed temporale dicit aliquid sic nunc esse quod prius non fuit semper, cum ergo ad non fuisse totius sufficiat alteram partem eius non semper fuisse & hoc facit ipsum e& remporale, patet quod non oportet totius temporalis quanlibet partem temporalem esse.
Ad secundum dicendum quod refert loqui de pluribus pluraliter retentis & vno toto continente plura, quia in pluribus pluraliter est verum quod isti dicunt, non autem in toto continente plura. Si enim quaereretur vtrum ista duo scilicet processic personae a persona & existentia personae diuinae nouo modo in creatura sint aeterna vel temporalia, neutrum esset dicendum, sed quod vnum est aeternum & aliud temporale. Sed cum quaeritur vtrum hoc totum quod est processio personae a personain creaturam sit aeternum an temporale, dicendum quod temporale, quia non semper fuit altera parte quae ad totum requiritur non semper existente, & est simile. Ponamus quod parieti antiquo superponatur totum tectum nouum, si quaereretur vtrum haec duo paries & tectum sint de nouo vel ab antiquo, neutrum esset dicendum, sed dicendum esset quod paries antiquus & tectum de nouo. Sed si quaereretur vtrum domus sit de nouo vel ab antiquo, dicendum esset de nouo, eodem modo est in proposito
AD PRIMVM argumentum, cum dicitur omne quod procedit temporaliter &c. Dicendum quod omne quod proc dit temporaliter incipit esse ex tempore, si accipiat esse per illi. processionem secundum quod est temporalis. Sed persona proc dens non habet esse per processionem vr respicit terminum ac quem ratione cuius est temporalis, sed vt respicit principium quo ratio cuius est aeterna. u
Ad secundum dicendum quod non omnino est simile de generatione & processione, quia generatio dicit tantum respectum geniti ad eum a quo est generatio quod est principium communicandi naturam ipsi genito. Et ideo non ponimus nisi duas generationes in filio secundum duas naturas communicatas diuinam & humanam. Sed processio non solum dicit habitudinem procedentis ab principium a quo procedit, sed etiam ad terminum in quem procedit. Et quia hic terminus potenst esse temporalis, ideo ratione eius processio est temporalis quanquam procedens nullam per hoc temporalem naturam accipiat.
On this page